Sermo 3
Ad religiosos
QUANTA FECERIT CHRISTUS SUÆ MATRI, ET DE HUMILITATE EJUS IMITANDA.
BEATAM me dicent omnes generationes. Luc. I, 48.
Quanto sacratissima Virgo erat Christo propinquior, tanto fuit ei similior. Fuit autem propinquissima Christo, utpote vera Mater ipsius, portavitque eum in utero suo, et carnis suæ substantia illum induit ac vestivit. Denique rationalis creatura est incircumscriptibili Deo tanto propinquior, quanto plus ad eum accedit, et quanto amplius ei unitur. Accedit autem ad Deum non corporis gressu, sed mentis affectu, non locali incessu, sed spirituali profectu, non materialiter ambulando, sed spiritualiter diligendo. Et quo ferventius amat, quo affectuosius ad summum bonum adspirat, eo celerius currit, magis procedit, propinquiusque unitur. Porro Christus secundum quod Deus, essentialiter et interminabiliter est beatus; secundum assumptam vero humanitatem fuit ab incarnationis exordio, quantum ad superiorem suæ animæ partem, beatus, seu Deum per speciem videns, et ipso beatifice fruens.
Credendum est ergo, quod nunquam aliqua rationalis creatura tantum in hac vita propinquavit beatitudini animæ Christi quemadmodum præstantissima ejus Mater, sacratissima Virgo. Et sicut in utero excellentius fuit sanctificata quam gloriosus Joannes Baptista et Jeremias propheta, sic in vita ista (ut credo) clarius vidit Deum quam Moyses legislator, aut Paulus apostolus, quamvis uterque eorum Deum per speciem viderit in hac vita. Erat namque cunctis in caritate ferventior, in puritate præclarior, in dono sapientiæ, in mystica theologia, in omni virtutum perfectione sublimior, et omnibus carior Deo, secretior ac familiarior Spiritui Sancto. Et propriæ Genitrici Deus incarnatus clarius demonstravit, liberalius communicavit eminentiusque conjunxit se ipsum, quam aliis quibuscumque. Hinc ipsa in spiritu præcognoscens Christum Filium suum a cunctis mundi gentibus adorandum, prophetavit se quoque beatificandam ab universis in Filium suum credituris;1 et hoc ideo: Quia respexit (inquit) humilitatem ancillæ suæ, id est, me suam humilem, modicam pauperemque ancillam benigne adspexit, et meam approbavit humilitatem in tantum, quod se ipsum circa me et in me ineffabiliter exinanivit, faciendo se ipsum, omnium Creatorem, filium meum, assumens ex me et in me naturam humanam. Hinc sanctissima Virgo subjunxit: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.2
Quæ sunt magna ista quæ Unigenitus
A Dei fecit suæ Matri? Primum et summum est, quod fecit eam suam Matrem. Per quod fecit eam Deo Patri comparentalem, ita quod eumdem cum Patre æterno habet ac genuit Filium, illumque peperit a quo Spiritus Sanctus vere procedit: quod est dignitas quodammodo infinita. Secundum est, quod fecit eam matrem ac virginem: quod nunquam contigit, nec continget amplius in hoc mundo. Supernaturaliter quippe fecundavit eam Altissimus, atque ex mundissimo ejus sanguine corpus Christi formavit, prout sanctus angelus Gabriel nuntiavit eidem: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.3 Et in isto habet similitudinem magnam cum Patre æterno, quoniam sicut ille solus est Pater sine matre Filii exsistentis secum ejusdem naturæ, sic ipsa sola est mater sine patre Filii secum exsistentis naturæ ejusdem. Tertium est, quod fecit eam cooperatricem reparationis salutis universorum. Nam sicut per primam deceptamque matrem, omnes perditi ac damnationi obnoxii et filii iræ eramus, ita per Matrem istam virgineam, dæmonum deceptricem, reparata est omnium salus, et per eam reformata sunt omnia.4 Ipsa namque sua profundissima humilitate, purissima virginitate, ardentissima dilectione, perfectissima conversatione, dicitur promeruisse ut ex ea Dei Filius incarnaretur, et quod ex ea Salvator est natus: non quod prorsus id meruit de condigno, sed magis de congruo, et quantum poterat promereri, et quia præ ceteris quasi incomparabiliter meriti erat majoris. Ipsum quoque Salvatorem concepit, enixa est, educavit, et pro communi salute ac redemptione singularissime exoravit. Merito ergo a cunctis generationibus fertur beata, utpote per quam omnium est recuperata beatitudo.
Quartum est, quod prætulit eam omni puræ creaturæ, ita quod eo ipso quo facta est Mater veri Dei, constituta est domina mundi totius, imperatrix angelorum, regina cœlorum, principissa omnium hominum, ac dæmonum conculcatrix. Quintum est, quod fecit eam advocatam generis humani, custodem et protectricem totius Ecclesiæ, et omnium matrem fidelium. Idcirco Ecclesia ei se prosternit humiliter, et pietatis ejus pedibus se provolvit. Sextum est, quod regnum misericordiæ ei commisit, reginam misericordiæ, matrem pietatis et gratiæ, mediatricem iniquorum eam efficiens, ita quod innumerabiles miseri et iniqui, imo desperati ac impiissimi per eam salvantur; et quidquid pietatis ac misericordiæ, quidquid gratiæ et salutis Deus omnipotens et æternus nobis largitur, per eam nobis præstare disposuit. Idcirco vult eam a nobis, post se ipsum, singularissime honorari, devotissime invocari, ac unice præamari tanquam benignissimam procuratricem per quam quidquid gratiæ ac salutis in nobis exstiterit, a fonte omnis boni sortimur, ac desuper obtinemus.
Septimum est, quod tantam divinorum charismatum exuberantiam, tantam eminentiam in gratia gratum faciente, omnique virtute infusa, ac dono Spiritus Sancti ei contulit et infudit, quantam eum condecuit dare propriæ Genitrici, id est ineffabiliter copiosam præ universis electis. Decentissimum etenim erat ut eam quam sibi elegit, prævidit, assumpsit in matrem, præ ceteris, qui sunt famuli et ancillæ, omni munificentia ac opulentia gratiæ suæ impleret et superimpleret. Istud quoque oportuit, ex quo constituit eam reginam regni misericordiæ, matrem pietatis ac gratiæ, mediatricem peccatorum, advocatam Ecclesiæ ac matrem Christianorum, ut esset tam plena ac opulenta, tam gratiosissima ac liberalissima, quatenus de plenitudine sua posset omnibus subvenire, communicare, influere. Octavum est, quod in triumphanti Ecclesia, in regno cœlesti, in patria Beatorum, exaltavit eam mirabiliter et præclare super omnes cives cœlestes, super universos angelicorum spirituum choros: et quanto hic excellentior erat in gratia, quanto in humilitate profundior, in caritate ardentior, in omni virtute perfectior, tanto facta est ibi major in gloria, in sua exaltatione sublimior, in beatifica visione perspicacior, in gloriosa fruitione repletior, in omni felicitate diffusior.
Ecce quam magna, quam mirabiliter et inæstimabiliter magna, præclara ac maxima fecit Virgini benedictæ, qui omnipotens est et solus essentialiter sanctus. Idcirco hanc sacratissimæ virginis Mariæ excellentiam universam jam tactam, sapientialiter contemplemur, frequenter intueamur; ipsamque Deiferam et incomparabilem Dominam sincerissime inspiciamus, affectuosissime diligamus, suavissime veneremur, et omni felicitati ac eminentiæ ejus cordialissime congratulemur. Ipsam quoque cum omni fiducia et fervore jugiter invocemus, et quantum tota cœlestis curia eam diligat, laudet, honoret, pro posse consideremus.
Postremo ejus virtutes totis viribus assequamur. Ecce quam prona est ipsa omni quantumcumque reo in se et in Filium suum, ignoscere, misereri, succurrere: imo quam benignissime prævenit multos. Ejus ergo exemplo, sit quilibet nostrum omni in se aut in suos peccanti atque quantumlibet injurioso ignoscens, condolens, ac tempore opportuno succurrens, saltem orando, et opera sua bona ei communicando, si non potest alio modo. Iterum, non cessemus humiliare, reprehendere, accusare, vilipendere, dijudicare et castigare nos ipsos. Improperet unusquisque sibi ipsi in conscientia sua omnia peccata sua, et exaggereret ea: sicque ex assidua assuefactione vehementissime humiliandi, vilipendendi, increpandi, corrigendi nos ipsos, pertingemus ad humilitatem habitualem, profundam, completam: qua adepta, non erit in nobis ira neque tristitia propter injurias seu adversa; imo in talibus erit gloriatio nostra, quoniam omni confusione, adversitate, irrisione et tribulatione reputabimus nos esse dignissimos. Et tunc Deus erit vere ac gratiosissime semper nobiscum, ita quod cum ingenti alacritate, cum stabili attentione, cum cordis fervore et jubilo mentis, psalmodiam, Horas, orationes, celebrationes, et quidquid divini exsistit obsequii, persolvemus, et proficiemus quotidie in omni charismate Spiritus Sancti.
Footnotes
Chapter 164 of 278