Sermo 4
DE CARITATE FRATERNA; DE SINCERITATE BONORUM OPERUM; ET QUOMODO IN CHRISTI CRUCE SIT GLORIANDUM.
AMBULATE in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Ephes. v, 2.
Dilectio inter filios Dei et filios perditionis discernit, sine qua claustrum est inferus et spelunca latronum. Unusquisque igitur corde, verbo et opere alteri cooperetur in bonum, adjuvet ad salutem, consilium auxiliumque impendat pro posse. Nemo sic vertatur in dæmonem, ut ex proposito quemquam perturbet, ut aliquem trahat ad Dei offensam, ad partialitatem odibilem, ad mentis interitum, propinando ei calicem mortis, verbum detractionis, peccandi audaciam. Hoc est in dilectione incedere sicut et Christus in ea incessit, confratrum salutem tanquam propriam procurare salutem, orando, fraternaliter corripiendo, pie hortando exemplariterque vivendo. Verumtamen S. Joannes apostolus in sua epistola plus aliquid dicit: In hoc (inquiens) cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere.1 Quomodo autem pro fratre suo animam suam ponet, qui non vult modicum laborare aut pati ne ille in peccatum labatur, qui dona Dei sibi concessa proximo communicare non curat, qui diligentiam non apponit ne quempiam scandalizet? Itaque non diligamus tantum verbo et lingua, sed opere et veritate.2 Caritatem nostram ad proximos non jam blandiendo verbis pandamus, sed opere sinceriter demonstremus. Sed et invicem supportemus in caritate, sicut a Deo volumus supportari.
«Dilexit» ergo «nos Christus» dilectione æterna et increata in quantum Deus, dilectione quoque creata infusa secundum quod homo. Et ex utraque «tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo», quia in ara crucis se ipsum sponte obtulit Patri pro nostra salute. Judæis quoque se tradidit ad hoc, ut immolaretur Patri in suavissimam hostiam.3 Nam ex proposito obviam ivit illis, et se ab eis comprehendi ac crucifigi permisit spontanee, sicut prædixit: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam;4 itemque, Animam meam pono pro ovibus meis.5 Unde et Isaias prænuntiavit propheta: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est.6
Denique nos religiosi, Christo in hoc vicem pro posse reddere cupientes, tradidimus nosmetipsos ei in manu vicarii sui, voluntatem propriam abnegando per solenne obedientiæ votum; atque obtulimus nos Deo in holocaustum odoris dulcissimi, mancipando nos divinis totaliter per monasticam professionem. Quod ergo promisimus, fideliter impleamus; et quod incepimus, prosequamur et consummemus. Nil nostri relinquamus nobismetipsis. Deus substantialiter purus et fons puritatis totius, puram requirit oblationem, et illam acceptat ac munerat. Quid est pura oblatio, nisi virtuosa et immaculata operatio ad Dei gloriam ordinata? Studeamus ergo, quantum humana admittit fragilitas, ut bona quæ agimus, non sint malis admixta, ne in psalmodia, orationibus, Horis et Missis simus distracti, negligentes, intimorati. Quod si aliquando ex instabilitate defectuositateque nostra evagationem mentis incidimus, ei tamen non immoremur, sed protinus intuitum cordis ad Dominum reflectamus, et percutiamus cor nostrum super tantis miseriis nostris; ac contra propriam instabilitatem jugiter præliemur, Dominum invocantes, ut per suam gratiam ac virtutes, per sapientiæ donum, per assuefactionem virilem cor nostrum in se stabilire dignetur.
Præterea exaltetur crux Christi in medio cordis nostri, ut eam indesinenter intueamur, atque in ea salubriter gloriemur, sicut ait Apostolus: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini mei Jesu Christi.7 Et rursus apertius loquens, causas quoque hujuscemodi gloriationis insinuans, ait Ecclesia: Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus. In cruce igitur Christi oportet nos gloriari, non de hoc absolute gaudendo quod innocentissimus Dei Agnus tot et tanta innocentissime pertulit (imo in hoc compati ei necesse est), sed in quantum ex passione Christi tantus fructus consecutus est, tam Christo quantum ad accidentale præmium, quam hominibus universis electis. Christus namque sua passione, humiliatione, dejectione meruit judiciariam potestatem ac propriæ humanitatis accidentalem glorificationem, quæ resurgendo et ascendendo peracta est; exaltationemque super omne creatum, atque ut honoretur ab omnibus, sicut ait Apostolus: Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum.8 Insuper ex Christi passione consequimur tales ac tantos fructus, ut nec comprehendere neque exprimere valeamus: quia per eam sumus a morte æterna redempti, ejus merito sumus in Baptismo purgati atque renati, per ejus merita consequimur gratiam et salutem in aliis sacramentis; eam cordialiter recordando, veniam et gratiæ incrementum sortimur, ejus fide et recordatione superamus tentationes, ejus virtute et merito fiunt opera nostra Deo acceptiora, secundum quod mente unimus nos Christo capiti nostro et meritis ejus, ac per ipsum et merita ejus petimus exaudiri, nostraque opera bona a Deo misericorditer acceptari. Hinc orationes Ecclesiæ concluduntur, Per Dominum nostrum Jesum Christum. In orationibus quoque nostris privatis debemus semper Deum rogare, ut per omnia quæ Christus pro nostra assumpsit, fecit sustinuitque salute, suscipere nos dignetur. Adhuc autem virtute et merito passionis Christi consequentur electi in die judicii plenam immortalitatem et corporis glorificationem. Per eamdem etiam passionem vehementer debilitata est adversariarum potestatum crudelitas.
His ergo ex causis nos gloriari oportet in cruce Christi, in quo est salus nostra: quia in suæ deitatis visione ac fruitione nostra consistit beatitudo. Sed et vita spiritualis, quæ est vita gratiæ, non habetur nisi in credendo in ipsum: et per eum modo resurgimus a morte animæ, quod est peccatum; in futuro quoque ad beatæ resurrectionis immutationem pertingent electi. Postremo nos sacerdotes Christi, qui eum in altari Deo Patri quotidie immolamus, Christo specialissime conformari debemus, ut quod ipse semel fecit, pro nobis offerendo se ipsum in cruce, nos quotidie mysterialiter repræsentemus, ejus beneficia atque mysteria recolendo, et quod ipse fecit in Cœna, agamus, ejus corpus et sanguinem consecrando, sumendo ac porrigendo. Idcirco in celebratione devotissimi esse debemus, et mente ad Deum valde suspensi ac fixi: sicque in spiritu ardoris universum opus nostræ reparationis rememoremur.
Footnotes
Chapter 170 of 278