Sermo 3
Ad religiosos
QUÆ SIT SUMMA CHRISTIANÆ SAPIENTIÆ; CUI PRO PECCATIS COMPETAT SATISFACTIO; ET QUOMODO FIDES NOSTRA SIT CONFIRMATA MIRACULIS.
VULNERATUS est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Is. LIII, 5.
Vere, Apostolo protestante, stultam fecit Deus, cujus sapientiæ non est finis, sapientiam sæculi hujus.12 Sed et sapientes sæculi hujus, sapientiam salutarem, hoc est evangelicæ legis, reputaverunt insipientiam et errorem atque figmentum, utpote Deum esse incarnatum, et in assumpta humanitate pro hominibus passum. Carnalis quoque homo non sapit spiritualia et divina: supernaturalia namque et valde supernaturalia et prorsus incomprehensibilia sunt universa fidei christianæ mysteria; nec potuit talia excogitare aut fingere ratio naturalis adinventiove humana. Et sicut a solo Deo revelata sunt et fluxerunt, sic per supernaturalia et divina argumenta sunt introducta, probata, recepta et credita. Quumque vera, divina et supernaturalia sint, non est dubitatio ulla quin in eorum consideratione consistat contemplatio vere altissima: ad quam nullus exstat idoneus, nisi fuerit desuper copiose illuminatus.
Hæc est igitur summa sapientiæ christianæ, hic apex theoriæ evangelicæ legis, hæc incomprehensibilis altitudo doctrinæ Filii Patris æterni, quod ipse Deus creator omnipotens, sit unus in essentia et trinus in personis, et quod una in summa Trinitate persona, videlicet Unigenitus Patris, factus sit homo ad redimendum genus humanum, quod propter primorum parentum originalem transgressionem erat originali peccato infectum, æterna felicitate privatum, et damnationi, quantum ad pœnam damni, obnoxium; nec poterat liberari per puram aliquam creaturam, quoniam pura creatura esse non potuit tantæ dignitatis et efficaciæ seu idoneitatis ad promerendum, ut totum genus humanum Deo creatori reconciliaret, eique gratiam promereretur, et beatitudinem recuperaret amissam: quum et peccatum infinitam quamdam sortiatur enormitatem, in quantum offensivum et aspernativum est Creatoris, cujus sanctitas ac majestas est penitus intensive et perfectionaliter infinita. Ipsa quoque natura in infinitum est communicabilis: totam ergo et singula ejus supposita quantumlibet multiplicentur, Deo reconciliare, competere non valebat nisi mediatori dignitatis immensæ. Nam et in sæculo isto videmus, quod facilius quis reconciliat regi terreno unum reum, quam plures. Facilius quoque princeps talis, ad alicujus sibi dilecti instantiam ignoscit uni aut paucis, quam multis.3 Idcirco, pro totius humani generis generali offensa satisfacere ac Deum placare, non competebat salvatori dignitatis dumtaxat finitæ.
Rursus, gratia gratum faciens magnæ valde est eminentiæ. Quumque sit supernaturalis similitudo divinæ essentiæ, ponens rationalem creaturam in quodam esse supernaturali, deiformi, ad promerendum vitam æternam idoneo et condigno, etiam ipsa gratia fertur dignitatis quodammodo infinitæ: propterea amissam recuperare, et maxime toti humano generi reparare, nequaquam congruebat nisi liberatori dignitatis illimitatæ.
Amplius, quia beatitudo propter quam Creator æternus, omnipotens et immensus, instituit et creavit genus humanum, est clara, immediata atque per speciem lucida, fruitiva ac beatifica divinæ essentiæ visio, incircumscriptæque bonitatis perpetua ac secura fruitio (quæ gloriosa felicitas est dignitatis quasi immensæ, in quantum est infiniti boni plena ac contentiva possessio); idcirco eam humano generi recuperare, soli competebat mediatori idoneitatis et dignitatis interminatæ, videlicet vero Deo. Quumque Deus in suæ deitatis natura nullatenus aptus sit ad satisfaciendum aut promerendum, ac mediandum seu patiendum (nec erat hoc imperfectionis, sed infinitæ perfectionis ac sublimitatis, quoniam satisfacere, promereri, mediare ac pati non competunt nisi inferiori), nec puræ creaturæ possit competere infinita dignitas sive perfectio: hinc Deus factus est homo, ut ex deitate ei competeret efficacia infinita, dignitas aut idoneitas ad subveniendum, satisfaciendum ac promerendum in alia seu assumpta natura; ex natura vero assumpta, sibi competeret satisfacere, promereri, mediare ac pati. Hinc Deus factus est homo, ita quod Christus in unitate personæ est Deus et homo, quia ejus humanitas ad esse suum personale, æternum et increatum, assumpta est et supposita in illo.
Denique, quoniam culpa expiatur per pœnam, et pravæ delectationi peccati debetur punitio; idcirco contigit ut pro peccato humani generis Christus Dei Filius pateretur, atque per suam corporalem temporalemque mortem satisfaceret divinæ justitiæ pro transgressione et delectatione originalis culpæ, imo et omnis peccati hominum universorum: in quantum Christus ex summa obedientia et perfectissima caritate suam amarissimam passionem acceptavit ac ordinavit ad satisfaciendum Deo pro peccatis omnium hominum, ipseque Deus Trinitas passionem Christi, secundum quod ex tanta obedientia et caritate erat ab eo pro hominibus acceptata, et ad eorum salvationem relata seu ordinata, habuit tam acceptam, gratam ac placitam, quod ejus merito ac virtute indulsit humano generi omne peccatum, quantum fuit ex parte hujusmodi satisfactionis. Quæ ex se ad hoc fuit idonea, quamvis ex parte hominum requiratur quod eis meritum passionis Christi applicetur. Quod fit per fidem et sacramenta Ecclesiæ: quia etsi terrenus princeps aliquibus reis ignoscat propter alicujus sibi accepti instantiam, non tamen hoc agit nisi rei dicant se de principis offensione dolere, et ab ea de cetero velle cavere.
Præterea, quoniam ista doctrina reputabatur ab hominibus fatua, Deus omnipotens, qui solus ejus auctor ac testis est, eam copiosissime ac potentissime approbavit et gloriosissime exaltavit, per paucos Christi discipulos, homines idiotas ac simplices, eam ubique terrarum diffundens ac publicans, et adversarias leges, superstitiones, idololatrias destruens absque humana potentia armorumque violentia, et absque omni vulpina versutia arteque magica, ita quod tandem summi philosophi ac potentissimi principes mundi, ad fidem Christi sunt conversi. Nempe Deus altissimus gloriosissimos suos Apostolos divinis proprietatibus, supernaturalibus virtutibus, miraculosis efficientiis, tam eminentissime decoravit, quod totum rerum ordinem, universitatisque cursum et naturalem entium legem subdidit eis. Quid enim admirabilitatis et excellentiæ non fecerunt sancti Apostoli? Mortuos suscitaverunt, ex utero matris claudos, cæcos, surdos, mutos ac debiles, alios quoque variis ægritudinibus laborantes, mirabiliter curaverunt. Ostenderunt quoque idololatris visibiliter horribiliterque ad oculum dæmones quos coluerunt in idolis. Sed et angelos sanctos monstraverunt eisdem; et testimoniis eorum quos reduxerunt ab inferis, probaverunt fidem quam docuerunt, et veritatem evangelicæ legis.
In horum lucida ac salubri notitia consistit altitudo contemplationis sapientiæ christianæ; et per innumerabiles utriusque sexus personas christifideles, in hac fide ac lege perfectas, Deus sublimis, a tempore Apostolorum usque in præsens, copiosissima ac præclarissima fecit miracula. Itaque Christus crucifixus, clavis perfossus, lancea perforatus, inter latrones suspensus, flagellis dilaceratus, turpissima et acerbissima morte occisus, est altissimum divinissimumque contemplationum nostrarum objectum. In eo propter nos ita tractato consideramus ac intuemur divinæ rigorem justitiæ, quæ maluit Dei Filium taliter pati, quam inulta manere peccata; divinæ quoque pietatis immensitatem, quæ humano generi tam misericordissime subvenire dignata est; sed et bonitatem Dei immensam, quæ se ita communicavit hominibus; caritatem etiam ineffabilem Dei ad homines, quoniam divinæ naturæ in Christo tam propinquissime copulavit naturam humanam, et quod Deus Pater Unigenitum suum sic misit ac præstitit nobis, ipseque Filius Dei ita se ipsum pro nobis obtulit Patri;4 incomprehensibilem quoque sapientiam superbenedictæ Trinitatis, quæ tam decentissimum ac admirabilem nostræ redemptionis modum excogitavit ac statuit.5 Propterea in Christo incarnato ac passo contemplamur Deitatis sublimia et humanitatis declivia. Hanc fidem Deus in præsenti solennitate præclarissime sublimavit.
Quoniam ergo Deus Trinitas, Creator omnipotens, Deus adorandus et benedictus, tot et tanta pro redemptione nostra operari dignatus est, et Filius Dei tot et tanta pro ea assumpsit, fecit ac tulit, non parvi pendamus nostræ salutis negotium, nec unquam habeamus nos negligenter, sed Christo grati esse conemur, et ejus vestigia idonee imitemur. Bajulemus crucem nostram quotidie, et reprimamus exteriores interioresque sensus, et appetitum nostrum divinis semper subdamus præceptis; in actibus pœnitentiæ occupemur assidue, et universos ac singulos nostros defectus inspiciamus ac deploremus, emendemus ac fugiamus pro posse. Postremo, crux Christi sit jugiter cordi nostro infixa, nec aliquid sit tam grave quod non intuitu et amore Christi propter nos crucifixi æquanimiter toleremus. Imo Christo pro omnibus passo unusquisque tam gratus sit, tam amorosa mente adhæreat, tam efficaciter se conformet, ac si pro se solo cuncta esset perpessus. Hoc namque est opus fidelis ministri, ut quod pro omnibus egit ac pertulit Dominus, quasi pro se solo actum arbitretur ac toleratum: et merito, quia et Christus pro quocumque adhuc mallet pati, quam permitteret, quantum in se est, illum perire. Sicque cum Apostolo quilibet devotissime fateatur: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me.67
Footnotes
Chapter 169 of 278