Enarratio in epistolam
STANS PETRUS CUM UNDECIM, ETC. Act. II, 14-21.
INNOTESCIT ex hac epistola, quanta sit efficacia gratiæ Spiritus Sancti, et quantum inter fragilitatem humanam ac divinam distet virtutem. Ecce qui paulo ante unius vilis mulierculæ voce conterritus, Christum primam summamque veritatem negavit, nunc inter tot millia præ ceteris Apostolis imperterrito ac tubali eloquio testimonium perhibet veritati.1 Itaque :
Stans Petrus cum undecim, elevavit vocem suam, et locutus est. Jam enim in eo perfectus amor servilem ejecit timorem.2 Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.3 Ecce quam auctoritative et secure effatur, qui paulo ante indoctus et rudis fuerat idiota. Non enim sicut vos œstimatis, hi ebrii sunt. Ebrii quidem sunt, fateor, sed non sicut vos æstimatis, qui tanquam carnales, carnaliter judicatis, et similes estis Heli cæcutienti, qui sanctam Annam perhibuit temulentam.4 Quum sit hora diei tertia. Unde tam mane non solent homines vino impleri.5 Porro, Spiritus Sanctus, qui est tertia in superbeatissima Trinitate persona, majestatem et gloriam individuæ adorandæque Trinitatis mundo per Apostolos prædicaturus, tertia hora convenienter descendit. Et quia discipuli erant in oratione perseverantes, recte Spiritum Sanctum in hora orationis percipiunt, ut monstretur quod Spiritus Sancti gratia non facile impetratur, nisi mens a carnalibus supernorum intentione elevetur. Tria autem tempora quibus Daniel genua flectere et adorare solebat, videlicet tertia, sexta et nona hora, ab Ecclesia observantur.6 Nam et Christus Spiritum Sanctum hora tertia mittens, et crucem sexta hora ascendens, nona spiritum tradens, easdem nobis horas intimare et sanctificare dignatus est.7 Sed hoc quod cernitis, est quod dictum, id est prophetice prænuntiatum, est per prophetam Joel. Cujus verba subduntur.
Et erit in novissimis diebus, id est tempore evangelicæ legis, cui lex alia divinitus non succedet. De quo tempore sanctus Jacob disseruit :8 Congregamini, ut annuntiem vobis quæ ventura sunt vobis in novissimis diebus ;9 et Isaias, Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini. Unde hoc tempus ultima ætas mundi vocatur, sicut ait Apostolus :10 Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt. Dicit Dominus, scilicet Deus Pater, vel Pater et Filius, qui sunt unus Dominus, unus quoque spirator et dator Spiritus
Sancti, sicut et tres Personæ sunt unus Creator. Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, id est cunctis hominibus, scilicet Judæis et gentibus, seu quibusdam de omni genere hominum, ut sit distributio pro generibus singulorum. Itaque omnibus his de donis et gratiis Spiritus Sancti effundam. Sicque nomine partis intelligitur totum, videlicet homo per carnem : sicut quum ait Joannes, Verbum caro factum est, etc.11 ;12 et Psalmista, Ad te omnis caro veniet. Verumtamen S. Petrus hoc loco sensum, non formam verborum inducit. Sic enim in Joele scriptum est : Et erit post hæc :13 Effundam Spiritum meum super omnem carnem.
Et prophetabunt, o Judæi, filii vestri et filiæ vestræ, id est discipuli et discipulæ Christi. Multi enim discipulorum, et aliquæ sanctæ feminæ, cum Apostolis Spiritum Sanctum receperunt, et gratiam prophetalem sortiti sunt. Juvenes vestri visiones videbunt, id est, revelationes divinas atque propheticas vere intelligent.14 Intelligentia enim est opus in visione. Et seniores vestri somnia somniabunt, id est, revelationes desuper tempore somni suscipient, quando propter quietem virtutis imaginativæ ac sensuum exteriorum, aptior est anima ad illuminationes supernas.
Propter quod in Job legitur : Per somnium in visione nocturna aperit Deus aures virorum, et instruit disciplina.15 Quod autem Apostolorum discipulorumque Christi, alii seniores, alii fuerint juniores, certum est cunctis. Porro hujuscemodi somnia non sunt vana et solita omnibus, sicut illa de quibus ait Ecclesiasticus : Somnia extollunt imprudentes ; et quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, secundum hoc visio somniorum. Et quidem super servos meos et ancillas meas in diebus illis, scilicet in exordio evangelicæ legis, effundam de Spiritu meo, et prophetabunt.16 Quidam enim utriusque sexus in primitiva Ecclesia prophetarunt, sicut et in Actibus scribitur Philippus diaconus habuisse quatuor filias virgines prophetissas.17 In nomine vero effusionis, ostenditur gratiæ copia seu munerum largitas. De qua effusione scriptum est in visione
Isaiæ : Effundam Spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.18
Et dabo prodigia in cœlo sursum, et signa in terra deorsum. Hoc et verba sequentia quidam exponunt de signis præcessuris diem judicii. Sed quum Petrus totam istam scripturam pro tempore suo, quasi tunc impletam alleget, aptius ad præfatum tempus refertur. Dedit ergo Deus in primo Christi adventu et circiter prodigia in cœlo, quando eo nato, multitudo militiæ cœlestis Deum laudans apparuit, stella in aere radiavit;1920 et tempore passionis, dum luna tempore oppositionis supernaturaliter rediit, et se soli supposuit, totque horis sub ipso permansit, ita quod sol stetit immotus.21 Similiter in ascensione angeli apparuerunt. Insuper dedit22
Dominus signa in terra.23 Scissæ sunt petræ, aperta sunt monumenta, et multa corpora Sanctorum resurrexerunt a mortuis, et venientes in sanctam civitatem, apparuerunt multis. Quod autem ista convenienter ad tempus primi adventus Christi relata sint, innotescit ex eo quod Dominus ait per Aggæum : Adhuc unum modicum, et ego movebo cœlum et terram, et mare et aridam ; et veniet Desideratus cunctis gentibus :24 quod omnes de primo Christi adventu exponunt, de quo in Genesi loquitur25
Jacob, Et ipse erit exspectatio gentium. Consequenter quædam prodigiorum istorum specialiter exprimuntur. Sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Per sanguinem, intelligitur sanguis qui de latere Christi fluxit.26 In cujus emanatione duo mirabilia contigerunt : primum, quia de mortuo corpore sanguinem vivaci rivo effluere, contra nostrorum naturam est corporum ; secundum, quod simul cum sanguine aqua profluxit. Potest quoque per « sanguinem » accipi sanguis quem pro Christo martyres cum mira effuderunt constantia. Per « ignem », Spiritus Sancti illustratio ac inflammatio designatur : in igne enim sunt splendor et calor. Per « vaporem fumi », excæcatio Judæorum, vel compunctio et lacrimatio conversorum, qui ad prædicationem Petri compuncti sunt corde. De quorum piissimo fletu Zacharias dicit : Plangent eum planctu quasi super unigenitum.27
Sol convertetur in tenebras : nam tempore passionis obscuratus est sol ;28 et luna in sanguinem, id est, rubea apparebit. Non tamen planetæ fuerunt in se ipsis taliter se habentes, sed secundum apparentiam fuit sic. Solet autem luna, quum eclipsim patitur, sanguinea apparere; sed quando directe supponitur soli, nigra videtur. Unde si suppositione illa durante rubea apparebat, mirabiliter factum est. Quod, secundum Hieronymum, credi potest, quamvis scriptum non sit: non enim scripta sunt omnia. Antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. Per diem hunc, Hieronymus super Joelem intelligit diem dominicæ resurrectionis, in quo magna operatus est Deus, et quem omnibus manifestavit. De quo ait Psalmista: Hæc est dies quam fecit Dominus. Qui dies per Joelem appellatur horribilis, quia aeriis potestatibus impiisque Judæis pavendus. Potest quoque per istum diem horribilem, magnum et manifestum, tempus illius gravissimæ ac finalis captivitatis Judæorum per Romanos intelligi. De istis hic transeo, quia super duodecim Prophetas suo loco ea plenius exposui.
Et erit: Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, id est, Deum intimo cordis affectu, cum fide sincera oraverit, salvus erit.2930 Non enim est personarum acceptor Deus;31 sed prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate, juxta id Ecclesiastici: Quis invocavit illum, et despexit eum?3233
Footnotes
-
Matth. xxvi, 69-72. ↩
-
1 Joann. IV, 18. ↩
-
Act. II, 14. ↩
-
Act. IV, 13. ↩
-
1 Reg. I, 13. ↩
-
Dan. VI, 10. ↩
-
Matth. xxvii, 45, 46, 50. ↩
-
Gen. XLIX, 1. ↩
-
Is. II, 2. ↩
-
1 Cor. X, 11. ↩
-
Ps. LXIV, 3. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Joel II, 28. ↩
-
Dan. X, 1. ↩
-
Job XXXIII, 15, 16. ↩
-
Joel II, 28-32. ↩
-
Act. XXI, 9. ↩
-
Is. XLIV, 3. ↩
-
Matth. II, 2. ↩
-
Luc. II, 13; ↩
-
Luc. XXIII, 44, 45. ↩
-
Act. I, 10. ↩
-
Matth. XXVII, 51-53. ↩
-
Agg. II, 7, 8. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Joann. XIX, 34. ↩
-
Zach. XII, 10. ↩
-
Luc. XXIII, 45. ↩
-
Act x, 34. ↩
-
Joann. xxi, 25. ↩
-
Ps. cXLIV, 18. ↩
-
Eccl. u, 12. ↩
-
Ps. cxvii, 24. ↩
Chapter 74 of 278