Sermo 1
QUOD NOSTRA CONVERSATIO ET PIA DEBEAT ESSE ET ÆDIFICATORIA; DEQUE NONNULLIS ALIIS SALUTARIS ERUDITIO.
VIDENTIBUS illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Act. I, 9.
In lectione hac, gloriosa Christi ascensio eleganter describitur, et multiplex nobis saluberrimum documentum præstatur. Itaque in primis, quoniam omnis Christi actio est nostra instructio, eo quod conversatio
D Christi in sæculo isto, sit exemplar quod intueri ac imitari omnes Christiani tenentur; idcirco ex lectione hac primo docemur, ut primum et maximum studium nostrum sit, laudabiliter conversari, et per opera sancta Deo placere, ac proximos ædificare: sicut de Christo hic dicitur, quod cœpit facere et docere.1 Quamvis enim secundum suam divinitatem esset ipsa Sapientia increata ac infinita, atque secundum suam humanitatem omni sapientior creatura, imo sapientiæ tantæ, quod majoris nulla creatura est capax, et hoc ab incarnationis suæ exordio; tamen usque ad tricesimum vitæ suæ annum distulit alios docere ac publice prædicare, quousque in suo baptismo Deus Pater locutus est:2 Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. Et primo fecit quod docuit: non solum Deo Patri, sed et Virgini Matri, imo et ministro suo Joseph, in omnibus promptissime obediendo;3 in omnibus humillime se habendo, patientiam, pietatem, justitiam, ceterasque virtutes perfectissime adimplendo. Per quæ omnia increpatur ac reprobatur nostra elatio, nostra præsumptio, imo fatuitas nostra: qui promptiores sumus alios corripere et docere, quam corripi et doceri, promptuli ad loquendum, tardi ad audiendum, cupidiores aliquid scire, quam irreprehensibiliter vivere, potius quoque optantes præesse et regere, ducere et jubere, quam subesse ac regi et obedire. In quibus omnibus patet excæcatio ac temeritas nostra, quod propriam insufficientiam non pensamus, pericula propria non videmus, sed nos ipsos ac alios periculis æternæ damnationis involvimus: quia si cæcus cæco ducatum præstat, ambo in foveam cadunt.4 Resipiscamus ergo a tantis erroribus, atque in omni humilitate, patientia, obedientia, pietate, justitia, continentia, caritate exerceamus nos ipsos, quatenus ea quæ Deus primo ac maxime requirit a nobis, primo et maxime habere conemur.
Præterea, quoniam ad fraternam correptionem omnes Christiani tenentur, et nihilo minus indignus est alios corripere, qui in eisdem aut majoribus culpis est; ideo obligatur unusquisque talem coram Deo se exhibere, ut exstet condignus præceptum ipsius de correptione fraterna implere. Itaque bona ad quæ alios exhortari debemus, ipsimet primo agamus; et mala quæ in aliis jubemur corripere, personaliter primo vitemus, pensantes quod ait Salvator: Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
Insuper ex his constat, quod prælati et prædicatores, ac omnes qui aliis præsunt, præ ceteris virtuosius et exemplarius vivere obligentur, et primo facere, deinde docere. Siquidem bona docere, et impie agere, quid aliud est quam se ipsum voce propria condemnare? juxta illud Ecclesiastici: Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.6
Secundo ex lectione hac edocemur, quanta sit certitudo saluberrimæ ac sacratissimæ fidei christianæ: quoniam Dominus noster Jesus Christus sciens corda discipulorum suorum tarda esse ad credendum suam resurrectionem, per dies quadraginta mansit in terra post suam resurrectionem, infra quos suis discipulis et diversis utriusque sexus personis sæpissime se monstravit in plena vigilia claraque die;7 nec solum visibiliter apparendo, sed et loquendo, edendo palpabilemque se præbendo, insuper et in cœlos coram eis ascendendo, se vere resurrexisse probavit. Deinde omnium horum veritatem certissime confirmavit, mittendo illis Spiritum Sanctum die præfixo: per cujus infusionem docuit eos repente totam sacram Scripturam et omnium usum linguarum, atque divino amore eos accendit, omni virtute implevit, ita quod paratissimi erant omnia genera tormentorum pati pro fide catholica. Imo et ultra hæc omnia, contulit eis copiosissimam potestatem faciendi innumerabilia miracula soli omnipotenti Deo possibilia, in testimonium veritatis fidei nostræ christianæ. Ecce quanta est certitudo ac firmitas veritatis fidei nostræ. Correspondeat ergo conversatio nostra certitudini et excellentiæ fidei nostræ, ut tam diligenter vitemus peccata, tam fervide agamus quæ Deo sunt placita, ac si pœnas inferni et gloriam regni superni essemus oculis nostris intuiti realiterque experti.
Tertio, per hoc quod Christus suis apparendo discipulis, loquebatur eis de regno Dei, docemur ut dum Christiani conveniunt, loquantur verba ad salutem pertinentia animarum, qualiter possint peccata vitare, tentationes dæmonum superare, pericula damnationis æternæ evadere, ad cœlestem felicitatem pertingere.8
Quarto docemur ex lectione præsenti, quam mira et imperscrutabilia sint opera Dei, quamque verissime Salomon dixerit, Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.9 Discipuli namque, qui a Judæis incredulis metuebant occidi, et ex metu illorum sedebant clausi, nonne mirabile est quod in Jerusalem juxta templum, ubi quotidie principes sacerdotum, Scribæ et Pharisæi convenerunt, manere audebant, et quod non potius ad aliam urbem pergebant? Sed hoc ideo fuit, quoniam Christus præcepit eis a Jerusalem non abire, sed in ea Spiritus Sancti infusionem plenariam præstolari.1011 Verum tunc rursus videtur mirabile, quod Judæorum increduli principes sustinuerunt et permiserunt discipulos illos in Jerusalem prope se demorari et simul consistere. Sed Deus, cujus sapientiæ non est numerus, cujus potentiæ non est finis, hominum corda immutat et afficit, restringit, qualificat juxta omne beneplacitum suum;12 nec dispositioni ejus quisquam potest resistere, juxta illud Esther: Domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuæ possit resistere voluntati.13 Unde et apud Isaiam testatur: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.14 Hinc, sicut decrevit, evangelicam legem per Apostolos primo in Jerusalem fecit annuntiari, et Christi discipulos ab hostibus suis protexit.
Quinto ex hac instruimur lectione, ut curiositatem abjiciamus, et necessaria ad salutem atque utilia ad bene vivendum quæramus discere, et retinere curemus. Quum enim Apostoli interrogassent, dicentes, Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? quod scire ad eos non pertinebat; non dedit ad hoc solutionem, sed de necessariis ad salutem ipsos instruxit:15 Accipietis (inquiens) virtutem Spiritus Sancti, et eritis mihi testes, etc. Hinc in Ecclesiastico scriptum est:16 Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. Non est enim tibi necessarium, ea quæ abscondita sunt videre oculis tuis. Hujus, proh dolor! contrarium agunt quamplures, qui salute sua neglecta, student et occupantur in his quæ Deus ab eis non exigit, et potius cupiunt scire aliqua de proprietatibus rerum, de mundi negotiis, quam de divinis præceptis; suam quoque scientiam ordinant ad laudem humanam terrenaque commoda, et ad mundi honores. Resipiscant qui tales sunt, et juxta doctrinam Apostoli, quærant meliora et viciniora saluti.17
Sexto docemur ex lectione hac ipsa, quam gloriosissime Christus in cœlum ascenderit: quia propria potestate, non auxilio angelorum, quemadmodum Elias et Enoch in paradisum translati sunt. Et quamvis nubes Christum suscepit, non tamen ei auxilium præbuit, sed obsequium tantum.1819 Quum enim Christus sit verus Deus omniumque creator, creaturæ sibi ab exordio suæ incarnationis usque ad ascensionem in omnibus servierunt. Nam nuntiante Archangelo est conceptus, ejusque nativitatem angelus nuntiavit pastoribus;20 angelo quoque jubente, S. Joseph duxit eum in Ægyptum atque reduxit;21 stella etiam ejus nativitatem innotuit Magis;22 et quum esset in deserto cum bestiis, angeli ei ministraverunt;23 in transfigurationeque nubes eum lucida obumbravit. Et tamen infelix homo, propter quem ipse factus est homo, ei ingratus est et rebellis.24 Emendemus igitur vitam nostram, atque cum Christo spiritualiter ascendamus, contemnendo caduca et vana, et contemplando cœlestia, æternam beatitudinem fervide cupiendo, et Deum altissimum super omnia totis præcordiis diligendo.2526 Præterea advertamus quoniam peregrini et advenæ sumus super terram, ignorantes diem et horam, et quod omne tempus vitæ nostræ in sæculo isto non est nisi momentum comparatione vitæ futuræ æternaliter duraturæ.2728 Cur ergo facimus grandem provisionem pro vita præsenti, quasi hic in æternum victuri, parvam autem aut nullam pro vita futura, quasi in ea ad modicum permansuri?29 Resipiscamus ergo ab ista amentia, et obediamus doctrinæ Christi, qui jubet ne thesaurizemus in terra, pecunias colligendo, sed in cœlis, opera virtuosa abundanter agendo, per quæ copiosam felicitatem obtineamus cum angelis.
Postremo, sicut Apostoli a die isto usque ad Pentecosten ad susceptionem Spiritus Sancti se præparabant, orationibus, jejunis ac ceteris sanctis actibus insistendo assidue; ita et nos per decem hos dies ad singularem devotionem nos demus, atque ad Spiritus Sancti infusionem nos præparemus orando, jejunando, eleemosynas tribuendo, divina Officia frequentando, propriam quoque conscientiam vigilanter discutiendo, et si opus fuerit confitendo. Et si alicui tantam Deus devotionem contulerit, ad sacram se communionem disponat. Atque hunc ipsum solennissimum Ascensionis diem unusquisque in virtuosis expendat operibus, non in mundi spectaculis, vanitatibus et choreis, nec in commessationibus et loquacitatibus, aut ceteris mundi insaniis: ut glorificetur Deus in omnibus, cui honor et gloria.
Footnotes
-
Act. I, 1. ↩
-
Meth. 11, 17. ↩
-
Luv. 11, 51. ↩
-
Matth. 15, 1 ↩
-
Matth. VII, 3, 5. ↩
-
Eccli. XXI, 30. ↩
-
Act. I, 3. ↩
-
Act. 1, 3. ↩
-
Prov. xxi, 30. ↩
-
Luc. xxiv, 49. ↩
-
Act. 1, 4; ↩
-
Ps. cxlvi, 5. ↩
-
Esther xiii, 9. ↩
-
Is. xlvi, 10. ↩
-
Act. 1, 8. ↩
-
Eccl. iii, 22, 23. ↩
-
Hebr. vi, 9. ↩
-
IV Reg. ii, 11; ↩
-
Gen. v, 24. ↩
-
Luc. 1, 26 et seq.; ii, 9 et seq. ↩
-
Matth. ii, 13, 14, 19-21. ↩
-
Ibid. 2. ↩
-
Marc. i, 13. ↩
-
Matth. xvii, 5. ↩
-
Act. 1, 6. ↩
-
Act. 1, 6. ↩
-
Matth. xxv, 13. ↩
-
1 Par. xxix, 15. ↩
-
1 Par. vi, 19, 20. ↩
Chapter 54 of 278