Skip to the text

Sermo 2

QUOD B. MARIA CONTRIVERIT CAPUT SERPENTIS, QUOD SIT MEDIATRIX NOSTRA, ET DE SANCTITATE EJUS TESTIMONIA EX EPISTOLIS IGNATII MARTYRIS.

BENEDICTA es a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram. Judith XIII, 23.

Verba ista ad litteram dicta sunt de illa virtuosa atque castissima vidua Judith, quæ quum (Deo auxiliante) occidisset impiissimum Holofernem, ac per hoc populum suum, filios Israel, a maximis liberasset angustiis et a crudelissima morte, et ultra hoc, ad copiosissimam spoliorum abundantiam eos juvisset, principes populi sui et omnes concorditer eam benedixerunt, et verba prætacta Ozias princeps dixit ad eam. Per hanc Judith viduam præfigurata est dignissima virgo Maria, et per Holofernem designatur diabolus, quem prostravit et vicit Virgo sanctissima, præsertim in hoc, quod Christum peperit, qui salvator est mundi, spoliator inferni, victor diaboli. De ipsa etenim in exordio sæculorum Deus prædixit hosti antiquo :

Inimicitias ponam inter te et mulierem;12 ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Denique, sicut diabolus per unum virum, hominem protoplastum, vicit, infecit ac perdidit genus humanum femina mediante, videlicet Eva virum ad peccatum hortante;3 sic Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, per unum virum, Dominum Jesum Christum, femina mediante, utpote Virgine gloriosa, carnis substantiam Dei Filio ex suis purissimis sanguinibus ministrante, liberavit genus humanum a jugo diaboli, a fœditate et servitute peccati, a damnatione inferni, et ultra hæc omnia, ad gratiam copiosam in præsenti et gloriam sempiternam in futuro illud reduxit.4 Hinc Sapiens ait : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.

Et ad Romanos ait Apostolus : Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors.5

Itaque Deo summe regratiari debemus, quia non solum providit nobis de omnipotente salvatore, atque idoneo mediatore ac reconciliatore inter se et nos, sed insuper nobis concessit benignissimam mediatricem Mariam, quæ tota piissima est, omni caritate, misericordia, dulcedine, liberalitate plenissima. Nempe ad mediatorem hunc Dominum Jesum Christum indigemus hac mediatrice : quoniam mediator iste non solum est homo pius, sed etiam justus metuendusque Deus; nec solum est salvator ac advocatus, sed etiam judex terribilis, habens potestatem et corpus et animam projicere in infernum, qui nullum peccatum relinquit inultum, et pro uno mortali flagitio ulciscitur Dei Patris injuriam æternali supplicio.67 Indigemus ergo mediatrice ad mediatorem tam justum ac metuendum, quæ nos ei pacificet, ipsius mitiget iram, et nobis obtineat gratiam ac salutem. Et certe gratias Deo, qui talem nobis donavit, quæ tota ineffabiliter misericordissima exsistit ac præpotens valde. Nam mediatori huic tam cara est, et tam singulariter honoranda, quod ab ipso repulsam pati non valet, utpote prædilectissima ac præstantissima Mater ipsius, cui a tam optimo Filio nil decet negari. Quum ergo tot et tanta nobis proveniant bona per mediatricem istam piissimam, rationabile prorsus ac justum est ut ejus saluberrimam nativitatem devotissime celebremus.

Præterea libellus Historiæ nativitatis Virginis sacræ, a Patribus sanctis est inter apocrypha computatus; aliqua tamen ex his quæ ibi narrantur et credibilia satis videntur, nunc breviter referam. Itaque, sicut dicitur ibi, Joachim ex civitate Nazareth oriundus, conjugem duxit Annam ex civitate Bethlehem natam. Erantque justi et irreprehensibiliter conversantes, et substantiam suam in partes tres dividentes: quarum unam dederunt templo et ejus ministris, aliam peregrinis et pauperibus, tertiam sibi et suæ familiæ reservabant. Quumque per viginti aut circiter annos nullam potuissent acquirere prolem, Domino promiserunt quod si eis prolem concederet, divino eam manciparent obsequio. Quumque in quadam solennitate legis, Joachim cum aliis oblationem suam vellet offerre in templo, sacerdos cum indignatione repulit eum, eo quod infecundus existens, inter fecundos apparere hostiamque in templo offerre esset indignus. Qui præ confusione domum redire non audens, abiit ad suos pastores, et per aliquot dies cum ipsis permansit. Ibique apparuit ei angelus Dei, prænuntians ei quod ex sua conjuge filiam generaturus esset, dicens: Anna uxor tua pariet tibi filiam, quam vocabis Mariam. Hæc, ut vovistis, erit a sua infantia Domino consecrata, et ex utero matris suæ Spiritu Sancto plena; nec forinsecus inter populares, sed in templo Dei morabitur, ne de ea quisquam sinistrum quid suspicetur. Et sicut ipsa ex sterili matre nascetur, ita ex ea filius Altissimi mirabiliter generabitur, qui Jesus vocabitur, per quem erit omnibus gentibus salus. His dictis, angelus ab ipso discessit, ejusque conjugi de viri sui absentia lamentanti apparuit, eadem referens ei. Tunc Joachim et uxor ipsius vehementissime gloriantes in Domino, convenerunt, et filiam generantes, vocaverunt eam Mariam. Post hæc completo triennio, filiam ablactatam duxerunt ad templum Domini in Jerusalem cum oblationibus congruis juxta legem, et eam ibi Domino obtulerunt, atque cum ceteris virginibus dimiserunt. Erant autem ibi quindecim gradus quibus ascendebatur in templum, quod situm fuit in monte. Itaque virgo Maria triennis, omnes gradus illos per se ipsam tam expedite ascendit ac si perfectæ fuisset ætatis. Constituta vero in templo, quotidie in omni sanctitate profecit, et ab angelo sancto visitabatur assidue. Denique præinducta valde credibilia sunt. Quum enim Christus præcursorem suum voluerit a sanctis parentibus nasci, ejusque nativitatem prænuntiaverit suo patri, dubitandum non est quin a sanctis parentibus voluerit propriam Matrem nasci; estque credibile quod ejus nativitatem per angelum prænuntiaverit suis parentibus; et cetera jam narrata de Virgine sacra, a Sanctis multis et magnis doctoribus asseruntur. Amplius, quam virtuosa fuerit Virgo sancta, ostenditur ex epistola quam gloriosus martyr Ignatius misit magistro suo beatissimo Joanni apostolo. In qua inter cetera scribit: Sunt hic multæ de nostris mulieribus, Mariam Jesu videre cupientes, ut eam contingant, et ubera ejus tractent, quæ Dominum Jesum lactaverunt, et etiam ut quædam secretiora ejus percontentur. Ipsa enim Salome, quam diligis, filia Annæ, Jerosolymis quinque mensibus apud eam commorans, et aliæ quædam referunt, Mariam omnium gratiarum abundantia et omni virtute fecundam. Et (ut dicunt) in tribulationibus et afflictionibus est hilaris, in penuriis et indigentiis non querula, injuriantibus grata et non molesta; lætam piis se exhibet, et afflictis coafflicta condolet et subvenire non pigrescit. Contra vitiosos et pestiferos in pugna fidei enitescit. Nostræ novæ religionis et pœnitentiæ est magistra, et apud fideles omnium operum pietatis ministra; humilibus est devota, et devotius humiliatur. Et miro modo ab omnibus magnificatur, quum a Scribis et Pharisæis ei detrahatur: et sicut nobis a fide dignis narratur, in Maria Jesu humanæ naturæ excellentia sanctitati angelicæ sociatur. Et hæc talia excitaverunt desideria mea et cogunt valde desiderare adspectum hujus

(si fas sit sic loqui) prodigii et sanctissimi monstri. Rursus idem beatus martyr ac præsul Ignatius in alia epistola scribit Joanni apostolo: Si licitum est mihi apud te, ad Jerosolymæ partes volo ascendere et videre Sanctos qui ibi sunt, præcipue Mariam Jesu, quam dicunt universis mirandam et cunctis desiderabilem. Quem vero non delectet videre et alloqui eam quæ Deum deorum peperit, si sit nostræ religionis amicus? Heu! quid moror? Cur detineor? Bone præceptor, properare me jubeas, et valeas. — Ex istis probatur epistolis, quam ferventer utriusque sexus personæ ex gentilitate ad Christum conversæ, desideraverunt sacratissimam virginem Mariam videre et alloqui, adhuc viventem in carne mortali, et quam longe ac late confluxerunt ad eam. Unde et legitur quod divinus Dionysius, qui in religione christiana fuit tam ardens, accessit Jerosolymæ loca ad videndum beatissimam Virginem. Fuitque ei ostensa in tanta claritate et gloria, quod præ admiratione deficiens, dixit: Nisi aliunde aliam esse Deitatem novissem, non aliam putassem Deitatem quam Virginem benedictam.

Postremo, quum non sit condignus Virginis hujus laudator aut venerator, nisi qui ejus fuerit devotus ac stabilis imitator, studeamus in prætactis virtutibus de quibus eam magnus et valde electus collaudat Ignatius, ipsam sectari. Itaque ejus exemplo simus in tribulationibus afflictionibusque jucundi, injuriantibus non molesti nec indignantes sed gratias referentes, quoniam maximi meriti nobis præbent occasionem, et per eos purgamur ac coronamur a Deo. Non simus faciliter querulosi, imo paupertatem et famem, sitim ac nuditatem æquanimiter (si opus fuerit) toleremus, afflictis et indigentibus condoleamus et succurrere non tardemus. Et si viri sancti in vita hac a locis tam remotis venerunt ut eam viderent et alloquerentur adhuc mortalem, ad modicum tempus, quanto magis ad jucundissimum ejus adspectum in cœlis inseparabilem et æternum ardere ac festinare debemus, quia indubitanter, eam videre, omnia mundi gaudia inæstimabiliter superat ac transcendit?

Porro de generatione Virginis gloriosæ dicta sunt aliqua supra, in his quæ de solennitate suæ Conceptionis sunt scripta:8 ubi epistola et evangelium festi præsentis exstant exposita. Et sermones eis ibi annexi possunt hic deservire: idcirco ut vitetur prolixitas, hic plura non scribo.

Footnotes

  1. Ibid. 1-6. ↩

  2. Gen. III, 15. ↩

  3. II Cor. I, 3. ↩

  4. Sap. II, 24. ↩

  5. Rom. v, 12. ↩

  6. Job xxiv, 12. ↩

  7. Matth. x, 28. ↩

  8. Cf. t. XXXI, p. 48 et s. ↩

Chapter 163 of 278