Sermo 5
QUÆ VIRTUTUM DIVITIÆ SINT CONGREGANDÆ, QUOMODO NE VETERASCANT NEU AMITTANTUR SINT SERVANDÆ.
MULTÆ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. Prov. XXXI, 29.
Si corporales divitiæ et opulentia hominum quantum ad corpus, sunt bona terrena: quanto magis spirituales divitiæ et opulentia hominum quantum ad animam, sunt spiritualia dona, cœlestia bona, angelica opera, participationes opulentiæ ac perfectionis divinæ? Hujuscemodi autem divitias congregaverunt in cordibus suis filiæ multæ electæ, quæ ab exordio mundi, Creatori in sanctitate et justitia servierunt. Verum has omnes sanctissima virgo Maria est ineffabiliter supergressa in omni spirituali opulentia. Denique divitiæ hominum appellantur ea quæ possident, quibus reficiuntur, vestiuntur et necessaria vitæ adipiscuntur. Hinc virtutes et dona
C Spiritus Sancti, virtuosa opera, sanctæ affectiones, sinceræ contemplationes rite vocantur divitiæ animarum, quia ex eis spiritualiter reficiuntur, nutriuntur, crescunt, roborantur, atque ad debitam seu congruam spiritualis altitudinis magnitudinisque mensuram pertingunt; vestiuntur quoque, ornantur et armantur ex eis, ac contra libidinum æstus, contra iracundiæ flammam, contra ignem impatientiæ ac furoris, contra impulsum propriæ voluntatis, sed et contra torporis et acediæ frigus, contra pigritiæ et invidiæ gelu per ea se tuentur ac muniunt. Unde anima his divitiis destituta, dicitur nuda, confusa et ignominiis plena. Propter quod in Apocalypsi Dominus ait cuidam: Tu es pauper, cæcus et nudus;1 ideo suadeo tibi emere aurum ignitum, probatum, ut non appareat confusio nuditatis tuæ.
Studeamus ergo et nos, has in nobis congregare spirituales divitias, et eis animas nostras ornare, ut cœlesti complaceant Sponso. Receptaculum ac repositorium divitiarum istarum sint animæ nostræ, seu vires earum: et in appetitu sensitivo congregemus virtutes morales quæ circa passionum refrenationem versantur, ne ab ira, tristitia, impatientia, concupiscentia, aut alia quacumque passione vulneremur aut superemur, juxta illud in libro Job: Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia;23 itemque, Non te superet ira ut aliquem opprimas, nec multitudo donorum inclinet te. Neminem nostrum decipiat species, ut ad aliquem sensualiter afficiatur, aut in aliquo carnaliter delectetur.4 Propterea scriptum est: Noli omni homini intendere in specie. Nec concupiscentia cor alicujus subvertat, ut aliquid eorum quibus utitur aut uti potest, teneat vel affectet privato amore, aut immoderata appetitione:5 quia ex hoc vitia oriuntur diversa atque enormia, utpote inobedientia, rixa, contentio, indignatio contra superiorem ac alios, cura superflua, distentio vaga, occupatio curiosa, et inquietudo aliorum. Si istud egerimus, innumerabilia evademus peccata. Congregemus itaque in appetitu concupiscibili temperantiam fortem, ne excedamus quotidie in cibo et potu, et ne in somno aut aliquo alio quæramus repausationem carnalem.
Præterea virtutes theologicas et intellectuales septemque dona Spiritus Sancti congregemus in intellectu ac voluntate: ut in primis intellectus illustretur ac decoretur fide contra universos errores perfidiæ et contra intentiones obliquas, quatenus cuncta quæ agimus, fide dirigente ad veram beatitudinem referamus, atque in omnibus Dei quæramus gloriam et honorem. Omnia quoque tentamenta virtute fidei superemus, et firmi in fide omnem puerilem abjiciamus formidinem, decantantes: Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo?6 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Hinc namque hortatur Apostolus: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.7 Denique justus ex fide vivit;8 per fidem et misericordiam purgantur peccata;9 fide Deus purificat corda; fides salvum facit, exaudirique facit. Quidquid non est ex fide, peccatum est. Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra.10 Ecce quanta bona affirmat Scriptura de fide:11 quæ et omnium fundamentum est virtutum, basis structuræ interioris, radix spiritualis conversationis, radius increatæ veritatis, oculus rationis, lux animæ, sapientiæ nutrix. Simus ergo in fide illuminati, certissimi atque firmissimi, in tantum ut quamvis angelus de cœlo aliquid fidei christianæ contrarium evangelizaverit, non credamus.12 Et præsertim nunc mille clypei pendent in propugnaculo fidei, nec ipsi qui credimus modo, tot sumus quot testes fidei veritatis nostræ habemus.13
Deinde congregemus in intellectu nostro prudentiam, qua in cunctis discrete agamus, et universa secundum ordinem et honeste fiant in nobis, congruo loco et tempore agenda agentes, et modum in omnibus observantes, ne imperitus fervor præcipitet, nec remissio sub specie discretionis retardet.14 Hæc virtus, secundum beatissimos patres Antonium et Bernardum, potissime est necessaria monacho, eumque compendiosius deducit ad perfectionem. Congregemus quoque in intellectu nostro dona scientiæ et consilii, ut per salutarem illam Sanctorum scientiam, bene et connaturaliter judicemus de rebus creatis, videlicet: quod ex se et in se vanæ sint, et vanitati subjectæ, imo vanitas vanitatum (juxta quod fertur in Psalmo, Homo vanitati similis factus est;151617 et rursus, Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens);18 et quod ideo finaliter non sit eis inhærendum, sed tantumdem quærendæ sint in quantum necessariæ utilesve consistunt ad ultimi finis adeptionem aut possessionem. Per donum vero consilii prompte dirigamur a Spiritu Sancto ad inquirendum ac inveniendum quid in dubiis et in his quæ rationem transcendunt humanam, magis expediat potiusque agendum sit. Amplius, congregemus in intellectu donum sapientiæ, per quod affective ac dulciter sapiamus et rite per connaturalitatem mente judicemus de Deo, puta quod ipse solus sit summum infinitumque bonum, finis finium, felicitas omnium, cui soli pura ac tota mente est finaliter inhærendum, vacandum atque vivendum.
Insuper, in superiori et intellectivo appetitu, scilicet voluntate, congregemus ante omnia et super omnia caritatem, sine qua nulla virtus est meritoria, formata aut viva, quæ sola directe ac intime unit Deo. Deinde in voluntate congregemus justitiam, per quam Deo quæ Dei sunt, et ejus vicario quæ ei debentur reddamus, proximis quoque sic faciamus sicut ab illis nobis fieri volumus, et ne contenti simus facere quæ tenemur.192021 Congregemus quoque in voluntate nostra pietatem, per quam opera misericordiæ universis pro posse ex totis impendamus præcordiis, in quantum sunt summæ Trinitatis imagine insigniti. At vero, quoniam timor Dei sanctus et filialis, est omnium bonorum conservativus, utpote diligentiæ parens, et faciens declinare a malo ac vitare pericula, et Dei offensam abhorrere et fugere; hinc et castum istum timorem in nostra anima et voluntate congregare non desistamus.
In hac autem spiritualium congregatione divitiarum, videamus ne impleatur in nobis quod per Aggæum prophetam loquitur Deus: Qui congregavit merces, misit eas in sacculum pertusum.22 In sacculo pertuso, quod a superiori parte infunditur, per inferiorem effunditur: ideo talis sacculus non impletur; imo et labor congregationis in eo deperditur. Sacculus ergo pertusus, est cor negligens atque instabile, quod nunc quidem devotum, nunc indevotum exsistit. Unde quod in una congregat hora, perdit in alia; et quod desuper ei ex divina infunditur pietate, infra amittitur ex humana infirmitate, ignorantia aut pravitate. Vitemus ergo omnem negligentiam, instabilitatem, ignorantiam, et præsertim universam malitiam mentis; et dona Dei diligentissime conservemus, ne per negligentiam ac recidivationem perdendo, de ingratitudine gravius judicemur.
Postremo, si investigetur qualiter fiat congregatio spiritualium divitiarum prætacta, de qua in Evangelio asserit Christus, Thesaurizate vobis thesauros in cœlo; et rursus, Facite (inquit) vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cœlo:2324 respondendum, quod orando Deum cum omni fidei firmitate, instantia et fervore, quum omnium dator et conservator virtutum sit Deus, a quo bona cuncta procedunt, qui operatur in nobis velle et perficere, a quo est omnis boni inceptio, prosecutio et perfectio.2526 Pro infusione igitur et conservatione ac perfectione supernorum charismatum, perseveranter ac devotissime deprecemur. Secundo fit congregatio ista per diligentem insistentiam in omni actu laudabili, omni hora adjiciendo ad merita, et omne tempus fructuose pertranseundo, ut quotidie cum recenti fervore ac intensiori devotione, ea quæ divini sunt cultus exsequamur. Tertio, per internas ad Deum adspirationes fervidas ac frequentes, imo per interiorem exercitationem et occupationem cum Deo indesinentem, quantum possibile est, et jugiter actualem, ut ab interna Dei invocatione, laude, allocutione, meditatione, contemplatione homo non cesset. Quarto, faciendo se eminenter participem omnium quæ in Ecclesia Dei fiunt bonorum, orando ferventer et omni modo sibi possibili laborando pro communi bono ac reformatione Ecclesiæ. Et quia tota radix merendi pendet præsertim ex caritate, ita quod unusquisque est spiritualiter tanto melior ac ditior, quanto fuerit in caritate perfectior; idcirco congregatio ista per hoc potissime exercetur, quod quis in caritate sincera crescit atque perficitur. Ideo in actuali et puro Deitatis amore incessanter conemur proficere, ad laudem et gloriam ejus.
Footnotes
-
Apoc. III, 17, 18. ↩
-
Apoc. xxxvi, 18. ↩
-
Job v, 2. ↩
-
Eccli. xlii, 12. ↩
-
Dan. xiii, 56. ↩
-
Ps. xxvi, 1, 3. ↩
-
Ephes. vi, 16. ↩
-
Rom. i, 17. ↩
-
Act. xv, 9. ↩
-
Rom. xiv, 23. ↩
-
1 Joann. v, 4. ↩
-
Galat. i, 8. ↩
-
Cant. iv, 4. ↩
-
1 Cor. xiv, 40. ↩
-
Ps. cxlii, 4. ↩
-
Eccle. i, 2. ↩
-
Rom. viii, 20. ↩
-
Ps. xxxviii, 6. ↩
-
Matth. vii, 12. ↩
-
Tob. iv, 16; ↩
-
1 Cor. xiii, 1-3. ↩
-
Agg. i, 6. ↩
-
Luc. xii, 33. ↩
-
Matth. vi, 20. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
Jacob. i, 17. ↩
Chapter 166 of 278