In solennitate
ASCENSIONIS DOMINI
ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ
PRIMUM QUIDEM SERMONEM FECI DE OMNIBUS, O THEOPHILE, ETC. Act. I, 1-11.
GLORIOSUS Lucas evangelista in lectione hac ascensionem Christi compendiose describit. Itaque in exordio libri Actuum Apostolorum sic ait :
Primum quidem, videlicet in evangelio a me edito seu descripto, sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere, id est de universis Christi miraculis, documentis et operibus, ita quod quædam in generali, quædam in speciali descripsi. Non autem omnia Christi documenta ac gesta in particulari descripta sunt ab aliquo Evangelista, neque ab omnibus simul, quum scriptum sit : Multa alia fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.1 Insuper et Matthæus ait :2 Circuibat Jesus omnes civitates, curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Et iterum : Quum venisset Jesus in terram Genesar, viri loci illius miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent ; et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.3 Conformiter scriptum est apud Marcum : Quocumque introibat Jesus, in vicos, vel in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos ; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.4 Itaque distributio ista, « de omnibus », intelligenda est de generibus singulorum, non de singulis generum.
Pensandus quoque est ordo iste verborum : « cœpit Jesus facere et docere ». Quo patet, quod primo fecit quæ postmodum docuit. Per quod multorum præsumptio atque audacia increpantur, qui paratiores sunt docere quam discere, loqui quam audire; et quæ prædicant aliis, facto non exsequuntur. At vero Theophilum, cui et librum istum et evangelium suum Lucas scripsit, quidam dicunt fuisse sæcularem Achaiæ principem; alii vero, episcopum. De quo quid sentiendum sit, scripsi plenius super Lucam.5
Itaque, Sermonem feci de omnibus quæ cœpit Jesus facere et docere, usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit, id est usque in diem ascensionis, quo jussit Apostolis prædicare Evangelium cunctis hominibus :6 ut patet in Evangelio. Ibi etenim finit Lucas evangelium suum, dicendo : Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus benedixit eis, et ferebatur in cœlum, etc.7 Porro Apostolos elegit Christus ad apostolatus officium « per Spiritum Sanctum », id est ex instinctu et directione Spiritus Sancti, quia secundum quod homo, dirigebatur in omnibus a Spiritu Sancto, cujus donis fuit plenissimus, juxta illud Isaiæ:8910 Requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiæ et intellectus, etc.11 Unde et apud Isaiam loquitur Christus: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me.
Assumptus est, id est, de terra in summum cœlum levatus est Christus, secundum suam humanitatem, juxta illud: Dominus Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei.1213 Assumptus est autem, quia divina virtute sic elevatus est et levavit se ipsum. Per dotem quoque agilitatis potuit se sic levare. A tota quoque curiæ cœlestis frequentia cum ingenti gaudio est susceptus.
Quibus Apostolis, imo et aliis multis utriusque sexus sanctis hominibus, et præbuit, id est, sensibiliter demonstravit, se ipsum vivum vita corporali humana, qui secundum suam deitatem æternaliter permanet immortalis, post passionem suam, videlicet in die resurrectionis suæ et deinceps, in multis argumentis, id est, per multa sensibilia signa atque prodigia, et per probationes inde acceptas, ostendens se vere resurrexisse. Per dies quadraginta apparens eis, etsi non quotidie, tamen frequenter, et interdum uno die multoties, utpote quinquies in die Paschæ. A die autem resurrectionis usque ad ascensionem quadraginta dies fluxerunt, infra quos eis sæpe apparuit, et multo frequentius quam Evangelistæ describunt, quum et Paulus apostolus aliquas apparitiones ab illis intactas describat. Et loquens de regno Dei, id est, de statu militantis ac triumphantis Ecclesiæ prædicans eis. De utroque equidem regno infra hos dies multa discipulis retulit, utpote, qualiter evangelica lex esset prædicanda per mundum, et Ecclesia undique diffundenda, atque de gloria regni cœlestis.
Et convescens, id est, cum discipulis suis manducans, ut alibi Lucas ait. Nam frequenter cum eis post resurrectionem suam comedit. Primo, cum duobus in castello Emmaus. Deinde, cum eisdem et undecim Apostolis in cœnaculo.14 Et utraque manducatio ista fuit in die Paschæ. Tertio, cum septem discipulis juxta mare Tiberiadis, prout Joannes refert.15 Quarto, cum undecim Apostolis in die ascensionis, ut Marcus dicit.16 Præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, id est, ne civitatem Jerusalem timore Judæorum omnino relinquerent, et ne ad prædicandum quoquam transirent, donec Spiritum Sanctum in Jerusalem reciperent. Unde Christus loquitur eis: Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Sed exspectarent promissionem Patris17, id est implementationem promissionis quam Pater per Filium suum fecit discipulis de missione Paracleti.1819 Ideo subditur: Quam promissionem audistis, inquit Filius, per os meum. Nam in sermone post Cœnam Christus dixit Apostolis illud: Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille docebit vos omnia.20
Quia Joannes quidem baptizavit aqua, id est, in aquis Jordanis corpora Judæorum lavit, animas non purgavit: quia in ejus baptismo gratia non dabatur; nec ille baptismus fuit unum de septem sacramentis Ecclesiæ, sed aliquid sacramentale, dispositivum ad Christi Baptisma. Vos autem baptizabimini, hoc est, copiose implebimini ac purgabimini, spiritualiterque estis lavandi, Spiritu Sancto, per dona ipsius, non post multos hos dies, id est infra paucos dies, utpote in die Pentecostes, qui decimus fuit a die ascensionis. Sicque copiosa illa Spiritus Sancti infusio in signo visibili, baptizatio discipulorum vocatur, quoniam instar fluvii inundantis aquæ in eos descendit. Verumtamen Apostoli ante Christi passionem a Christo baptizati creduntur.
Igitur qui convenerant in montem Oliveti, ad quem Christus præcepit eos ire in die ascensionis, quando apparuit eis recumbentibus in cœnaculo hora prandii ipso die ascensionis, in quo bis apparuit ipsis, primo in cœnaculo, secundo in monte Oliveti unde ascendit; interrogabant eum, dicentes: Domine, si (id est an) in tempore hoc restitues regnum Israel? id est, an statim misso nobis Spiritu Sancto, reduces Israeliticum regnum ac populum ad pristinam regiam dignitatem, ita quod regem habebit ex propria plebe, non alienigenam, sicut nunc habet Herodem? Sic quidam exponunt. Et juxta hunc sensum, Apostoli istud quærentes, nondum fuerunt satis illuminati, putantes promissa Prophetarum de regno Christi corporaliter esse intelligenda, ita quod Christus regnum Judæorum temporaliter repararet et exaltaret. Videbant namque quod sceptrum fuit ablatum a Juda, dominante eis Herode et Romanorum imperatore. Idcirco moverunt hanc quæstionem, quam quoniam ex errore processit, Christus refellit, ut subditur :
Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate : id est, restitutio Israelitici regni spiritualiter intelligenda est, quantum ad bona gloriæ in futuro, ubi æternaliter regnabunt electi Israelitæ cum Deo; et quo tempore id continget, determinate velle prænoscere, non est parvitatis vestræ. Plenarie namque fiet in die judicii, quando veri Israelitæ glorificabuntur in anima et corpore. Particulariter vero et partim fit in mortibus singulorum, quando ad patriam regni cœlestis perveniunt qui evolant, vel quando perfecte purgati, illuc ingrediuntur.21 Utrumque vero hoc tempus, scilicet diem judicii horamque mortis, voluit Deus hominibus esse incognitum, ut de hora mortis adventuque Judicis tanto sint sollicitiores ac paratiores, quanto sunt incertiores; sicque quotidie vivant quasi mox morituri. Itaque tempora et momenta mortis atque judicii universorum mortalium, Deus Pater in sua posuit potestate, quoniam ea suæ reservavit notitiæ; et quum sibi placuerit, aget in eis quæ decrevit. Verumtamen ab hac potestate atque scientia, nec Filius, nec Spiritus Sanctus excluditur, quum superbeatissimæ Trinitatis sit una potestas, eademque scientia. Nec his obstat, quod interdum ex speciali causa aut gratia, aliquibus hora suæ mortis prænuntiatur. Denique, Augustino testante, Christus per verba hæc reprimit digitos calculantium tempus adventus Antichristi consummationisque mundi, quod determinate præsciri non valet nisi ex revelatione divina.
Quid vero ad discipulos, præsertim ad Apostolos, præscire pertinuerit, Christus subjungit : sed accipietis virtutem, id est confortationem, supervenientis Spiritus Sancti in vos, id est Spiritus Sancti, qui cito vobis infundetur. Vel, « virtutem Spiritus Sancti », id est ipsum Spiritum Sanctum omnipotentem. Porro Spiritus Sanctus descendit in homines, non per motum aut loci mutationem, quum immensus invariabilisque consistat, sed per suorum infusionem donorum. Et ipse Spiritus Sanctus dicitur dari atque infundi, quibus sua dona ad gratiam gratum facientem pertinentia dantur ac infunduntur. Unde Spiritus Sanctus donum Dei vocatur, quia per modum donabilis a Patre Filioque procedit, quum sit amor amborum, in quo prima ratio doni relucet :22 nam amor est primum donum, in quo cetera dona donantur.
Et eritis mihi testes, id est, evangelicam legem prædicabitis, et me esse Christum Dei Filium per Scripturas atque miracula protestabimini, in Jerusalem primo, scilicet in die Pentecostes (quemadmodum Isaias prædixit, De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem);23 et in omni Judæa, et Samaria, in qua decem tribuum fuerat regnum; et usque ad ultimum terræ, id est per omnia mundi regna, usque ad fines terræ habitabilis. Quod Apostoli per se ac suos discipulos compleverunt, juxta illud Psalmistæ :24 In omnem terram exivit sonus eorum; et apud Isaiam, finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Unde ad eumdem loquitur Christus :25 Mittam ex eis qui salvati fuerint, in mare, in Africam et Lydiam, in Græciam et Italiam, ad insulas longe; et annuntiabunt gloriam meam gentibus.26 Unde Thomas in India, Paulus vero et Jacobus in Hispania, quæ sunt termini terræ habitabilis, prædicaverunt.
Et quum hæc dixisset, et etiam alia quæ a Marco scripta sunt, imo et plura quæ nullus conscripsit, videntibus illis, puta Apostolis, aliisque utriusque sexus electis personis, ita quod simul fuerunt centum viginti, quibus et postea misit Spiritum Sanctum, elevatus est a terra in aerem potestate divina atque per dotem agilitatis, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, id est, Christo nubem ingrediente, et nube illa eum cingente seu circumplectente, ipsum amplius non viderunt.27
Quumque intuerentur in cœlum euntem illum, id est, dum Christum ascendentem ad summum cœlum conspicerent, antequam nubes et distantia loci absconderunt eum ab illorum intuitu, ecce duo viri, id est duo angeli in forma virili, adstiterunt juxta illos in vestibus albis: per quarum vestium albedinem ac candorem designabantur puritas naturæ angelicæ atque jucunditas hujus causæ. Qui et dixerunt: Viri Galilæi. Quemadmodum enim Christus, sic et Apostoli omnes vel pene omnes de Galilæa fuerunt. Quid statis adspicientes in cœlum? Nam et Domino Jesu Christo nubem ingresso, et in altum progresso, et eorum visui jam ablato, non cessaverunt sursum adspicere post dilectum, ut est moris amantium ac admirantium. Idcirco ad declarandam Christi majestatem, et pro consolatione ac informatione discipulorum, angeli isti apparuerunt, dicentes: « Quid statis »? etc. Ac si dicant: Cur tantum miramini quod Dominus universorum, creator cœlorum, Unigenitus Dei, Salvator mundi, cœlos ascendit? Potius admiretur mens vestra, quod ad terras descendere, incarnari, cum hominibus conversari, crucifigi et mori dignatus est.
Hic Jesus qui assumptus est a vobis in cœlum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum: id est, sicut in nube ascendit, ita in fine mundi in nube descendet, ut judicet genus humanum, juxta illud Matthæi: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli cum virtute multa et majestate.28 Insuper, sicut Christus ascendit in corpore glorificato, cum multitudine angelorum et cum Sanctis quos eduxit de limbo; ita ad judicandum descendet cum corpore glorificato, cum omnium cœtu civium supernorum, juxta illud quod in Isaia scriptum est: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui et principibus ejus.29 Et Judas ait:30 Ecce venit Dominus in Sanctis millibus suis facere judicium.
Footnotes
-
Joann. xxi, 25. ↩
-
Matth. ix, 35. ↩
-
Matth. xiv, 34-36. ↩
-
Marc. vi, 56. ↩
-
Cf. t. XI, p. 371 B'ets. ↩
-
Marc. xvi, 15. ↩
-
Luc. xxiv, 50-53. ↩
-
Cf. in Marc. xvi, 14. ↩
-
Luc. lxi, 1. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
Cf. t. XI, p. 371 B et s. ↩
-
Marc. xvi, 19. ↩
-
Marc. xvi, 14, 19; ↩
-
I Cor. xv, 5-8. ↩
-
Joann. xxi, 13. ↩
-
Luc. xxiv, 30. ↩
-
Luc. xxiv, 49. ↩
-
Ibid. 43. ↩
-
Luc. xxiv, 50. ↩
-
Joann. xiv, 26. ↩
-
Marc. xiii, 32, 33, 35. ↩
-
Act. viii, 19, 20. ↩
-
Is. ii, 3. ↩
-
Ps. xviii, 5. ↩
-
Is. xxiv, 16. ↩
-
Is. LXVI, 19. ↩
-
Marc. XVI, 14-18. ↩
-
Matth. XXIV, 30. ↩
-
Is. III, 14. ↩
-
Judæ 14, 15. ↩
Chapter 53 of 278