Enarratio in evangelium
ELEVATIS JESUS OCULIS IN DISCIPULOS SUOS, ETC. Luc. VI, 20-23.
(Enarrationem evangelii, Quum audieritis prælia et seditiones, etc., quære in festo S. Dionysii martyris.)
Matth. v. vii.
SERMO ille quem Christus loquitur de beatitudinibus et perfectionibus quæ sequuntur, est quem Matthæus diffusius in tribus capitulis describit, et vocatur sermo Domini in monte : super quem beatus quoque Augustinus librum singularem composuit. In hoc igitur sermone datur lex evangelica, et quidquid ad bonos mores boni Christiani pertinet. Dicit itaque Lucas :
Elevatis Jesus oculis. Verecundiam Dominus Jesus nos docet in oculis et visu, ne vagi circumferamur, oculis omnia lustrantes, et aut concupiscentiarum aut distractionum materias colligentes. In discipulos suos, quibus præcipue hæc quæ perfectionis erant loquebatur. Dicebat : Beati pauperes. Matthæus (ut dixi) easdem beatitudines describit, sed ponit plures quam hic Lucas. In prima tamen conveniunt, nisi quod Lucas minus exprimit. Matthæus addit, Spiritu, dicens : Beati pauperes spiritu ; Lucas vero dicit : « Beati pauperes ». Quod dupliciter explanatur. Primo, de voluntaria paupertate propter Deum sponte assumpta, desiderata, vel complacente, qua terrenæ opes seu temporalia, quantum congrue fieri potest, spernuntur vel abjiciuntur, ut mens Deo et contemplationi liberius atque perfectius vacet. Unde et Christus ait : Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.1 Tanto etenim perfectius et expeditius anima intendit altius ac uni super omnia necessario, quanto minus circa plura et temporalia occupatur, dispertitur, distrahitur. Secundo exponitur : « Beati pauperes », id est humiles, qui in oculis suis parvi, defectuosi seu indigentes sunt, potissimum intuitu Dei ; qui nihil boni se a se habere fatentur, et omne bonum Deo adscribunt.
Quia vestrum est regnum Dei. Quia Christus in discipulos visum direxit, idcirco ad eos verbum hoc dirigit. In qualibet autem beatitudine duo ponuntur : primum, per modum meriti ;2 secundum, per modum præmii merito correspondentis. Itaque, postquam Christus proposuit meritum, dicens, « Beati pauperes » spiritu, utpote qui præfato modo terrena despiciunt, vel se ipsos humiliant ;3 proportionatum et consonum mox subjungit præmium, « quia vestrum est regnum Dei », id est opulentia felicitatis æternæ, altitudo regni cœlestis. Præfatæ etenim paupertati illa opulentia correspondet, et humilitati illi, sublimitas ista, quemadmodum Christus ait : Qui se humiliat, exaltabitur. Rectissime quoque cœlestium bonorum possessio, contemnentibus propter Deum temporalia bona promittitur.
Deinde secunda beatitudo subjungitur, quæ a Matthæo ponitur quarta.4 Beati qui nunc esuritis. Quum beatitudo sit exclusiva pœnæ atque miseriæ, mirum quod Christus esurientes et flentes ac persecutionem patientes asserit esse beatos. Sed advertendum, quod duplex est beatitudo, videlicet, viæ, et patriæ. Beatitudo viæ est actus meritorius beatitudinis patriæ, scilicet actus virtuosus qui meritum est et dispositio ad felicitatem patriæ.5 Itaque, esurientes, flentes, adversa patientes, pauperes, et ceteri quos Christus nunc asserit esse beatos, beati sunt jam in re, loquendo de beatitudine viæ, suntque beati in spe, loquendo de beatitudine patriæ.
Porro quod ait, « Beati qui nunc esuritis », primo exponitur de corporali esurie prout est actus virtutis, videlicet abstinentiæ, qua quis sponte propter Deum corpus suum castigat, affligit, et quodammodo necessaria subtrahit ei, sicut ait Apostolus : Castigo corpus meum et in servitutem redigo;6 et iterum, Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.7 Beati sunt quoque, qui ex defectu alimentorum esuriunt, dummodo hoc propter Deum patienter sustineant, vel propter eum tantam elegerint inopiam, vel propter eum alimentis priventur ab impiis, sicut de multis martyribus legitur. Ista ergo esuries a Christo fertur beata, quia est dispositiva ad gratiam, introductiva ad gloriam, satisfactoria pro peccatis et delectationibus inordinatis; specialem quoque illuminationem et sapientiæ infusionem meretur a Deo : quemadmodum Danieli et sociis ejus infudit Dominus sapientiam magnam, eo quod abstinentiæ operam contulerunt, ut legitur in Daniele. Et in Isaia inquiritur : Quem docebit Dominus scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ubi protinus respondetur : Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere; hoc est eos qui carnales spernunt delicias, et sensualitatem per abstinentiam ac cetera virtutum exercitia rationi subjiciunt. Ideo scriptum est :8 Qui amat vinum et pinguia, non erit sapiens. — Secundo exponitur de spirituali esurie, qua quis justitiam cordialiter appetit, prout justitia est virtus generalis omnisque virtus. Sic spiritualiter esurire, est quotidianum profectum in omni virtute optare, Dei honorationem in omnibus desiderare, omnium reformationem et perfectionem recte affectare : quod venit ex caritate et zelo justitiæ. Esuriamus ergo justitiam istam; nec unquam satis justos nos esse putemus, sed omni hora satagamus proficere, quum et Apostolus dicat : Ego non arbitror me apprehendisse;9 et quæ retro sunt obliviscens, in anteriora extendo me ipsum.
Hujus autem beatæ esuriei præmium subditur. Quia saturabimini, id est, bonis spiritualibus replebimini, præsertim donis gloriæ in patria, dicente Psalmista, Satiabor quum apparuerit gloria tua.10 Ibi nempe tota capacitas ac desiderium animæ adimplentur, et tota ejus potentialitas ad actum perfecte reducitur, per hoc quod Deum clare per speciem contemplatur, ipsoque fruitur. Unde quidquid scire vel habere cupit, scit et habet : quod potissimum erit post corporum glorificationem. Denique, etiam in præsenti, taliter esurientes aliqualiter saturantur charismatibus gratiarum et pane sacramentali, quum et Psalmista loquatur :11 Benedic, anima mea, Domino, qui replet in bonis desiderium tuum;12 et denuo, Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum.13 De his quoque qui experiri solent quam dulcis est Dominus :14 Memoriam (inquit) abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt. Talis autem ructus, non nisi de saturitate seu plenitudine quadam venit, secundum Bernardum. Imo, sæpe tanto dilectionis fervore, tanta contemplationis admiratione et sinceritate, tanto divinæ supersuavissimæ bonitatis dulcore desuper gratiose implentur, ut nec ipsimet ferre prævaleant, sed mente et corpore deficiant et succumbant, obrigescant et langueant : quod expertus fuit qui dixit, Defecit caro mea et cor meum.15 Et Jeremias : Factus est (inquit) sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans;16 et defeci, ferre non sustinens. Verum abundantia ista non est continua, neque simpliciter plena, quia interrumpitur sæpe, et ad facialem Dei superbenedicti intuitionem, ejusque indeficientem beatificam fruitionem, omnis talis adspirat, cum Apostolo clamans : Infelix ego homo!17 quis me liberabit de corpore mortis hujus ?
Sequitur beatitudo tertia, quæ a Matthæo tertia ponitur. Beati qui nunc fletis, id est, vestra vel aliorum peccata caritative et dolorose deplangitis, vel desiderio patriæ cœlestis, hujus exsilii incolatum deploratis, vel Christi passionem meditando, ex ejus compassione lugetis.1819 Est demum et alter nobilissimus ac felicissimus fletus, non ex aliqua adversitate, pœna aut tristitia manans, sed ex sincerissima quadam complacentia superdeliciosissimi Dei: dum in alta contemplatione Deus cum singulari quadam claritate ac sinceritate ostendit se intellectui contemplantis, ita quod sinus mentis, et apex affectus, mox totus aperitur, expanditur, absorbetur in tam superincomparabili superpulcherrimoque objecto, et anima ineffabilem complacentiam concipit et habet in eo, atque ex hoc dulces per oculos guttæ funduntur.
Quia ridebitis, id est, internam consolationem cordialemque jucunditatem in patria, pro præmio suscipietis. Non ergo de vano et exteriori risu hoc dictum est, sed de alacritate et lætitia spirituali : de qua in Proverbiis fertur de forti muliere, Ridebit in die novissimo; in Job quoque, Impleatur os tuum risu, et labia tua jubilo. Hæc merces boni ploratus, etiam in vita hac inchoatur in his qui cum Psalmista dicere possunt Deo : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam; et rursus, Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! Itemque cum Apostolo : Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra; et denuo, Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra. Clementissimus etenim Dominus, etiam in præsenti servulos suos consolari et lætificare dignatur frequenter et abundanter, eos videlicet qui præfatis luctibus se affligunt, qui omne carnale oblectamentum despiciunt, juxta illud : Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum.
Præterea contuendum, quod Christus in his duabus beatitudinibus addit « nunc », dicendo, Beati qui nunc esuritis, Beati qui nunc fletis : ad insinuandum quod tempus vitæ præsentis sit tempus pœnitentiæ ac mœroris, quia in valle lacrimarum, in carcere atque exsilio conversamur, et innumerabilia sunt pericula.
Sequitur beatitudo quarta, quæ in Matthæo ordinatur octava. Beati eritis, quum vos oderint homines propter veritatem, et justitiam vestram, seu aliam quamcumque virtutem et gratiam. Sic autem odire, non convenit nisi vitiosis hominibus. Unde, homo hic accipitur in malo, videlicet quantum ad id quod homines communiter magis sequuntur, quod est sensualitas passionesque ejus. Juxta quem modum ait Apostolus : Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis? Et iterum, Si hominibus placerem, Christi servus non essem; quum tamen alibi protestetur, Ego per omnia omnibus placeo. Præterea, sicut amare, est alicui bonum velle; ita odire, est alicui malum velle. De tali odio ait Christus discipulis : Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit; et alibi, Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Et quum separaverint vos a sua societate, quasi indignos eorum consortio : juxta illud Proverbiorum, Abominantur impii justum; et rursus, Viri sanguinum oderunt simplicem. Unde in Joanne habetur : Conspiraverunt Judæi, ut si quis confiteretur Jesum esse Christum, extra synagogam fieret. Et exprobraverint, convitia et improperia irrogando : juxta illud Petri, Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis. Et ad Corinthios scribit Apostolus : Maledicimur, et benedicimus. Et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, id est nomen et famam quibus Christiani vocamini, vel, « nomen vestrum », id est vos ipsos, quos exsecrantur tanquam pessimos, omnino impetuose expulerint; propter Filium hominis, id est ob id quod in me creditis, vel mihi obeditis et secundum mea præcepta aut consilia vivitis. Itaque quicumque hæc patitur propter justitiam aut
Matth. v, 10-12.
1 Cor. III, 3.
Galat. I, 10.
1 Cor. X, 33.
Joann. XV, 18.
Luc. XXI, 17.
Prov. XXIX, 27.
Ibid. 10.
Joann. IX, 22.
1 Petr. IV, 14.
1 Cor. IV, 12.
Prov. XXXI, 25.
Job VIII, 21.
Ps. XCIII, 19.
Ps. XXX, 20.
II Cor. I, 3, 4.
Ibid. 5.
Ps. LXXVI, 3, 4. virtutem, patitur propter Christum. Non est autem magnum hæc pati propter proprias culpas, imo cavendum ne taliter patiamur. Ideo in prima sua Canonica loquitur princeps Apostolorum: Quæ est gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Si autem benefacientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum.20 Et iterum ait: Nemo vestrum patiatur ut homicida aut fur.21
Præterea, quamvis Christus beatos appellet eos qui odiuntur et prædicta patiuntur adversa; non tamen propterea optare debemus ut alii nos odiant et infestent, præsertim in quantum talia habent rationem peccati: imo, hoc esset caritati contrarium, desiderare aliorum ruinam. Sed ideo Christus hæc dicit, ut in adversis patientiam inconcussam servemus, nec propter aliorum odium et persecutionem, viam justitiæ relinquamus.
Gaudete in illa hora, et exsultate: id est, dum ista patimini, in eisdem gaudete interiori jucunditate, et exsultate exteriori lætitia, ut corde et corpore seu appetitu intellectivo ac sensitivo lætemini: juxta quod scriptum est, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Exsultatio quippe, quasi extra saltatio dicitur, dum gaudium internum redundat in corpus viresque sensitivas, ita quod ex abundantia interioris delectationis signa lætitiæ foris monstrantur. Hoc fecerunt Apostoli, juxta illud Actuum: Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Et beatissimus Andreas apostolus, crucem eminus videns: Gaudens, inquit, venio ad te, ita ut tu gaudens suscipias me. Hinc Jacobus: Omne gaudium (inquit) existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis. Ecce enim merces vestra multa est in cœlo. Ideo taliter gaudere et exsultare debetis, quia pro temporalibus istis persecutionibus præmium copiosum in regno cœlesti habebitis. De quo præmio Isaias et Paulus testantur, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus electis.2223 Hoc utique præmium tam multum est, ut innumerabile appelletur; tam pretiosum, ut incomparabile asseratur; tam magnum, ut inæstimabile sit; tam diuturnum, ut interminabile exstet. Quæ est beatitudo æterna, prout beatitudo dicitur status omnium bonorum aggregatione perfectus. Hæc est una ratio gloriandi in adversis. Propter quod ait Apostolus: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis.
Footnotes
-
Luc. xiv, 33. ↩
-
Luc. xiv, 11. ↩
-
Luc. v, 3. ↩
-
Matth. v, 6. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
1 Cor. IX, 27. ↩
-
Galat. V, 24. ↩
-
Prov. XXI, 17. ↩
-
Philipp. III, 13. ↩
-
Ps. XVI, 15. ↩
-
Ps. CII, 1, 5. ↩
-
Ps. XXXIII, 10. ↩
-
1 Petr. II, 3. ↩
-
Ps. CXLIV, 7. ↩
-
Ps. LXXII, 26. ↩
-
Jer. XX, 9. ↩
-
Rom. VII, 24. ↩
-
Matth. V, 5. ↩
-
Dan. I, 9. ↩
-
I Petr. II, 20. ↩
-
I Petr. IV, 15. ↩
-
Is. LXIV, 4; ↩
-
I Cor. II, 9. ↩
Chapter 246 of 278