Skip to the text

Sermo 5

IN PASSIONE DOMINI ATTENDENDUM QUIS PATIATUR, QUALIS SIT QUI PATITUR ET QUANTUS, A QUIBUS PATIATUR, ET QUID PATIATUR.

HÆC recolens in corde meo, in Deo sperabo. Thren. III, 21.

Majorem (ut inquit Salvator) caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.1 Summum itaque beneficium est, dum quis propriam vitam pro alterius redemptione morti exponit. Sed in hoc consideranda sunt multa. Nonne multo plus est, si unicus filius regis terreni pro vili servo se morti exponat, quam si ejus servus pro filio regis se mortis exponat periculis? Iterum, multo amplius reputatur, si quis pro alio sustineat mortem ignominiosam, amarissimam et prolixam, quam si mortem pro eo toleret brevem ac levem.

In passione ergo quam pro nobis pertulit Filius Dei, primo debemus attendere, quis sit qui pro nobis passus est, videlicet: quod non homo purus, aut angelus, sed Dei Unigenitus, verus Deus, qui in unitate personæ est Deus æternus et homo perfectus; atque ut Deus, est dignitatis immensæ, et in quantum ille homo, est dignior toto mundo, pro eo quod ejus humanitas unita est unione hypostatica Verbo æterno. Ex hac itaque consideratione appretianda et extollenda est nobis passio Christi in infinitum, et pro tanto beneficio ejus ei in infinitum regratiari habemus. Nec possumus ei plene regratiari, sed infinite deficimus a regratione condigna, eo quod tam supernobilissimam vitam suam pro nobis exposuit morti.

Secundo in Christi passione debemus pensare, qualis sit ipse qui propter nos passus est, utpote quam pius et innocens, quam sanctus et sapiens, quam dulcis et mitis. Hoc namque vehementissime auget et incitat compassionem et gratiarum actionem, quod tam piissimus et innocentissimus Agnus, tam sanctissimus ac sapientissimus vir, tam mitissimus et dulcissimus juvenis, tam pulcherrimus ac tenerrimus homo, pro nobis sustinuit omnia illa. Nonne multo magis compateremur, si cerneremus aliquem mansuetum, irreum et benignissimum hominem pati ac trucidari, quam si hominem durum et rigidum, quamvis justum? Quantum ergo compatendum est Christo propter nos passo, tam summe et incomparabiliter pio, innocenti, sancto, sapienti, mansueto, suavi, pulchro ac tenero?

Tertio in Christi passione intueamur, quantus sit qui propter nos passus est. Tantus est plane, ut de eo secundum ipsius divinitatem dicat Scriptura:2 Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Ipse quoque de se ipso secundum naturam assumptam fatetur: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.3 Habetque in vestimento ac femore suo scriptum:4 Rex regum, et Dominus dominantium. Si ex magnitudine et excellentia legati magnitudo causæ perpenditur, nonne maxima causa est, propter quam talis ac tantus legatus in mundum a Patre æterno est destinatus, et pro mundi salute perpessus?

Quarto in Christi passione est ponderandum, a quibus sit passus. Nempe a proprio fuit discipulo traditus, a peculiari populo accusatus, negatus, occisus. Quod quam grave ei exstiterit, pandit dicendo: Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique.5 Quinto, a qualibus, puta a crudelissimis, sceleratissimis vilissimisque ribaldis. Cujus rei consideratio valde auget compassionem. Sexto, a quantis: quia a multis millibus Judæorum atque gentilium fuit derisus, blasphematus, contemptus. De quibus per Prophetam testatur: Omnes videntes me, deriserunt me, locuti sunt labiis, et moverunt caput.6

Septimo inspiciamus, quid passus sit, scilicet: qualiter passione instante cœpit contristari, pavere, tædere, in tantum quod dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem.78 Unde et factus in agonia atque prolixius orans, ex timoris et interioris afflictionis vehementia fudit sudorem sanguineum, instar guttarum, in terram.9 Deinde, qualiter est comprehensus, ligatus, impulsus, trusus, tractus, et a suis discipulis derelictus, a pontificibus interrogatus; qualiter impii qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes, ejusque oculos velaverunt, ac serenissimum ejus vultum conspuerunt et percusserunt, et qualiter blasphemaverunt et morti adjudicaverunt eumdem. Deinceps, qualiter ignominiose ligatus, præsentatus est judici, accusatus, irrisus, flagellatus spinisque coronatus, damnatus, atque ad mortem crucem sibi bajulans ductus, inter latrones suspensus, diris clavis confixus, aceto et felle potatus, suæ quoque fidelissimæ ac prædilectissimæ Matri compassus.10 Sicque turpissima ac acerbissima morte peremptus est. Nec unquam sustinuit homo in mundo tam duram mortem ut Christus. Dolor quoque compassionis quo tunc pereuntibus et ingratis condoluit, vim doloris in ipso excessit, quemadmodum in ejus persona a quodam devoto prolatum est: Quum tantus sit dolor meus exterior, major tamen est dolor interior, quum te tam ingratum experior. Ex violentissima etiam distractione corporis Christi, dolor suæ passionis vehementissime augebatur; similiter ex summa illa æqualitate et teneritudine suæ complexionis.

Octavo pensemus, propter quid passus sit, utpote propter iniquitates nostras, non suas.11 Posuit enim in eo Dominus iniquitatem omnium nostrum. Quis tam ferreum habet pectus, qui non intime condoleret, si alium et penitus innocentem videret pro suis excessibus graviter cruciari? Nono perpendamus, quo fine et fructu sit passus, videlicet ut nos ab infernali liberaret interitu, atque æternæ beatitudinis efficeret cives ac filios.

Hæc omnia sapienter, sigillatim, distincte, diligentissime ac cordialissime reminiscamur et consideremus, ut grati simus Salvatori, compatiamurque ei, et ejus sequamur vestigia, et gloriemur in cruce beneficiisque ipsius, miremur quoque quod tanta fecit ac pertulit pro nostra salvatione, atque ipsius accendamur amore. Debemus equidem Christi passionem considerare: primo, ad recordandum, ne obliviscamur eorum quæ pro nobis perpessus est; secundo, ad compatiendum; tertio, ad imitandum ac proficiendum; quarto, ad gloriandum in cruce ipsius propter fructus dominicæ passionis; quinto, ad admirandum et contemplandum caritatem pietatemque Dei ad homines; sexto, ad diligendum; septimo, ad quiescendum in ipso tanquam in Salvatore, totius nostræ salutis fonte.

Itaque omnia ista nostris cordibus inscribamus, nostris memoriis imprimamus. Horum consideratio sit sapientia nostra. Per hæc ejiciamus de interioribus animæ nostræ omnes cogitationes inutiles, vanas, iniquas. Quotiescumque in nostro corde oritur aliqua imaginatio fatua, aliqua apprehensio prava, aut diabolica tentatio aliqua, mox ad recordationem dominicæ passionis confugiamus. Si carnalis apprehensio, concupiscentia aut stimulatio exsurgat in aliquo, statim ad dominicæ passionis recurrat memoriam. Si erumpant adversa, si iræ commotio, impatientiæ impetus, tristitiæ pondus se ingerat; ex consideratione passionis et patientiæ, mansuetudinis et tranquillitatis Domini nostri Jesu Christi omnia illa vincamus, mititatem, patientiam spiritualeque gaudium amplectamur. Intingatur sanguine Christi pes noster, et Domino nostro saltem aliqualiter conformari, sit gloriatio nostra.12 Ascendamus cum Christo in crucem, arduam viam salutis viriliter, et patientiæ exercitia strenue aggrediendo. Maneamus quoque cum ipso in cruce, in obedientia et afflictione pœnitentiæ, in mortificatione salubri et propriæ voluntatis fractione perseverando. Moriamur demum cum Christo in cruce, in istis exercitiis cursum nostrum feliciter consummando, carnem quoque cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo.13 Non acquiescamus persuadentibus descensum de cruce, rigorem pœnitentiæ relaxando, pristinam libertatem rursus optando, ad ea quæ mundi sunt adspirando.

Postremo dulcescat nobis crux nostra, ut Dei intuitu ac amore omnia promptissimo animo operemur ac patiamur; et carnalia ac vana solatia respuendo, justitiamque zelando, mereamur desuper consolari, spiritualibus gaudiis refoveri, gustare dulcedinem Dei, futuram beatitudinem prælibare, divinorum stillicidiorum infusiones ac munificentias experiri, ut cum Apostolo ex sententia fateamur: Sicut II Cor. 1, 5. abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra;14 itemque, Benedictus Deus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Et cum Psalmista grata jucundaque mente cantemus Deo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.15 Cui honor et gloria in æternum.

Footnotes

  1. Joann. xv, 13. ↩

  2. Ps. CXLIV, 3. ↩

  3. Matth. XXVIII, 18. ↩

  4. Apoc. XIX, 16. ↩

  5. Ps. LIV, 13. ↩

  6. Ps. xxi, 8. ↩

  7. Marc. xiv, 33, 34; ↩

  8. Matth. xxvi, 37, 38; ↩

  9. Luc. xxii, 43, 44. ↩

  10. Sap. ii, 20. ↩

  11. Is. liii, 5, 6. ↩

  12. Ps. LXVII, 24. ↩

  13. Galat. v, 24. ↩

  14. Ibid. 3, 4. ↩

  15. Ps. XCIII, 19. ↩

Chapter 171 of 278