Sermo 1
NATIVITATIS B. V. MARIÆ
Enarrationem epistolæ, Ego quasi vitis, etc., cum suo sermone, require supra in festo Conceptionis; enarrationem quoque evangelii, Liber generationis, etc., cum suo sermone, ibidem.
DE BENEDICTIONIBUS B. MARIÆ, DE PLENITUDINE GRATIARUM EJUS, ET QUANTUM DEBEAMUS ILLAM AMARE ET HONORARE.
BENEDIXIT te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. Judith XIII, 22.
Sicut beatus ait Gregorius, Benedictio Dei est collatio munerum ejus, et multiplicatio eorumdem. Merito ergo de gloriosissima virgine Maria asseritur, quod Deus benedixit eam «in virtute sua», id est valde copiose in omnipotentia sua. Benedixit equidem eam ante suam nativitatem, in nativitate sua, et post nativitatem suam.
Primo itaque, benedixit eam ante nativitatem suam, id est, quum adhuc clausa fuit in utero matris suæ, videlicet sanctæ Annæ. Hæc autem benedictio fuit ejus a peccato præservatio ¹. Et quamvis sacra Scriptura hoc evidenter non dicat, tamen ex his quæ in Scripturis continentur, hoc rationabiliter certitudinaliterque probatur. Denique Christo excepto, non legitur in divinis Scripturis quispiam sanctificatus in utero, nisi sanctus Jeremias propheta, sanctissimusque Joannes Baptista. De se ipso Jeremias quidem testatur Deum dixisse ad se : Priusquam te formarem in utero, novi te;1 et antequam exires de ventre, sanctificavi te. Sed de sacratissimo Joanne Baptista scribit hoc Lucas evangelista, qui ait angelum Gabrielem dixisse de Joanne ad Zachariam :2 Spiritu Sancto replebitur ex utero, id est in utero, matris suæ. Ex his facile est probare, gloriosissimam Virginem materno in utero fuisse sanctificatam. Primo, quoniam quidquid gratiæ et virtutum, quidquid interioris decoris et perfectionis a Deo collatum est servis suis, multo plus præstitum est Virgini illi incomparabili atque dignissimæ quam sibi ipsemet Deus elegit in matrem, puta Mariæ. Secundo, quoniam ipsa præ omnibus Sanctis Christo fuit propinquior et consimilior, et prima ac summa post eum in ordine ac universitate Sanctorum : ideo sanctificationi et sanctitati Christi hominis fuit propinquior, utpote sanctificata præ aliis in utero matris. Tertio, quoniam decor et honorificentia parentum redundat in prolem eorum, similiter inho-
¹ Ita in 2º et 3º edit.; in 1º autem legitur : Sanctificatio ejus in ventre materno. norificentia. Propter quod scriptum est in Ecclesiastico : Gloria hominis ex honore patris sui, et dedecus filii, pater sine honore.3 In Proverbiis quoque :4 Gloria filiorum parentes eorum. Quemadmodum ergo ad irreverentiam Christi pertineret, si suam Matrem præ ceteris Sanctis non sanctificasset in utero matris, ita ad gloriam et honorem pertinet Salvatoris, quod propriam Matrem excellenter sanctificavit in utero genitricis.
Ex his itaque constat, non solum Virginem gloriosam in suæ matris alvo sanctificatam, imo et valde excellenter sanctificatam esse ibidem : quemadmodum et Joannes Baptista excellentius sanctificatus fuit in utero Jeremia, quoniam de Joanne retulit angelus, Replebitur Spiritu Sancto ex utero matris suæ.5 Verumtamen multo plus excellit sanctificatio Virginis sacræ sanctificationem B. Joannis Baptistæ, quam sanctificatio Baptistæ sanctificationem Jeremiæ prophetæ. Etenim Matrem veri Dei oportebat valde in omnibus præfulgere. Quum ergo S. Joannes sit in utero Spiritu Sancto repletus, valde mirabiliter in utero suæ genitricis sanctificata est Mater Christi Dei omnipotentis : ad quod pertinet illud in Psalmo, Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.6 Denique, tam copiosa virtus et gratia infusa est Virgini summæ in utero matris, quod nunquam peccavit, nec mortaliter nec venialiter : ita quod nunquam in ea surrexit aliquis inordinatus motus sensualitatis aut fomitis, nunquam illicita cogitatio, nunquam mala affectio ; nunquam inordinatum verbum locuta est, nec negligentia aliqua ei subrepsit. Hæc sanctificatio fuit benedictio ejus in utero.
Secundo, benedixit eam Deus in sua nativitate, in qua a suis parentibus Deo devotissime fuit oblata, et in qua vere magna et nova lux orta est mundo : tuncque (ut creditur) Deus gratiam suam auxit in ea. In veteri equidem Testamento masculi per circumcisionem ab originali purgabantur peccato, et gratiam gratum facientem ac virtutes acceperunt per infusionem seu creationem a Deo : nam sine caritate et gratia Deo placere, in statu salutis esse et salutem consequi non valebant. Femellæ vero salvabantur fide parentum, quorum fide purgabantur ab originali, non sine infusione (ut tactum est) caritatis et gratiæ. Certumque est, Virginem sacram in originali natam non esse, imo nec Joannem Baptistam, quem tamen constat circumcisum fuisse :7 in cujus circumcisione (ut creditur) gratia Dei in ipso non modice aucta est. Unde et in gloriosæ Virginis nativitate, dum eam parentes sui Deo tam devotissime obtulerunt, creditur Deus magnum gratiæ suæ incrementum posuisse in ipsa.
Tertio, copiosissime eam benedixit post suam nativitatem. Mox namque ut ratione uti cœpit sacratissima Virgo, Spiritus Sanctus (cujus actuali motione indigemus in omni meritoria actione) direxit et gratiosissime movit eam ad omne bonum, præsertim ad Dei notitiam seu contemplationem, et actualem fervidumque ipsius amorem : tuncque spiritualiter crescere cœpit, atque quotidie in omni virtute vehementer proficere. Habitavit autem in templo, in quo oblata fuerat Deo, ubi cunctis admirabilis fuit et gratiosissima nimis, jugiter Deo intenta, orando, meditando, contemplando dulcissime, diligendo præfervide. Porro in annuntiatione dominica, quando Christum, Dei Unigenitum, concepit, exuberantissimum gratiæ ac virtutum ei collatum est incrementum :8 quia tunc vera Dei effecta est Mater, atque ex tunc cœpit incomprehensibilis Deus incomprehensibiliter operari in propria Matre. Idcirco ab illo momento quo in ea incarnatus est Deus, gratia Dei in ejus utero quiescentis redundavit valde in eam, et utique tam copiose, ut decuit a tali filio tali matri redundantiam communicationemque bonorum in ipso exsistentium fieri. Hinc ait Hieronymus : Ceteris gratia per partes præstatur, Mariæ vero se totam infudit gratiæ plenitudo. Nam sicut divinus Dionysius in pluribus ait locis, quanto quid magis propinquat alicui primo in quolibet ordine, tanto plus participat virtutem et effectum illius primi.9 Idcirco angelici spiritus de ordinibus primæ hierarchiæ, videlicet Seraphim et Cherubim, abundantius participant illuminationem et influentiam gloriosam a Deo, quam angeli ordinum inferiorum. Quum itaque Christus, secundum suam deitatem, sit causa et fons totius gratiæ ac virtutum per auctoritatem et creationem, secundum humanitatem vero, per modum instrumentalis ac meritoriæ causæ; certum est quod præelectissima ac sacratissima Genitrix ejus, præ ceteris incomparabilem gratiæ plenitudinem ab ipso sortita sit in vita præsenti, incomparabilem quoque felicitatem et gloriam in regno cœlesti. Nec solum accepit a Deo Filio suo dona gratiæ gratum facientis, sed etiam dona gratiæ gratis datæ. Quod enim fuerit prophetissa, patet in cantico ejus, ubi inter cetera vaticinabatur : Ecce ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Postremo, quis valeat excogitare, quam abundanter benedixit eam Deus in die Pentecostes, quando cum Apostolis ac ceteris utriusque sexus quibusdam Sanctis Spiritum Sanctum accepit?10 Et eo repleta est tanto exuberantius, quanto ad ejus susceptionem devotius se paravit et supernæ infusionis capacior fuit ac dignior.
Quum ergo tam ineffabili gratiarum plenitudine, omnique liberalitate, caritate et pietate plena sit beatissima Virgo, eam cum omni fiducia accedamus, ejus misericordiam imploremus, ut pro nobis orare, gratiam et virtutes nobis impetrare dignetur, nec sua defensione nos unquam destituat. Gloriemur in hac sanctissima solennitate in Domino, quia in die hac nata est nobis tam præclarissima virgo, tam affectuosissima mater, tam fidelissima advocata, tam misericordissima mediatrix, tam potentissima ac liberalissima auxiliatrix, quæ jugiter orat pro peccatoribus, ita ut si quid gratiæ aut virtutis in nobis est, per ipsam nobis contulit Deus, qui ei misericordiæ regnum commisit. Ipsam ergo post Christum Deum et hominem summe diligere ac venerari et invocare debemus, ejusque humilitatem, mansuetudinem, pietatem, castimoniam, caritatem ac ceteras sequi virtutes, ut ei devotio et veneratio nostra complaceat; nec aliter salutem obtinere poterimus. Idcirco devotissimus ait Bernardus : Altius intuemini, o fratres, quanto devotionis affectu beatissimam Mariam Deus a nobis voluit honorari, qui totius boni in ea plenitudinem posuit, ut proinde si quid in nobis est spei, si quid gratiæ aut salutis, ab ea noverimus redundare. Totis ergo medullis cordium votisque omnibus veneremur Mariam, quoniam sic est voluntas Dei, qui totum nos voluit habere per illam.11
Quidam vir sanctus contemplativam vitam ducens, audivit singulis annis sexto Idus Septembris angelorum dulcissimam melodiam. Quumque Deum devotissime exoraret ut sibi revelare dignaretur cur specialiter illa die audiret concentus angelicos, revelatum est ei quod ideo, quoniam illa die nata fuit in mundo sacratissima Virgo; præcepitque ei Deus ut hoc ipsum revelaret sanctæ matri Ecclesiæ, quatenus etiam ipsa in hac die solennitatem de nativitate Mariæ virginis celebraret. Quum ergo hæc summo intimasset Pontifici, ille veritate indagata atque comperta, præcepit hoc festum sexto Idus Septembris universaliter celebrari. Celebrat autem Ecclesia nativitatem Christi, et Virginis gloriosæ, Joannis quoque Baptistæ, quia hi tres sine peccato originali sunt nati.
Footnotes
Chapter 162 of 278