Sermo 1
EXALTATIONIS S. CRUCIS
Enarrationem epistolæ quære de Inventione ejusdem; enarrationem quoque evangelii cum suis sermonibus, ibidem.
DE VEXILLO S. CRUCIS, ET QUAM MULTIPLICITER CRUCEM SUAM IN MUNDO CHRISTUS EXALTAVERIT.
LEVABIT Dominus signum in nationes, et congregabit dispersos Israel. Is. XI, 12.
Reges et principes sæculi hujus propria habent vexilla, quæ et ante eos feruntur quando ad prælia gradiuntur. Sic et Unigenitus Patris æterni, Dominus noster Jesus Christus, Rex regum et Dominus dominorum, suum habet vexillum, videlicet sanctam crucem, per quam superavit diabolum, vicit mortem, salvavit genus humanum, cœlestisque regni aperuit januam.1
Et quoniam (teste Apostolo) abjecta et contemptibilia mundi elegit Deus, idcirco ipse Christus, omnium Dominus, non vexillum de argento vel auro formatum, non pulchre ornatum, non humano judicio pretiosum, sed humana reputatione abominabilissimum vilissimumque elegit.2 Crux namque fuit latronum patibulum. Propter quod dixerat Moyses: Maledictus omnis qui pendet in ligno.3 Hoc ergo signum Christus sibi in vexillum elegit, ut mundi gloriam confutaret, vanitatem jactantiamque sæculi condemnaret: quia ad hoc Christus venit in mundum, ut humilitatis, pauperatis contemptusque mundi in omnibus demonstraret exemplum ac traderet documenta.
Præterea signum istud levavit Deus « in nationes », quia beati Apostoli, Deo jubente, ubique terrarum prædicaverunt gloriam crucis Christi: qualiter scilicet per passionem et mortem suam in cruce mundum redemit, et per crucem a suo principatu ejecit diabolum. Unde passione sua imminente disseruit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.4 Et secundum Apostolum ad Hebræos, Christus per mortem suam destruxit eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum.5 Princeps quoque Apostolorum in prima sua Canonica: Christus (inquit) peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. Hoc est quod in Apocalypsi asseritur: Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.6 Hac doctrina instructæ gentes ad Deum conversæ, signum crucis sibi levaverunt et erexerunt ubique in suis ecclesiis. Insuper Christus per Apostolorum prædicationem præfatam ac sui vexilli exaltationem prætactam, congregavit « dispersos Israel », id est, electos Israeliticæ plebis per diversas mundi partes divisos et vitiis a Domino separatos, in sua domo, puta Ecclesia, adunavit per fidem, spem et caritatem, imo ex ipsis et electis gentilibus unam sibi fecit Ecclesiam. Hinc scriptum est: Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum.7 De quibus in exordio primæ epistolæ beatissimi Petri habetur: Petrus apostolus Jesus Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ:8 Gratia vobis et pax multiplicetur. Hæc ergo crucis levatio, est quædam exaltatio ejus.
Sed advertendum, quod Filius Dei Jesus Christus crucem suam frequenter ac variis modis exaltavit in mundo. Primo et enim eam exaltavit, id est, dignificavit, honorabilem ac pretiosissimam fecit, proprii corporis contactu, videlicet humeris suis eam bajulando ad crucifixionis suæ locum, et in ea sustinendo mortis supplicium. Idcirco in Hymno profunde ac devotissime ait sanctus pater Ambrosius: Arbor decora et fulgida, Ornata Regis purpura, Electa digno stipite Tam sancta membra tangere. Beata, cujus brachiis Secli pependit pretium, Statera facta est corporis, etc. Hinc S. Andreas apostolus quando ducebatur ad mortem, visa eminus cruce, repletus Spiritu Sancto, devotissime dixit: Salve, crux, quæ in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam margaritis ornata; o bona crux, quæ decorem et pulchritudinem de corpore Domini suscepisti. Secundo Christus suam crucem exaltavit, suo roseo ac pretiosissimo sanguine eam copiosissime perfundendo, atque per hoc eam purpuream faciendo. Idcirco cantatur in Hymno: Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis,... Quam sacer cruor perunxit Fusus Agni corpore. Tertio, tam multa saluberrima ac præclarissima peragendo in ea: quia (ut tactum est) per crucem devicit aerias potestates, satisfecit pro peccatis humani generis reconciliavitque illud Patri æterno, confregit portas inferni, aperuit portam cœlestis regni, promeruit quoque hominibus ineffabilem gratiam et salutem. Propter quod Petrus scribit: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu; deglutiens mortem, ut vitæ æternæ efficeremur heredes.9 Unde et ad Ephesios asseritur, quod Christus per crucem dissolvit inimicitias in semetipso. Hinc apud Joannem Christus ait:10 Si exaltatus fuero a terra, id est levatus in cruce, omnia traham ad me ipsum.11 Quarto, per Apostolorum prædicationem atque miracula hominibus toto orbe terrarum gloriam et virtutem crucis insinuando, eosque ad venerationem crucis multiplicem, et ejus ubique erectionem, præsertim in ecclesiis, inducendo: quatenus eam conspiciendo, passionem Christi jugiter recordentur, et ipsi diaboli signo crucis et ejus virtute perterreantur ac refrenentur. Imo tantam in cruce confidentiam habent fideles, ut ejus impressione et signatione se ab adversitatibus tueri, in bonis firmari, a dæmonibus protegi credant ac sperent. Quinto, eam hominibus manifestando. Et hæc exaltatio sanctæ crucis facta est in ejus inventione: quoniam usque ad tempus Constantini imperatoris fuit abscondita, et per diligentiam S. Helenæ matris suæ est inventa, atque per miracula divinitus declarata; sicut de hoc plenius dictum est supra, in sermonibus de Inventione sanctæ crucis.
Sexto, fecit hoc per Heraclium imperatorem, eam de manu perfidi regis Persarum eripiendo, atque ad sanctum templum suum quod tunc in Jerusalem fuit, eam reducendo et constituendo in eo. Quod totum cum præclarissimis copiosissimisque miraculis gestum est. Nempe ut legitur, dum Cosdroe rex Persarum diversa regna vastasset, partem ligni sanctæ crucis, quam B. Helena regina ibi reliquerat, tulit secum. Tunc Heraclius imperator Romanus congregato grandi exercitu, contra exercitum Cosdroe processit, et Deo auxiliante prævaluit, sicque populum Cosdroe infidelem convertit ad Christum. Deinde ipso Cosdroe victo et perempto, Heraclius imperator lignum crucis recuperatum, secum ad Jerusalem reportavit. Denique, quum de monte Oliveti descendens, et super regium equum ornamentis imperialibus decoratum sedens, ingredi vellet per portam per quam Christus intravit passurus in crastinum, ecce lapides portæ descenderunt repente, et operientes ingressum, quasi unus paries sunt effecti. Propter quod admirantibus universis, angelus Dei signum crucis tenens in manibus, super portam apparuit, dicens : Quum Rex cœlorum ad passionem per hanc portam intraret, non cultu regio, sed humili asello ingrediens, humilitatis exemplum suis reliquit cultoribus. Quo dicto, disparuit. Tunc lacrimans imperator, discalceavit se, et vestes suas usque ad camisiam exuit, crucemque Christi humiliter sumens, eam usque ad portam devotissime tulit ; moxque lapides ad pristinum locum redeuntes, liberum præbuerunt ingressum. Suavissimus quoque odor ibi a Deo dispersus est, qui universos mirabili recreavit dulcedine. Tunc imperator divino succensus amore, et illustratus a Spiritu Sancto, in hæc crucis prorumpit præconia : O crux splendidior cunctis astris, mundoque celebris, et hominibus multum amabilis, sanctior universis, quæ sola digna fuisti portare talentum mundi. Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera. Salva præsentem catervam in tuis hodie laudibus congregatam, tuo vexillo signatam. Sicque pretiosissima crux suo restituta est loco in templo. Tunc antiqua Christi miracula sunt copiosissime renovata. Nam mortuis restituta est vita, quatuor paralytici sunt curati, decem leprosi sunt mundati, quindecim cæci illuminati, obsessi quoque sunt liberati, aliique a diversis sunt curati languoribus. Et hæc est exaltatio sanctæ crucis præcipua, de qua nunc solennitatem facit Ecclesia, quia in ea valde sublimata est fides catholica.
Legitur quod in Constantinopoli, Judæus quidam ecclesiam sanctæ Sophiæ ingressus, solum ibi se esse cernens, extracto gladio suo, imaginem Crucifixi in gutture pupugit; et mox sanguis inde tam copiose effluxit, quod caput faciemque Judæi adspersit. Qui territus, imaginem projecit in puteum. Fugienti vero Judæo obvians quidam Christianus, dixit: Unde venis, Judæe? Aliquem occidisti. Quumque negaret, dixit Christianus: Vere homicidium perpetrasti, et ideo sanguine es adspersus. Respondit Judæus: Vere magnus est Deus Christianorum, et fides ejus per omnia vera est. Non enim hominem, sed Christi imaginem vulneravi in gutture, et inde protinus sanguis quo adspersus sum, fluxit. Duxitque Judæus ille Christianum ad puteum, et pariter extraxerunt imaginem. In cujus gutture (ut fertur) usque in præsens manet percussionis cicatrix. Tunc Judæus ille tot mirabilibus visis, factus est christianus.
Itaque Christi passionem assidue recogitemus, et Christi sequamur vestigia in omni humilitate, caritate, justitia, pietate, obedientia et patientia. Crucifigamus corpora nostra cum vitiis et concupiscentiis12, ne ambulemus in desideriis sicut gentes quæ Deum ignorant, sed cum omni cordis custodia, cum timore et tremore nostram operemur salutem, Christum jugiter deprecantes ut virtute et merito suæ passionis sanctissimæ, nos in omnibus misericordissime intueri, defensare, gubernare dignetur. Imo, per omnia quæ pro nostra assumpsit salute, fecit ac pertulit, pie exaudiat nos.131415
Footnotes
Chapter 167 of 278