Skip to the text

Enarratio in epistolam

S. DIONYSII ET SOCIORUM EJUS MARTYRUM

SANCTI PER FIDEM VICERUNT REGNA, ETC. Hebr. XI, 33-39.

EPISTOLA ista convenienter in festis plurimorum legitur martyrum, quia in ea docet Apostolus quam mirabilia Sancti per fidem sint operati, et quam dura sint pro fide perpessi. Loquitur autem Apostolus ad litteram de Sanctis veteris Testamenti. Unde verbis hujus epistolæ præmisit: Deficiet me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephthe, David, Samuel et aliis Prophetis, qui per fidem vicerunt regna.1 Et loco illorum Ecclesia posuit: Sancti, etc. Itaque ad Hebræos dicit Apostolus:

Sancti per fidem vicerunt regna. Nam præfati judices ac Prophetæ Israelitarum, credendo in Deum prævaluerunt contra regna gentilium, scilicet Madianitarum, Ammonitarum, Philistinorum atque Syrorum, sicut in libris Judicum ac Regum plenius recitatur. Sed et sancti principes novi Testamenti, Theodosius imperator, Carolus rex, Godefridus de Bolonia, ac alii multi, virtute fidei christianæ regna infidelium superaverunt. Porro martyres sancti regna vicerunt incredulorum aut malignorum, non illis materiali gladio resistendo, sed illorum persecutiones patientissime tolerando, et illorum errores ac vitia detegendo ac rationabiliter reprobando. Operati sunt justitiam, id est opera justa. Nam justus ex fide vivit, et fides est fundamentum ac directrix in omni opere virtuoso, ac oculus mentis, docens ad quem sint finem omnia opera bona referenda.23 Adepti sunt repromissiones, hoc est bona eis a Deo promissa, scilicet dona gratiæ in præsenti, et dona gloriæ in regno cœlesti. Obturaverunt ora leonum. Hoc corporaliter fecerunt Samson et David, qui occiderunt leones.45 Quod et

B Christiani quidam fecisse leguntur, ut Godefridus de Bolonia. Merito quoque Danielis prophetæ misit Deus angelum suum, et conclusit ora leonum, ne læderent eum.6

Quod in multis novi Testamenti martyribus factum non dubitatur, qui nudi leonibus ac ceteris feris projecti, manserunt intacti. Exstinxerunt impetum ignis, hoc est, igne læsi non sunt, ut tres pueri in camino.7 Aaron quoque thurificando et orando, ignem quo pravi incendebantur Judæi, exstinxit, ut in Numeris legitur.8 Et istud de multis utriusque sexus martyribus gloriosis in novo Testamento copiosissime atque verissime scriptum est, quorum multi per dies et noctes in ardentissimis manserunt illæsi fornacibus. Effugaverunt aciem gladii, hoc est, exercitum adversariorum gladiis suis præcinctum, verterunt in fugam.9 Quod in libris Judicum ac Paralipomenon legitur sæpius factum, et multo frequentius in novo contigit Testamento.10 Convaluerunt de infirmitate, hoc est, miraculose curati sunt, ut Job et Ezechias. Quod in novo Testamento innumerabilibus vicibus accidit : imo quædam sacratissimæ virgines atrocissime flagellatæ, aut uberum suorum abscisione punitæ, valde miraculose fuerunt curatæ, ut beatissimæ Catharina, Agatha, Barbara. Fortes facti sunt in bello corporali contra visibiles hostes, atque in bello interiori contra invisibiles hostes. Castra verterunt exterorum, hoc est, extraneorum seu alienigenarum fortalitia everterunt ac destruxerunt. Acceperunt mulieres de resurrectione, id est per resurrectionem a morte, mortuos suos, id est filios suos defunctos, vel (ut quidam exponunt) suos maritos. Elias namque suscitavit filium viduæ Sidoniæ, et Eliseus filium Sunamitis. Porro in novo Testamento pene innumerabiles Sancti suscitaverunt defunctos.

Alii autem distenti sunt, id est pro fide et justitia in tormentis extenti, non suscipientes redemptionem, id est, a suppliciis erui non volentes, quum possent, si tyrannis voluissent præbere consensum, ut meliorem invenirent resurrectionem, id est, beatam resuscitationem in die novissimo consequerentur.111213 Istud de innumerabilibus Sanctis in novo scriptum est Testamento, et de septem fratribus aliisque nonnullis in veteri.14 Et certum est quod martyres evangelicæ legis communiter in equuleo distendebantur. Alii vero ludibria et verbera experti, id est injurias verborum ictuumque perpessi, insuper et vincula et carceres, ut Jeremias, Michæas, Samson, et alii multi in lege Moysis, atque innumerabiliter plures in lege Christi.15 Lapidati sunt, ut Jeremias in Ægypto, et Zacharias filius Joiadæ pontificis inter templum et altare.16 In evangelica quoque lege Stephanus. Paulus quoque apostolus : Semel (inquit) lapidatus sum. Secti sunt, ut Isaias propheta. Tentati sunt per prospera et adversa, ab hominibus atque dæmonibus, imo et a Deo, quamvis diversimode. Unde Sapiens ait : Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se.1718 Unde et sanctus Job dixit : Probavit me quasi aurum quod per ignem transit.19 In occisione gladii mortui sunt, id est gladio interfecti. Nam et Manasses rex implevit Jerusalem sanguine innocentium usque ad os, ut quarto Regum habetur ; et sacratissima legio Thebæorum pro Christo occisa est gladio. Circuierunt in melotis, id est in vestibus factis de pilis camelorum, qualis fuit vestis sanctissimi Præcursoris.20 Vel, melota est pellis hispida animalis quod melus vocatur.21 In pellibus caprinis, sicut Elias. Egentes victu et amictu, angustiati, afflicti, id est mente et corpore tribulati. Quibus dignus non erat mundus.22 Hoc dupliciter intelligi potest. Primo, quod ipsi vilipenderunt mundum et ea quæ in mundo sunt, juxta illud Joannis :23 Nolite diligere mundum, neque ea quæ mundi sunt.24 Secundo, quod homines mundani non fuerunt Sanctorum conversatione cohabitationeque digni.25 In solitudinibus errantes, ut David cum viris suis, quum pateretur persecutionem Saul, et Mathathias cum sociis suis sub Antiocho impio, ut primo Machabæorum narratur ;2627 in montibus, et in speluncis, et in cavernis terræ, id est, in talibus locis se abscondentes vel demorantes, ut Deo vacarent liberius, juxta illud in Psalmo : Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.28

Et hi omnes testimonio fidei, id est actione virtuosa procedente ex fide, vel passione propter fidem suscepta, dante testimonium illis quod vere fideles fuerunt (nam sicut operatio arguit formam, sic conversatio fidem), probati, id est a Deo approbati commendabilesque effecti (juxta illud Sapientiæ, Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit illos29), inventi sunt a Deo infallibili judice, in Christo Jesu Domino nostro, id est per virtutem et gratiam ejus, quia et Sancti veteris Testamenti per fidem Christi venturi salvati sunt.

Footnotes

  1. Hebr. XI, 32, 33. ↩

  2. Rom. I, 17. ↩

  3. Habac. II, 4; ↩

  4. 1 Reg. XVII, 35. ↩

  5. Judic. XIV, 6; ↩

  6. Dan. VI, 22. ↩

  7. Dan. III, 50. ↩

  8. Num. XVI, 47, 48. ↩

  9. Act. VII, 58. ↩

  10. II Cor. XI, 25. ↩

  11. Job XLII, 10; ↩

  12. IV Reg. XX, 7. ↩

  13. I Reg. XXI-XXX. ↩

  14. IV Reg. XXI, 16. ↩

  15. I Mach. II, 28. ↩

  16. II Par. XXIV, 20-22. ↩

  17. Sap. III, 5. ↩

  18. II Mach. VII. ↩

  19. Job XXIII, 10. ↩

  20. IV Reg. I, 8. ↩

  21. Matth. III, 4. ↩

  22. Jer. XXXVII, 14; ↩

  23. III Reg. XXII, 27; ↩

  24. I Joann. II, 15. ↩

  25. III Reg. XVII, 22. ↩

  26. Jude. XVI, 21. ↩

  27. IV Reg. IV, 35. ↩

  28. Ps. LIV, 8. ↩

  29. Sap. III, 6. ↩

Chapter 197 of 278