Sermo 4
DE ACTIVÆ CONTEMPLATIVÆQUE VITÆ EXERCITIIS, ET QUAM MULTIPLEX SIT PROFECTUS IN DONO SAPIENTIÆ.
MARIA optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. Luc. x, 42.
Quæ est hæc optima pars quam elegit non solum Maria Magdalene, de qua dicta sunt litteraliter verba prætacta, sed et summa ista Maria, quæ præ cunctis et singulis elegit hanc optimam partem perfectius? Quæ, inquam, est hæc optima pars? nisi de qua in Threnis loquitur Jeremias: Pars mea Dominus, dixit anima mea;1 et Psalmista, Dominus pars hereditatis meæ.2 Qui per Moysen est locutus:3 Ego pars et hereditas eorum. Nec dicitur Deus omnipotens pars suorum, quasi non sit totale, perfectum ac summum bonum eorum, sed quia ipsi ex omnibus bonis occurrentibus elegerunt pro se bonum illud æternum, increatum, immensum, nec alia amant nisi in illo et propter illud. Hoc bonum elegit et præelegit præstantissima Virgo, atque tam integre, tam firmiter et intense illi bono adhæsit et inhæsit, quod non suffecit bono illi esse ipsius Mariæ tanquam objectum contemplationis et dilectionis ipsius, et tanquam finis totius conversationis ejus, nec solum esse pars ejus tanquam ejus hereditas, nisi esset et Filius ejus. Devotissime ergo dixit hæc Virgo:4 Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.
Denique quælibet creatura aliquid habet bonitatis, aliquid amabilitatis, dulcedinis ac decoris; sed nulla pura creatura habet universalem, perfectam et absolutam infinitamque plenitudinem totius bonitatis, amabilitatis, dulcedinis et decoris, sed hoc soli est proprium Creatori, qui solus universis ac singulis supereminet incomparabiliter et penitus infinite. Hoc illuminatissima Virgo profundissime intuens, illi integerrima ac affectuosissima mente adhæsit, cum Psalmista decantans: In Deo salutare meum et gloria mea;5 Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
Præterea, si per impossibile essent duo bona infinita, increata et æque perfecta, et ab uno illorum essemus creati, adhuc illi nostro Creatori præ alio inhærere atque intendere deberemus. Quum ergo sit unus dumtaxat verus Deus, Pater spirituum, Creator omnipotens, qui est nostræ institutionis principium, et totius vitæ nostræ finis, beatitudo, et totum bonum nostrum, debemus illi soli summe et ferventissime adhærere, ipsum præ cunctis eligere, nihil ab eo impediens, elongans sive avertens adspicere, ne fallamur, alliciamur aut superemur amabilitate, deliciositate aut pulchritudine quæ in rebus reperitur creatis, ne impleatur in nobis illud Sapientiæ verbum: Creaturæ factæ sunt in laqueum et in muscipulam pedibus insipientium.6 Hoc quippe est insipientiæ, ad creaturam sic affici, aut ejus amabilitate, dulcedine, speciositate, dispositione sic allici aut moveri, ut per hoc impediatur aut retardetur mens a summi et increati boni intuitu et amore, cultu ac veneratione. Caveamus itaque ne ad cibum, potum, vestitum, structuram, imaginem, librum, aliudve quodcumque afficiamur inordinate. Et si aliqua sit persona ex naturali dispositione specialiter amabilis, attractiva, jucunda, suavis, affabilis, socialis, omnino cavendum ab omni sensuali affectu, incauto attactu, periculosa familiaritate ad eam. Quum itaque Deus sit bonum nostrum finale, propter quod cetera cuncta, imo et nos ipsos reliquimus, quatenus ipsum purius, perfectius ardentiusque amemus, sincerius atque stabilius contemplemur, incessabilius atque excellentius veneremur, colamus, laudemus ac invocemus; abjiciamus omnem inordinatum affectum, omnem complacentiam vanam, omnem motum inanem, omnem dissolutionem, negligentiam et torporem, totaque animi seriositate, instantia et conatu exercitemus cor nostrum circa hoc bonum finale, per actus virtutum, orando, meditando, contemplando, diligendo, psallendo, et quidquid est Ordinis peragendo. Nec in iis fatigetur animus noster, imo quotidie validius inardescat.
Præterea pars ista quam summa et incomparabilis præelegit Maria, est vita contemplativa: Deo vacare, sapientiæ immorari, summo et incommutabili bono mente amorosa intendere, internam ducere vitam, gustare et videre quam dulcis sit Dominus, angelicam et cœlestem in terris habere conversationem;78 exterioribus relictis, circa interiora versari. Etenim optima ista pars est illud unum de quo ait Salvator: Unum est necessarium. Hoc etenim unum objectum est Deus. Formaliter vero, est cum Deo unio amorosa, seu intrinsece Deo vivere ac vacare.9 Istud est finis omnium exercitiorum nostrorum, finis solitariæ ac monasticæ vitæ, finis propter quem adipiscendum in vita hac, mundum et omnia quæ sunt mundi reliquimus, atque nos ipsos abnegavimus, quatenus ab omni terrena sollicitudine liberi, a corporali provisione abstracti, ab omni occupatione mundana remoti, soli Omnipotenti quieta ac stabili, amorosa, pura illuminataque mente vacemus, obsequamur, adhæreamus. Ad quod requiritur ut memoriam denudemus a recordatione impertinentium rerum, distrahentium phantasiarum, perstrepentium specierum. Intellectum quoque nudare oportet ab informatione formarum circa creata versantium, a reflexione ad sensibilia ac terrena, a consideratione transitoriorum ac volubilium entium, solisque speciebus illis intelligibilibus aciem intellectus habere depictam seu informatam, quæ in Creatoris contemplationem dirigunt, elevant et deducunt. Istud est se ab exterioribus cunctis abstrahere, intus recolligere, in Deo simplificare ac figere.
Præterea, quum istud sit valde sublime, præclarum, divinum ac supra vires humanas, non potest homo ad verticem tantæ perfectionis contingere, nisi continuo specialique adjutorio singularis gratiæ Dei: quia necesse est ut stet quasi in indesinenti contactu increatæ sapientiæ Omnipotentis, a qua uberrime illustretur, impleatur, elevetur et accendatur, imo et manuteneatur in alto. Ad hanc vero approximationem sive contactum istum cum Sole sapientiæ, necesse est hominem esse virtutibus in termino excellentiæ perornatum ac roboratum, præsertim caritate, ac sapientia quæ est donum: quæ sapientia est habitus supernaturalis infusus, divinorum cognoscitivus per affectum et gustum; per quem habitum fit homo facilime illuminabilis a Spiritu Sancto, ac dirigibilis ab eodem ad intuendum ac sapiendum sublimia Dei et invisibilia ejus, omnipotentiam, sapientiam, ac cetera attributa ipsius, et quidquid fides catholica docet esse in Deo.
Insuper, in hoc sapientiæ dono proficit homo: primo, per hoc quod crescit in caritate; quia quanto quis fuerit in caritate perfectior, tanto in dono sapientiæ invenitur sublimior. Secundo, per hoc quod proficit in puritate interna. Nam quia hæc sapientia malevolam nequaquam ingreditur animam, nec in corpore peccatis subjecto moratur, oportet mentem a vitiis emundari:10 a quibus quanto præservatur immunior, tanto ad sapientiæ hujus augmentum et confortationem est aptior, nes parum utiles vitat, meliora et viciniora saluti attendens.11 Postremo ad caritatis ac sapientiæ hujus perfectionem non potest homo pertingere, nisi et passiones habeat fortissime refrenatas, penitus reformatas, rationi prorsus subjectas; sitque in omni virtute morali, in sancta humilitate, in vera mansuetudine, in patientia inconcussa, in sobrietate et continentia perfecte fundatus, imo in omni sua conversatione sollicitus, custoditus ac timoratus. magisque irradiatur a Sole justitiæ. Idcirco oportet juge ac forte studium adhibere ad præcavendum omne peccatum, omnem evagationem, resolutionem, inquietudinem cordis. Tertio, per hoc quod assidue se exercet ad cogitandum de Deo et ad meditandum divina, ita ut incessanter pro posse studeat Deum apprehendere, admirari, extollere, considerare, laudare et contemplari. Ex talibus quippe actibus, habitus ille sapientialis qui donum sapientiæ nuncupatur, in se ipso vigoratur, invalescit, perficitur, et in exercendo actus suos promptus et expeditus valde efficitur, ita ut fiat homini facillimum, jucundissimum atque dulcissimum apprehendere, contemplari, mirari, extollere Deum. Quarto, per hoc quod cogitationes extraneas, considerationes minus necessarias, apprehensionis
Exemplo igitur sacrosanctæ Virginis, unum istud summe necessarium inquiramus, amplectamur, et possidere semper conemur, hanc optimam partem præeligamus, custodiamus, servemus, quidquid ab ea retrahit detestemur, atque in monastica conversatione sapienter ac fructuose jugiter gradiamur ad præfatum finem ipsius.
Footnotes
Chapter 165 of 278