Skip to the text

Sermo 5

DE GRADIBUS CARITATIS, AC CAUSIS ET RATIONIBUS AMANDI DEUM.

CARITAS vestra magis ac magis abundet, ut probetis potiora. Philipp. I, 9, 10.

Præceptum diligendi Deum, a diversis diversimode adimpletur. Quod enim præcipimur toto corde, tota mente, tota anima totisque viribus Deum diligere, tripliciter potest intelligi, et tribus modis impleri.123 Primus ac infimus modus intelligendi præceptum hoc, est, ut Deum sic diligamus totis corde, mente, anima ac viribus, ut nihil caritati contrarium appetamus, admittamus aut operemur; ea quoque quæ caritas exigit operemur, servando præcepta: et hoc est necessarium ad salutem. Atque in isto primus et infimus caritatis gradus consistit.

Secundus modus intelligendi præfatum præceptum, est, ut Deum totis corde, mente, anima et viribus sic amemus, ut non solum vitemus ea quæ caritati contrariantur, ut sunt peccata mortalia, sed ea quoque quæ ab ejus profectu ac frequentatione impediunt (quæ sunt possessio temporalium rerum, præsentia propinquorum, conjugium, ac libertas voluntatis non resignatæ); nec solum impleamus præcepta Dei atque Ecclesiæ, sed et operibus supererogationis et interioris profectus seu observantiæ regularis viriliter insistamus. In iis itaque secundus ac medius gradus caritatis constitutus est: qui ad religiosos potissime pertinet. Potest tamen etiam ad sæculares spectare, si tam custodite se habeant, ut circa terrenas opes et contoralem seu consanguineos non afficiantur nec occupentur inordinate, juxta quod ait Psalmista:4 Divitiæ si affluant, nolite cor apponere. Et Apostolus: Qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur.5 Quod quamvis sit rarum et arduum, tamen non est impossibile apud Omnipotentem, sed per specialem ejus gratiam a quibusdam impletur.

Tertius modus intelligendi præceptum illud, est, sic totis corde, mente, anima viribusque Deum amare, ut per omnia hæc homo sine interruptione actualiter feratur in Deum, et vivat secundum ipsum. Sicque præceptum istud non potest plene ac indesinenter, seu continua ac nunquam interrupta actuatione impleri, nisi in patria: prout in libro de Perfectione justitiæ asserit Augustinus. Nempe Sancti in patria stant indesinenter Deo intenti, actualiterque in æternum uniti, secundum extremum et ultimum posse totius voluntatis et intellectus omnisque fortitudinis suæ, quia in eis omnis potentialitas est perfecte reducta ad actum: sicut in Sacramentali suo et in libro de Universo Guillelmus Parisiensis testatur. Verumtamen præceptum istud hoc tertio modo intellectum, potest in via hac semiplene et ad tempus impleri, præsertim a viris heroicis et perfectis. Unde Antisiodorensis in tertia parte Summæ suæ, contra præallegata Augustini verba sic objicit: Aliquis contemplativus potest ad tempus tota mente totoque corde et anima ferri, moveri, affici et delectari in Deo, et omnes motus suos referre in ipsum: ergo implet istud præceptum, præsertim quia affirmativum est, nec obligat ad semper. Deinde solvit dicendo: Respondemus, quod verum est hoc, sed non potest homo diu manere in tali elevatione ad Deum, quoniam corpus quod corrumpitur aggravat animam. Itaque tertius gradus caritatis consistit in ista hujus præcepti impletione, ut scilicet tam frequenter ac fervide atque stabiliter uniamur Deo per caritatem, sicut jam tactum est et in præsenti exsilio fieri potest.

Primus igitur caritatis gradus pertinet ad incipientes; secundus, ad proficientes; tertius, ad perfectos. Hinc Thomas in secunda secundæ, quæstione vicesima quarta, distinguens hos gradus, ait: Sicut in motu corporali primo receditur a termino a quo, secundo acceditur ad terminum ad quem, tertio in termino isto quiescitur; ita distinctio graduum caritatis ac statuum incipientium, proficientium ac perfectorum, attenditur penes diversos actus ac studia ad quæ perducitur homo per caritatem et ejus augmentum. Primo namque incumbit homini ut recedat a vitiis, concupiscentiisque resistat: quod spectat ad primum gradum caritatis, ad quem status incipientium pertinet. Porro huic studio succedit secundum, quod homo principaliter occupatur circa spiritualem in omni virtute profectum: quod ad secundum caritatis gradum et proficientium statum pertinet. Ex caritate etenim elicitive procedit, quod homo conatur in ipsa caritate proficere; imperative vero procedit ex ea, quod in ceteris quoque proficere conatur virtutibus: sicque secundus caritatis gradus est, spirituali profectui istam caritatem impendere. Tertio studendum est homini ut in ipso fine quiescat, seu Deo inhæreat ac fruatur, prout in vita hac est possibile: quod ad tertium caritatis gradum perfectorumque statum certum est pertinere.

Denique in Profectu religiosorum habetur: Primus gradus caritatis est, concessa ita diligere, et eis sic uti, ut non præponantur divino amori: quemadmodum boni sæculares sic utuntur rebus mundi, quod tamen in eorum usu vitant peccata mortalia. Secundus est, dum homo meliori affectu studet in se atque in aliis promovere ac implere omnia quæ sunt Dei, ultra quam obligatur. Tertius est, vehementi desiderio sic æstuare ad Deum, ut ejus diutius ferre absentiam nequeat, cupiatque dissolvi et esse cum Deo. Qui taliter amat, dicere potest: Amore langueo; aut, Vulneratus sum caritate; itemque, Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est; et, Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei?

Denique, præinducta graduum caritatis distinctio fundatur in verbis Augustini, super primam S. Joannis Canonicam protestantis: Caritas perfecta, est, esse paratum mori pro Deo aut proximis. Sed numquid statim ut nascitur sive infunditur, ita

1 Cor. vu, 31.

Philipp. 1, 23.

Cant. 1, 5.

Idem juxta LXX.

Ps. cxix, 5.

Ps. xli, 3.

1 Joann. iv, 12. perfecta est? Non utique. Sed nascitur ut perficiatur. Nempe, quum fuerit nata, nutritur; quum fuerit nutrita, roboratur; quum fuerit roborata, perficitur; quum ad perfectionem venerit, dicit, Cupio dissolvi et esse cum Christo.6 Ad hanc caritatis perfectionem semper conemur, et quantumcumque profecerimus, semper plus proficere enitamur: quia in hoc tertio gradu caritatis est multiplex latitudo ac diversa mensura, incessabilisque durante hac vita processus, quia non omnes perfecti et sancti æque fuerunt perfecti et sancti. Postremo, qui ad hunc tertium gradum caritatis pertingunt, dono sapientiæ eatenus decorantur, quod per apicem mentis stant quasi in contactu Solis justitiæ ac sapientiæ sempiternæ, a quo et frequenter uberrime illustrantur, valide inflammantur, misericordissime rapiuntur, atque in divitias gloriæ Dei immerguntur et absorbentur.

Solus Deus est causa efficiens, infundens et creans habitum caritatis. Multæ autem sunt causæ et rationes ex quarum consideratione incitari debemus ad actualem Dei amorem, profectum et perfectionem. Prima et maxima est, infinita bonitas Dei. Si enim creaturæ amabiles sunt quia bonæ et in quantum bonæ, quam summe et ferventissime est amandus is qui naturaliter et essentialiter et prorsus incircumscriptibiliter bonus est? — Secunda est, plena, universalis et absoluta perfectio Dei. Nempe, si quosdam amamus quoniam pulchri sunt, et tanto plus, quanto sunt pulchriores; alios vero, quoniam nobiles sunt, et tanto plus, quo nobiliores; alios autem, quoniam ingeniosi et sapientes; alios, quoniam pii et dulces; alios, quia fortes sunt et liberales; alios, quoniam justi sunt; alios, quoniam facundi et agiles; alios, quia valde virtuosi et sancti fuerunt aut sunt; alios, quia præclara et mira opera quædam fecerunt; et tanto plus diligimus quoslibet horum, quanto amplius tales sunt: nonne decentissimum justissimumque censendum est, ut illum toto corde ardentissime et incomparabiliter diligamus, qui solus omnia ista cum infinita excellentia habet et est? Ipse etenim Deus excelsus et gloriosus, superpulcherrimus est, et pulchritudo separata, in se subsistens, supermundissima, exemplaris, supersplendidissima ac penitus infinita; ipse quoque tam nobilis, perspicax ac sapiens, quod suæ nobilitatis nullus est finis, suæ perspicacitatis nulla mensura consistit, suæque sapientiæ nullus est numerus.7 Conformiter de ejus pietate, dulcedine, fortitudine, liberalitate, justitia, efficacia, virtuositate et sanctitate sentire oportet. Ipse itidem totius eloquentiæ et loquelæ est institutor: cujus locutio tantæ est potestatis, quod eam mox concomitatur effectus, in tantum quod vere omnipotens perhibetur, quoniam eo loquente creata sunt omnia.89 Sed et intra se loquitur locutione æterna, immanente, productiva Verbi æterni, per quod facta sunt universa.10 Ipse etiam est qui facit mirabilia magna solus, cujus opera incomparabiliter sunt præclara.11 Si ergo multi homines tantum arserunt, laboraverunt, profecti sunt ad videndum aliquem virum in una prædictarum virtutum aut eminentiarum præclarum: quam fortiter et infatigabiliter æstuare, laborare, proficere nos debemus, ut Deum, qui in omnibus virtutibus et eminentiis istis prorsus perfectionaliterque immensus est, æternaliter ac beatifice videamus?

Tertia causa et ratio est, quoniam ipse Deus prior dilexit nos, non propter merita nostra, sed ex bonitate et pietate sua immensa:12 imo tam ineffabiliter nos dilexit, quod nec parentum, nec aliquorumlibet amicorum dilectio ad nos, comparari potest dilectioni Dei, qua nos gratiosissime prævenit. — Quarta ratio est, propter universa beneficia Dei, generalia et specialia, naturalia et supernaturalia, corporalia et spiritualia; potissime quoniam Pater æternus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, et quoniam Unigenitus Dei ita dilexit nos, et ex dilectione tradidit semetipsum pro nobis.1314 De-

Rom. v, 5. mum et Spiritus Sanctus non tantum charismata sua, sed et semet dedit et infudit cordibus nostris cum affluentia et dignatione misericordissima. O quantum diligeremus eum qui manum aut pedem abscisum aut erutos oculos restitueret nobis! Quantæ ergo perversitatis et ingratitudinis est, non diligere Creatorem, a quo corpus et animam cum omnibus suis membris viribusque habemus, a quo esse, vivere, intelligere ac liberum velle sortiti sumus?

Quinta ratio est, universitas promisorum cœlestium, omnis beatitudo ac gloria sempiterna, utpote bona quæ nec oculus vidit, nec auris audivit15, nec mens comprehendere valet, quæ Deus omnipotens nobis promisit ac præparavit in cœlis. Si diligimus aliquem, quia ad cœnam delicatam aut nuptias nos invitavit: quantæ amentiæ et improbitatis putandum est, si non totis præcordiis illum diligimus qui ad tam beatissimam refectionem æternam nos invitare, eamque nobis polliceri ac præparare dignatus est? — Sexta est, quoniam caritas Dei est in se ipsa tam nobilissima virtus, primo ac summe necessaria, et maxime meritoria, summe perornans, dignificans, ditans atque deificans hominem. — Occurrit præterea septima ratio Deum amandi, puta propinquitas quædam præcipua. Si enim cognatos, præsertim parentes, valde specialiter adamamus ex attinentia et propinquitate:16 quanto magis præamandus est Pater spirituum, Deus verus, a quo secundum animam immediate conditi sumus, qui et Pater noster appellari dignatur, imo et jubet?17

Sunt autem et aliæ multæ rationes amandi Deum. Nam et naturalis lex id requirit, naturalis hoc ratio dictat, omnis creatura instigat, Scriptura copiosissime exhortatur, fama decurrens accendit. Vere namque, ut ait Isaac Israelita philosophus in exordio libri Definitionum: Fama Dei sublimis est, imo et præclarissima. Etenim nihil de Deo cognoscimus, legimus vel audimus, nisi honestum, præclarum et amabile. Si ergo diligimus interdum aliquem quem nunquam conspeximus, ex solo rumore quo aliquid magni de ipso percipimus: quam summe amandus est Deus, de quo tot et tanta bona audivimus?

Postremo de causis amandi proximos, etiam inimicos, aliqua sunt prætacta: quibus nunc breviter addi potest, ideo quoque proximos esse amandos, quia sine eorum vera et spirituali dilectione Deum diligere non valemus, et etiam propter dona gratiæ et virtutum quæ insunt aut eis inesse possunt. Si enim diligimus quosdam propter corporalem eorum pulchritudinem naturalem, pietatem aut ingeniositatem: quanto magis propter supernaturalia gratiæ dona incomparabiliter præstantiora diligendi sunt? Sed et propter communionem naturæ, atque ob fidei ac Baptismi religionisque christianæ unitatem ac conformitatem, specialiter amandi sunt Christiani.

Cf. p. 117 D' et s.

Footnotes

  1. Luc. X, 27. ↩

  2. Matth. XXII, 37; ↩

  3. Deut. VI, 5; ↩

  4. Ps. LXI, 11. ↩

  5. 1 Cor. VII, 29, 31. ↩

  6. Philipp. 1, 23. ↩

  7. Ps. CXLVI, 5. ↩

  8. Ps. XXXII, 9. ↩

  9. Sap. XVIII, 15. ↩

  10. Joann. 1, 3. ↩

  11. Ps. CXXXV, 4. ↩

  12. Joann. IV, 10, 19. ↩

  13. Galat. II, 20. ↩

  14. Rom. VIII, 32. ↩

  15. I Cor. ii, 9. ↩

  16. Hebr. xii, 9. ↩

  17. Matth. vi, 9. ↩

Chapter 66 of 278