Enarratio in epistolam
S. LAURENTII MARTYRIS
QUI PARCE SEMINAT, PARCE ET METET, ETC. II Cor. IX, 6-10.
QUONIAM sanctus et victoriosus martyr Laurentius, visceribus pietatis et misericordiæ operibus valde specialiter abundavit, recte in festo ipsius præsens epistola legitur, in qua de copioso misericordium præmio agitur, atque ad misericordiæ opera homines admonentur. Ait ergo Apostolus Corinthiis :
Qui parce seminat, id est, modicam eleemosynam tribuit, quum facultatem habeat dandi multum, parce et metet, id est, minorem retributionem accipiet, quoniam præmium merito correspondet. Unde
Veritas loquitur : Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.1 Si autem quis habeat parum, et de illo modicum egenis communicet, non parce, sed liberaliter seminat. Propter quod asserit Dominus, pauperem viduam duo minuta in gazophylacium projicientem, plus omnibus præstitisse :2 alii namque ex supereffluenti, illa ex necessariis dedit. Deus equidem plus pensat ac præmiat affectum quam opus. Hinc devotus pater Tobias hortatus est filium suum : Quomodo potueris, ita esto misericors : si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si parum, etiam parum libenter impertiri stude.3 Et qui seminat in benedictionibus, id est largis donationibus, hoc est, qui bona sibi a Deo concessa, liberaliter et caritative egenis communicat, de benedictionibus et metet, id est, pro largis pietatis operibus largissimam a Deo sortietur mercedem. Unde loquitur Christus : Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.4 Quamvis autem unusquisque in patria de suo præmio contentetur, et ultra condignum præmietur, dicitur tamen parce metere qui parce seminat, comparative, non absolute, quoniam comparatione liberaliter misericordium, modicum recipit seu præmium minus.
Unusquisque det indigenti prout destinavit in corde suo, id est, secundum quod rationabiliter proposuit, non ex tristitia, id est non ex tædio quod patitur propter instantiam postulantis : quia ut asserit Augustinus, Qui dat ut careat tædio postulantis, non ut reficiat viscera indigentis, et rem perdit et meritum. Nam opus bonum ex caritate debet procedere, nec aliter aliqua actio meritoria est vitæ æternæ. Aut ex necessitate, id est coactione, sed ex voluntate prompta spiritualiterque jucunda. Hilarem enim datorem, id est spontaneum, caritativum, jucundum subventorem et collatorem, diligit Deus, id est, approbat et bona gloriæ ei vult atque largitur. Idcirco in Ecclesiastico habetur :
In omni dato hilarem fac vultum tuum. Hinc primo libro Paralipomenon David :5
Ego (inquit) in simplicitate cordis mei lætus obtuli omnia hæc.6
Potens est autem Deus, cui non est impossibile, imo neque difficile omne verbum7, omnem gratiam abundare facere in vobis, id est universa gratiarum charismata vobis abundanter conferre et conservare ac multiplicare seu augere in vobis, ut in omnibus ad salutem necessariis, imo et vitæ præsenti sustentandæ opportunis, semper omnem sufficientiam habentes, secundum conditionem et statum viatorum, abundetis in omne opus bonum, id est, opera meritoria ex interiori caritate ac gratia copiose agatis.8 Sicut scriptum est in Psalmo : Dispersit, id est, vir pius ac justus diversis eleemosynam tribuit, non simul totum indiscrete effudit, dedit pauperibus eleemosynas corporales et spirituales : idcirco justitia ejus manet in sæculum9 sæculi, id est, meritum seu præmium suæ justitiæ, seu ipsa sua habitualis justitia, perpetue manet, videlicet in via et in patria, quia æternam gloriam justitia promeretur : et ipsa manet in anima post hanc vitam, quamvis non omnes actus quos habet in sæculo isto.
Qui autem administrat semen seminanti, id est Deus qui confert materiam eleemosynarum facienti eas : Deus equidem omnium bonorum est dator, et quæ aliis damus, de manu ejus accepimus;1011 et panem ad manducandum præstabit, id est, necessaria victui dabit facientibus eleemosynas. Propter quod ait Salvator : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.12 Nam tanta est liberalitas Dei, quod opera misericordiæ etiam in hac vita remunerat. Et multiplicabit semen vestrum, id est temporalia bona ex quibus eleemosynas datis : quoniam homines misericordes, in præsenti communiter in temporalibus plus abundant, quam tenaces et immisericordes; et augebit incrementa frugum, id est spirituales profectus meritorum, justitiæ vestræ, id est quæ ex habituali et interiori vestra justitia oriuntur. Deus enim misericordibus dat dona gratiæ copiosa et opera fructuosa, ita quod crescant quotidie in spiritualibus donis ac meritis. Idcirco Salomon exhortatur :13 Misericordia et veritas non te deserant, et invenies gratiam coram Deo et hominibus.
Footnotes
Chapter 130 of 278