Enarratio in evangelium
RECUMBENTIBUS UNDECIM DISCIPULIS, APPARUIT ILLIS JESUS, ETC. Marc. XVI, 14-20.
SANCTUS evangelista Marcus in evangelio hodierno Christi ascensionem describit, novissimam quoque ipsius cum discipulis collationem atque doctrinam. Itaque ait:
Recumbentibus undecim discipulis, id est undecim Apostolis simul manducantibus in cœnaculo, ubi Christus cum eis agnum comedit paschalem (et bene ait, Undecim:1 nam Matthias tunc nondum fuit apostolus, sed inter ascensionem et Sancti Spiritus missionem apostolus factus est), apparuit illis Jesus in præfato cœnaculo, et ut Lucas docet, comedit cum eis, ut se vere resuscitatum monstraret.2 Denique verbum istud consolatorium nobis est. Si enim Christus discipulis corporalem cibum sumentibus dignatus est apparere, non utique dedignabitur spiritualiter apparere, id est gratiose adesse, orantibus, meditantibus, et cetera spiritualia exercitia devote agentibus. Et exprobravit, id est, cum improperatione dure redarguit, incredulitatem illorum et duritiam cordis, non quod tunc adhuc increduli fuerint, cordeque duri, sed de præterita eorum incredulitate ac duritia ipsos jam increpavit, quia his qui viderant eum resurrexisse, id est, qui eum post suam resurrectionem corporaliter conspexerunt, videlicet sanctis mulieribus, B. Petro, aliisque quibusdam discipulis, non crediderant, quoniam asserentibus eis quod Christum vidissent, non crediderunt.
Et dixit eis: Euntes in mundum universum, id est ad præcipua mundi regna, non statim post missionem Paracleti, sed post annos aliquos, Judæis in sua perfidia obstinatis. In die etenim divisionis Apostolorum cœperunt exsequi hoc præceptum, et usque ad diem illum prædicaverunt Judæis, quos quum viderent obstinatos,
Act. xiii, 46. profecti sunt ad gentiles. Prædicate Evangelium omni creaturæ, id est cunctis hominibus, qui cum omni creatura aliquid habent commune, et propter quos omnia ista terrena sunt facta. Qui crediderit fide
Galat. v, 6. per dilectionem ordinata ac operante, quæ dicitur fides formata, et baptizatus fuerit Baptismo fluminis, si adsit facultas : quæ si desit, sufficit Baptismus flaminis aut sanguinis; salvus erit, id est, salutem consequetur æternam, dummodo perseveraverit in bonis actibus usque in finem. Qui vero non crediderit, condemnabitur. Nam
Hebr. xi, 6. sine fide impossibile est Deo placere, secundum Apostolum, quum fides sit fundamentum virtutum. In adultis equidem requiritur fides et fidei actus, saltem interior; in parvulis vero sufficit fides habitualis cum caritate, quæ simul eis cum fide infunditur ex merito Christi.
Signa autem, id est miracula, quibus fides probatur esse a Deo et confirmari ab eo, qui per miracula sua nequaquam testimonium perhibet falsitati, sed veritatibus fidei, eos qui crediderint, hæc sequentur, id est, virtus et gratia faciendi sequentia signa, eis a Deo præstabitur : non quod singulis fidelibus datum sit facere signa ista, sed quibusdam inter fideles, præsertim in primitiva Ecclesia, secundum sapientissimam moderationem præordinationemque Dei, et juxta necessitatem aut utilitatem Ecclesiæ. In principio quippe evangelicæ prædicationis fuerunt miracula præcipue necessaria, ad persuadendum fidei veritatem, atque ad declarandum Dei omnipotentiam, ad idolorum quoque reprobandam culturam. Nihilo minus interim sæpe ad excitationem fidelium, et ad manifestationem sanctitatis quorumdam, Deus gloriosa ac copiosa fecit miracula.
In nomine meo dœmonia ejicient ab obsessis; linguis loquentur novis, id est, donum linguarum accipient, ita quod novis ac diversis utentur loquelis : ut in Apostolis patet, qui Spiritu Sancto recepto, cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Imo in primitiva
A Ecclesia fidelibus, dum baptizabantur, dabatur communiter donum istud linguarum, ut patet in Actibus Apostolorum.
Act. xix, 5. Serpentes tollent, id est, sine læsione calcabunt, occident, portabunt : quod de multis legitur Sanctis. Unde et loquitur Christus : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.3 Hinc loco hoc per « serpentes » omnia venenosa animalia designantur. Propter quod fertur in Psalmo :4 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Et si mortiferum quid biberint, id est pocula venenata, non eis nocebit : ut patet de Joanne apostolo, S. Gregorio, ac aliis multis. Super ægros manus imponent, et bene habebunt, id est, protinus curabuntur : quemadmodum infinities factum est tempore evangelicæ legis.
Denique liberalis atque magnifici promissoris est plus tribuere quam promisit. Ita et Christus per suos discipulos multo majora egit miracula, quam sunt ista jam recitata : quia et mortuos plurimos suscitaverunt, atque a nativitate cæcos, claudos, surdos ac mutos, in naturalibus donis restauraverunt, plurimosque curaverunt leprosos; et quidam eorum solem fecerunt stare in cœlo, alii super aquas quasi super aridam ambulaverunt. Sed et Petrus apostolus umbra sua ægros sanavit. Atque de Act. v, 15. Paulo legitur : Virtutes non modicas fecit Deus per manus Pauli, ita ut a corpore ejus deferrentur super languidos sudaria vel semicinctia, et recedebant ab eis languores.5 Nec opus est signa hæc jam iterari, quia in suo satis resplendent effectu, videlicet in conversione mundi ad tam incomprehensibilem fidem ac arduissimam legem : quæ conversio omni miraculo mirabilior est. Qualiter vero miracula ista a fidelibus spiritualiter fiant, in sermone dicetur.
Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis verba præhabita, multaque alia, ut patet in lectione exposita, assumptus est in cœlum, id est, propria virtute ascendit usque ad summitatem cœli empyrei. Qui enim descendit, ipse est qui et ascendit super omnes cœlos. Et ut Lucas ait: Elevatis manibus suis benedixit eis, ac ferebatur in cœlum. Et sedet a dextris Dei: id est, ad æqualitatem Patris æterni residet Christus secundum quod Deus; et secundum suam humanitatem sedet ad dexteram Patris, id est in potioribus bonis ejus, quoniam Christi humanitas participationibus divinorum donorum præ omnibus Sanctis impleta est, increatis quoque divitiis superbeatissimæ Trinitatis perfectius fruitur.
Illi autem, puta Apostoli, profecti a Judæa post suam divisionem, prædicaverunt ubique, id est in principalibus partibus mundi, per se et per suos discipulos, quemadmodum in Apostolorum continetur Legendis. Domino cooperante, id est, illorum corda gratiose corroborante, et eos ad omne opus bonum movente. De quo ait Apostolus: Deus operatur in nobis et velle et perficere.6 Isaias quoque:7 Omnia (inquit) opera nostra operatus es in nobis. Et sermonem Apostolorum confirmante, id est, verum esse probante, sequentibus signis, id est per miracula quæ fecit per sanctos ac gloriosos Apostolos, quæ fieri non valebant nisi divina virtute: per quæ Deus testimonium perhibuit prædicationi illorum. Siquidem in sua fide et doctrina invocaverunt Deum, ut operaretur miracula ad confirmationem fidei ac doctrinæ quas prædicaverunt, et protinus exaudivit eos Altissimus essentialiter verus ac veritas. Hinc ad Hebræos dicit Apostolus: Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus?8 Hinc ait Psalmista:9 Testimonia tua, Domine, credibilia facta sunt nimis. Imo quanto catholica fides in se ipsa incomprehensibilior supernaturaliorque consistit, tanto omnipotens Deus per plura atque majora eam confirmavit miracula, ut simus semper in fidei veritate immobiles.
Footnotes
Chapter 55 of 278