Skip to the text

Sermo 2

DE CAUSA, FRUCTU, EFFICACIA ET MERITO PASSIONIS CHRISTI, ET QUOMODO DEBEAMUS EI CONFORMARI.

TUNC apparebit signum Filii hominis in cœlo. Matth. xxiv, 30.

Hæc sunt verba Christi. Quæ exponuntur ad litteram de apparitione signi Filii hominis, id est crucis Christi, in aere in die extremi judicii, in quo (teste Chrysostomo) crux Christi sole erit splendidior. Nihilo minus verba hæc convenientissime exponuntur de sanctæ crucis inventione tempore Constantini imperatoris: quo tempore crux ipsa in cœlo apparuit, id est in militanti Ecclesia, quæ in Evangelio frequenter regnum cœlorum vocatur.

Circa hoc festum primo est recitandum, qualiter inventa fuit crux sancta. Et quamvis de hoc diversa hinc inde legantur, tamen quod referam, probabilius puto. Itaque, sicut in Legenda B. Silvestri Papæ narratur, dum Papa ille sanctissimus Constantinum convertisset imperatorem, mater imperatoris ejusdem cum centum quadraginta uno doctissimis Judæorum, ab eodem B. Silvestro ad fidem conversa est christianam, et valde virtuosa ac fervens effecta est, christianam religionem toto posse extollens et augens, ecclesias undique construens, et beatorum martyrum colligens ac honorans reliquias. Insuper Christi ardens amore, lignum crucis suæ cum maxima diligentia requisivit, atque (ut legitur) a Judæis extorsit ut locum sibi ostenderent quo esset crux Christi defossa. Fodientes autem, invenerunt tres cruces: unam Christi, alias duas latronum qui cum eo fuerant crucifixi; quas portaverunt ad S. Helenam reginam, præfati imperatoris matrem, posueruntque cruces has in medio civitatis Jerusalem, Dominum exorantes ut demonstraret quæ fuisset crux Salvatoris. Quumque circa horam nonam quidam juvenis defunctus efferretur, posuerunt primam et secundam crucem super corpus defuncti, sed ille nequaquam surrexit; sed tertia cruce super eum posita, surrexit continuo. Quo viso, cognoverunt quod illa esset crux Christi. Præterea in ecclesiasticis historiis legitur, quod quadam muliere primaria civitatis Jerusalem semiviva jacente, Macarius Jerosolymitanus episcopus crucem Christi super eam quum posuisset, illa protinus est curata. Eodem quoque tempore inventi sunt clavi Christi. Helena autem partem crucis Christi in Jerusalem dereliquit, partem filio suo imperatori portavit.

Circa hanc sacram solennitatem multa considerare debemus : primo, cur Filius Dei pro mundi salute sustinuit crucis patibulum ; secundo, quomodo per Christi passionem liberatum est genus humanum; tertio, qualiter Christum cruciformiter debeamus sectari ; quarto, de efficacia passionis Christi, et magnitudine meriti ejus.

De primo sciendum, quod Deus omnipotens, justus et sapiens, condidit primum hominem in originali justitia, quæ fuit virtus infusa per quam in Adam corpus fuit subjectum animæ ejus, sensualitas rationi, et ratio Deo. Hæc autem justitia sic fuit primo nostro parenti collata, quod si ipse Dei præceptum non violasset, transfusa fuisset ista justitia in posteros ejus. Sed quoniam Dei præceptum transgressus est, tam ipse quam posteri ejus justo Dei judicio privati sunt prædicta originali justitia. Et sicut ea privati fuerunt, ita ob ejus carentiam cœlesti beatitudine fuerunt destituti, nec eam poterant ingredi, quousque pro reatu originalis peccati exstitit satisfactum per Dominum Jesum Christum. Siquidem per originalem culpam genus humanum fuit cuidam jugo diaboli et servituti peccati subjectum, quia diabolus primum hominem superando, hoc est ad divini transgressionem præcepti trahendo, tam illum quam posteros ejus cuidam suo subjugavit dominio, atque tyrannicum quoddam jus sibi vindicavit in eis: idcirco genus humanum liberatore indiguit, qui illud a jugo diaboli, a servitute peccati, a damnatione inferni eriperet. Hic autem liberator, salvator ac mediator Dei et hominum, est Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei, de cujus adventu sancti Patriarchæ atque Prophetæ a principio mundi sunt prælocuti, quemadmodum Zacharias testatus est:1 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus.2 Porro iste est error Judæorum, Christum nondum venisse credentium, quod putant regem Messiam, videlicet Christum, idcirco venturum, ut liberet eos de captivitate ista temporali humana, qua sub Romano imperio a tempore Vespasiani et Titi fuerunt captivi; quum tamen sancti Prophetæ apertissime prædixisse legantur, quod in Christi adventu Judæi essent excæcandi et relinquendi, gentiles vero illuminandi atque salvandi.

Circa secundum est agnoscendum, quod quamvis passio Christi ex parte inferentium eam, videlicet Judæorum occidentium Christum, fuerit crudelissima, et Dei Patris vehementissime offensiva, quia ex summo rancore, injustitia et ferocitate processit, et Christus omnino innocentissimus fuit, imo et præstantissimus, et in quantum Deus, incomparabilis dignitatis: propter quod ipsum, utpote Dei Unigenitum, Deum verum et hominem, ita tractare taliterque occidere, fuit enormissimum scelus; nihilo minus passio Christi ex parte patientis, videlicet Christi, fuit piissima, virtuosissima, et Dei Patris ineffabiliter placativa ac honorativa, in quantum Christus ex perfectissima caritate et plenissima obedientia, misericordissima quoque pietate eam acceptavit ac patientissime pertulit, eamque ad Dei Patris honorem et hominum ordinavit salutem. Et ita passio Christi satisfactoria fuit pro reatu originalis peccati, imo omnis culpæ, quantum est ex parte ipsius, et meritoria fuit hominibus gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro. Sed necesse est ut meritum Christi applicetur hominibus tempore novi Testamenti per sacramenta Ecclesiæ in re, aut saltem in voto, si desit facultas ea realiter obtinendi. Hinc de Christo Isaias prædixit: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; disciplina pacis3 nostræ super eum, id est, correctio pro peccatis generis humani, per quam Deo reconciliati sumus, Christo inflicta est.4 Unde Christus in Psalmo loquitur Patri:5 Quem tu percussisti, persecuti sunt, scilicet me. Et per Isaiam loquitur Pater de Christo:6 Propter scelus populi mei percussi eum. Sed et princeps Apostolorum in prima sua epistola protestatur de Christo: Qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum;7 cujus livore sanati sumus.

Circa tertium advertendum, quod ipsemet Christus in Evangelio loquitur: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.8 Istud enim secundum unam expositionem, ad omnem pertinet Christianum, quia et Joannes ait apostolus: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.9 Paulus quoque apostolus hoc ipsum clarius exprimens, dicit: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.10 Omnis itaque Christifidelis tenetur abnegare se ipsum, id est propriam voluntatem divinæ subjicere voluntati, obediendo præceptis Dei et vicariorum ejus, videlicet prælatorum; et crucem suam portare, id est per arctam viam salutis incedere, pœnitentialem vitam ducere, concupiscentias refrenare, sicque sibi ipsi violentiam inferre salubrem (nam Christo testante, regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud);11 atque Christum sic sequi in humilitate, pietate, justitia, caritate, ceterisque virtutibus. Propter quod ait Apostolus:12 Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Itaque his modis Christum sequamur, quoniam ipse testatur: Si quis mihi ministrat, me sequatur.13 Et rursus: Discite (inquit) a me, quia mitis sum et humilis corde. Et iterum ait:14 Arcta est via quæ ducit ad vitam;15 itemque, Si vis ad vitam intrare, serva mandata.16 Omnem ergo superbiam mentis, omnem superbiam in verbis et factis ac vestibus, in incessu et apparatu abjiciamus;17 similiter omnem iram, impatientiam, pigritiam, incontinentiam, avaritiam et rancorem penitus repellamus; atque in vera humilitate, in filiali timore, in mansuetudine et fervore, castitate, misericordia et spirituali amore Christum sectemur.

Circa quartum sciendum, quod Christo secundum divinam naturam non competebat aliquid promereri aut satisfacere, sed in quantum exstitit homo, et aliquo modo viator atque passibilis ac mortalis. Verumtamen idoneitas promerendi ac satisfaciendi competebat ei ex divinitate suæ humanitati unita: ex qua deitate fuit quodammodo infinitæ idoneitatis et efficaciæ ad promerendum ac satisfaciendum; et etiam quoniam caritate, obedientia, pietate, ceterisque virtutibus anima ejus perfectissime fuit impleta. Hinc meritum Christi et efficacia suæ passionis seu satisfactionis, sunt quodammodo infinita. Unde merito Christi dantur hominibus charismata gratiarum a Deo et indulgentia in Baptismo, multiplex quoque gratiosum subsidium in aliis sacramentis. Hinc itaque incessabiles ac præcordialissimas gratias Deo Patri et unico Filio ac Spiritui Sancto dicamus ac immolemus, reverenter deserviamus, et usque in finem subditi perseveremus.

Footnotes

  1. 1 Tim. II, 5. ↩

  2. Luc. I, 68, 70. ↩

  3. Is. LIII, 4, 5. ↩

  4. Rom. V, 10. ↩

  5. Ps. LXVIII, 27. ↩

  6. Is. LIII, 8. ↩

  7. 1 Petr. II, 24. ↩

  8. Luc. IX, 23. ↩

  9. 1 Joann. II, 6. ↩

  10. Galat. V, 24. ↩

  11. Matth. xi, 12. ↩

  12. Ephes. v, 2. ↩

  13. Joann. xii, 26. ↩

  14. Matth. xi, 29. ↩

  15. Matth. VII, 14. ↩

  16. Ibid. vii, 14. ↩

  17. Matth. xix, 17. ↩

Chapter 46 of 278