Skip to the text

Sermo 2

QUOD OMNIA IN GLORIAM DEI SINT REFERENDA; DE NECESSITATE ET FRUCTU CORREPTIONIS; QUOMODO ETIAM FIDE SIGNA PER NOS FIANT SPIRITUALIA.

SIGNA eos qui crediderint, hœc sequentur: In nomine meo dœmonia ejicient, etc. Marc. XVI, 17, 18.

Hodiernæ solennitatis evangelium saluberrimis est repletum doctrinis. Primo namque, per hoc quod Christus Dominus Apostolis manducantibus visibiliter apparere dignatus est, edocemur quod etiam corporalia exercitia, imo corporis nostri refectio atque provisio Deo complaceant;1 et in eis Dominus Jesus nobis per gratiam adest, dum ea ad Dei ordinamus honorem, et ad spiritualem profectum referimus, utpote, ideo laborantes et temporalia acquirentes, edentes, bibentes ac dormientes, ut possimus ad Dei honorem vivere virtuose, et ad ejus obsequium effici fortiores. Non enim possumus Deo servire, nisi vivamus; nec possumus diu vivere in hoc mundo, nisi manducemus, potemus ac dormiamus: idcirco quidquid in exterioribus agimus, ad Dei honorem, cultum et amorem ordinare debemus. Hinc ad Colossenses ait Apostolus: Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi agite, gratias agentes Deo Patri per ipsum.2 Unde et Christo ex Virgine nato, angelus sanctus non principibus mundi, non sacerdotibus templi, sed pastoribus sua in campo pecora pascentibus Christi nativitatem denuntiavit, atque eisdem pastoribus eadem hora angelorum copiosus exercitus apparuit, Deum magnifice laudans. Hinc ait Propheta : Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Quocontra de iniquis ac reprobis loquitur : In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Quod quam periculosum sit, pandit subdendo : Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua. In iis verbis consolentur laboratores et quicumque suis laboribus victum sibi adipiscuntur, et exteriora opera sua ad spiritualem referant finem, ad Dei honorem, ad animarum suarum salutem ; in ipsis quoque suis operibus timorati existant, et verba vitent illicita, ac crebro corda sua ad Dominum erigant orando ac meditando.

Secundo, ex evangelio isto instruimur, quam magnum beneficium sit caritativa et justa correptio delinquentium, et quam gratanter ac patienter ipsa sit suscipienda. Ecce enim unigenitus Filius Dei, summus magister, ardentissimusque amator, piissimus Dominus, eo die quo a suis carissimis fuit recessurus discipulis, et corporalem præsentiam per ascensum in cœlum altissimum subtracturus, eos redarguit, imo, quod acrius sonat, exprobravit.

Ex quo tria documenta trahuntur. Primum est, quod præelati et superiores debent inferiores ac subditos suos dum peccant, caritative ac strenue increpare, præsertim quum asserat Augustinus : Si corripere neglexeris, pejor eo qui peccat efficeris. Et Salomon contestatur : Qui arguunt, laudabuntur. Unde in Ecclesiastico scriptum est : Corripe amicum tuum, ne forte non intellexerit, et dicat, Non feci ; aut si fecit, ne iterum addat facere. Hinc communiter dicitur : Qui tacet, consensisse videtur. Et in Decreto sæpius fertur : Errori cui non resistitur, consentitur. Ideo ait Urbanus : Ita peccat qui videt proximum suum peccare, et tacet, sicut qui pœnitenti non indulget. Nam qui dixit, Si pœnitentiam egerit frater tuus, dimitte; Luc. xvii, 3. præmisit: Si peccaverit in te, increpa. Sanctus quoque Hieronymus et Origenes fatentur: Dum sacerdotes uni parcunt, universæ Ecclesiæ moliuntur interitum. Quæ est ista bonitas, ista misericordia, uni parcere et omnes in discrimen adducere? Polluitur namque ex uno peccatore populus, sicut ex una morbida ove grex universus inficitur. Non ergo sit præsidens ad corripendum corrigendumque subditos negligens aut remissus. — Secundum documentum est, quod ipsa fraterna correptio sit beneficium magnum: quia ex caritate et æquitate procedit, et contra peccata, quæ animæ mors sunt, optimum est remedium. Hinc Salomon loquitur: Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus; et rursus, Qui corripit hominem, postea gratiam inveniet apud eum, magis quam ille qui per blandimenta decipit. — Tertium documentum est, quod inferiores, ac juniores et minus docti, debent increpationes et exprobrationes superiorum, seniorum ac sapientiorum, cum omni gratiarum actione suscipere, et nequaquam indignari, irasci aut obloqui, sed ad emendationem se omnino exponere, sicut in Proverbiis legitur: Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. Et denuo Salomon loquitur: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus. Ecclesiasticus quoque dicit: Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam! sic enim effugiet voluntarium peccatum. Fatui ergo sunt qui increpantibus indignantur, præsertim qui superiorum suorum correptiones non curant, sed spernunt, non advertentes quod incomparabiliter melius sit a justo redargui, quam a peccatore laudari. Tertio, ex evangelio isto docemur, quod prælati et prædicatores ac superiores nullum subditorum suorum debent despicere, sed sine personarum acceptione unum-

Luc. II, 9-14.

Ps. cxxvii, 2.

Ps. lxxii, 5.

Ibid. 6.

Marc. XVI, 14.

Prov. XXIV, 25.

Eccli. XIX, 13.

Prov. XXVII, 5.

Ibid. XXVIII, 23.

Ibid. XIII, 18.

Ibid. XXIX, 1.

Eccli. XX, 4. quemque pro posse suo instruere, exhortari, corripere, castigare, quum in evangelio isto dicat Salvator:3 Prædicate Evangelium omni creaturæ. Unde Joseph patriarcha in persona Christi dixit fratribus suis, personam prælatorum gerentibus:4 Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis ad me.

Quarto, ex evangelio hoc informamur, quemadmodum fides christiana a Deo per miracula diversa et magna sit confirmata. Nam veritas duobus modis probatur. Primo, per naturalem rationem: sicque naturales probantur scientiæ. Secundo, per supernaturalia opera, puta miracula, quæ sunt velut sigilla attestationis divinæ (de quo jam satis reor prædictum) :5 sicque veritas fidei catholicæ, quæ de supernaturalibus veritatibus est, probatur.

Denique Christus in evangelio isto quinque ponit genera signorum, quæ a quibusdam Sanctis corporaliter facta sunt, spiritualiter vero a cunctis fidelibus fieri queunt. Primum genus signorum est, expulsio dæmonum. Unusquisque enim tot dæmonibus plenus est, quot mortalibus subditus est peccatis. Idcirco qui eos qui mortalibus culpis fœdantur, convertit ad Deum, expellit dæmonia. Unde de Maria Magdalene Christus septem dæmonia legitur ejecisse.6 Secundum genus signorum est, loqui recentibus linguis. Hoc spiritualiter facit, qui a solitis abstinet verbis illicitis, detractoriis, pungitivis, mendosis, lascivis et vanis, atque salubria ac ædificatoria loqui, Deum laudare, proximum informare, jugiterque orare consuescit. Tertium genus signorum est, serpentes tollere : quod facit, qui diabolicas suggestiones et venenatas tentationes suppeditat.

Quartum genus est, mortifera7 sine læsione potare, id est, impiis suggestionibus nequaquam consensum præbere, nec aliorum pravis exemplis corrumpi, infici aut seduci. Istud demum competit electis, quibus omnia cooperantur in bonum, qui post lapsum cautiores consurgunt, imo quo ferventiores fuerunt in vitiis, eo ardentiores fiunt in pœnitentialibus et aliis sanctis operibus, dicente Apostolo:89 Ubi abundavit delictum, superabundat et gratia. Quintum signum est, per impositionem manuum ægros curare : quod spiritualiter agunt, qui verbis salutaribus et operibus exemplaribus imperfectos et tentatos, passionibusque subjectos, recuperant et confortant, consolantur atque perficiunt. Hæc itaque spiritualia signa quilibet nostrum conetur peragere, peccatores ad viam salutis trahendo, verba vitiosa vitando, immundas cogitationes et pravas affectiones abjiciendo, nec aliorum peccatis consentiendo, sed Deo tanto ferventius serviendo, quanto ante ferventius serviebat dæmonibus et peccatis; proximos quoque ad virtutes, ad spiritualem profectum, ad animæ puritatem incitando pro viribus. Ista signa sic spiritualiter operari, salubrius est quam ea corporaliter facere.

Postremo, in evangelio isto tangitur gloriosa Christi ascensio, de qua jam dicta sunt multa : idcirco cum Christo spiritualiter ascendamus per scalam virtutum, per viam humilitatis atque timoris, per contemplationem et ferventem dilectionem summæ et incommutabilis veritatis, puræ et incircumscriptibilis bonitatis, quæ est Deus super omnia benedictus.

Footnotes

  1. Marc. XVI, 14. ↩

  2. Coloss. III, 17. ↩

  3. Marc. xvi, 15. ↩

  4. Gen. xliii, 5; xlii, 20. ↩

  5. Cf. p. 90 B. ↩

  6. Marc. xvi, 9. ↩

  7. Marc. xvi, 17, 18. ↩

  8. Marc. v, 20. ↩

  9. Rom. viii, 28. ↩

Chapter 56 of 278