Sermo 2
DE INNUMERIS SANCTORUM FLAGELLIS ET ÆRUMNIS IN CARNE MORTALI.
OMNE gaudium existimate, fratres mei, quum in tentationes varias incideritis. Jacob. I, 2.
Sanctus apostolus Jacobus in exordio suæ epistolæ hortatur fideles ad patientiam in adversis, præsertim quoniam scripsit his qui pro fide Christi erant in persecutionibus ac tribulationibus positi. Scripsit enim duodecim tribubus Israel, quæ tunc in dispersione fuerunt: idcirco hæc exhortatio cunctis Christianis fieri potest. Sunt enim in mundo isto et in hoc sæculo nequam tanquam in valle lacrimarum et in exsilio gravi, in quo ab invisibilibus ac atrocissimis hostibus sunt obsessi, ac jugiter et periculosissime impugnantur: propter quod orat Propheta, Educ, Domine, de custodia (id est de carcere) animam meam ad confitendum nomini tuo. Et Job dicit: Militia est vita hominis super terram. Verumtamen quidam de isto exsilio faciunt sibi patriam, quasi haberent hic manentem civitatem, et de valle lacrimarum faciunt sibi locum deliciarum: idcirco non sunt de numero exsistentium in caritate et statu salutis. Sed quia martyres sancti præsentia atque carnalia omnia parvi penderunt, delicias carnis, divitias mundi honoresque sæculi maxime contempserunt, imo corporis afflictionem, paupertatem et abjectionem propter Deum elegerunt et amplexati sunt; idcirco ad laudem eorum thema prætactum specialiter potest exponi, et ad eos qui in agone martyrii sunt constituti, potest præcipue applicari ac dici.
Ait ergo apostolus Jacobus: «Omne gaudium existimate, fratres», id est, perfectam lætitiam reputate vobis accidere et inesse debere, «quum in varias tentationes», id est in multas ac diversas tribulationes ac persecutiones, «incideritis». Unde hoc loco sumitur tentatio pro tentatione passiva, videlicet pro adversitate, injuria seu afflictione alicui accidente: quæ æquanimiter cum gaudio est ferenda.
Præterea advertendum, quod electi Dei in sæculo isto tentationes incurrunt a quinque. Primo a Deo: unde in Genesi habetur, Tentavit Deus Abraham. In Deuteronomio quoque ait Moyses populo Israel:1 Recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus ut affligeret te atque tentaret.2 Et Sapiens ait: Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se.3 Secundo ab homine: unde in Ecclesiastico habetur, Si possides amicum, in tentatione posside illum, et ne facile credas ei te ipsum.4 Tertio a dæmonibus, juxta illud Apostoli: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus.5 De ipso etiam Salvatore ait Evangelista: Ductus est Jesus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et in Actibus loquitur princeps Apostolorum ad quemdam: Cur tentavit Satanas cor tuum? Quarto a propria carne, quæ concupiscit adversus spiritum. Propter quod Jacobus apostolus: Unusquisque (inquit) tentatur a propria concupiscentia. Quinto a mundo, id est a mundanis et perversis hominibus, qui multipliciter nituntur hominem inducere ad peccandum, nunc terrendo et comminando seu affligendo, nunc blandiendo, promittendo seu dando. Vel per mundum tentantem, potius intelligendæ sunt divitiæ et honores, voluptates, vanitates, et cetera quæ in rebus istis transitoriis ac caducis inveniuntur, ex quibus homines ad amorem illicitum atque ad vitia allicuntur. Habent quippe ista sensibilia atque terrena aliquid amabilitatis, dulcedinis, pulchritudinis, commoditatis, appetibilitatis in se, per quod humanum alliciunt et accendunt affectum; et nisi ratio vigeat et gratia auxilietur, decipiunt hominem. Propter quod in libro Sapientiæ scriptum est: Creaturæ factæ sunt in tentationem hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
Denique, quamvis fideles in vita hac tententur ab his quinque, hoc tamen est diversimode. Nam Deus tentat duplici ratione. Primo, propter alicujus ignoti manifestationem, non ut id sibi, sed aliis innotescat: et hoc, ad Dei gloriam et illorum ædificationem, ut in tentatione Abrahæ patet. Nam præceptum quo Deus ei jussit filium suum Isaac immolare, tentatio dicitur, qua eum Deus tentavit quatenus per adimpletionem illius præcepti, cunctis pateret quam perfectus in fide et obedientia Abraham esset, sicque beati Abrahæ sequerentur vestigia in fide et sancta obedientia. Hujus quoque exemplum fuit in justo Tobia, quem Deus per plagam cæcitatis probavit, ut aliis patientia ejus pateret, et illi sequerentur eamdem, juxta illud Tobiæ: Hanc tentationem permisit ei Deus evenire, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job. Nam quum Tobias ab infantia timuerit Deum, non est contristatus quod plaga cæcitatis evenerit ei, sed immobilis in Dei timore permansit, gratias agens Deo omnibus diebus vitæ suæ. Ex quibus patet quod et sanctum Job Deus tentavit hoc modo. Propter quod ipse Job sanctus fatetur:
Matth. IV, 1. Act. V, 3. Galat. V, 17. Jacob. I, 14. Sap. XIV, 11. Gen. XXII, 1 et seq.
Tob. II, 12-14. Job XXIII, 10. Deut. VIII, 2. Ibidem. Gen. XXII, 16, 17. Sap. III, 6; V, 17. Matth. VI, 13. Jacob. I, 13. Mich. VII, 2.
Probavit me Deus quasi aurum quod per ignem transit. Hinc etiam, quum beatissimus Moyses protulisset, Recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Deus ut tentaret te, mox addidit: Et nota fierent quæ versabantur in corde tuo, utrum custodires mandata illius, an non. — Secundo Deus tentat fideles ad eorum profectum, ut scilicet ampliorem det eis gratiam in præsenti, abundantioremque gloriam in futuro. Idcirco, quum Abraham exhibisset se paratum ad obediendum Deo in immolatione carissimi filii sui, Deus dixit ad eum: Per memetipsum juravi, quia obedisti voci meæ, benedicens benedicam te. Hinc scriptum est: Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini. — Interdum autem accipitur tentatio pro impugnatione seu probatione alicujus ad nocendum decipendumque eum: et sic Deus neminem tentat. Imo Christus orare nos docuit: Et ne nos inducas in tentationem. Unde et S. Jacobus ait: Nemo, quum tentatur, dicat quod a Deo tentetur, ipse enim neminem tentat.
At vero homo unus alium tentat propter alicujus sibi ignoti manifestationem: ut dum aliquis tentat alium, ut sciat an veram ad se amicitiam habeat. Imo homines vitiosi, qui sunt ministri et membra diaboli, aliquando tentant proximos suos, ut eos fallant atque inducant ad vitia. Propter quod ait propheta Michæas: Vir fratrem suum venatur ad mortem. Et Psalmista:
Cum perverso (inquit) perverteris.6 Diabolus vero non tentat homines, nisi ut eos finaliter fallat et ad damnationem perducat: imo etsi ad tempus videatur bona consulere, contemnendus est tamen, quia finaliter tendit ad hominum nocumenta. Mundus quoque tentat ut fallat et male delectet. Caro vero tentare asseritur, in quantum inclinat ad ea quæ Deo et saluti animæ contrariantur. Propter quod ait Apostolus:7 Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ.
Præterea martyres sancti omnes tentationes has habuerunt, et se bene habuerunt in eis. Primo itaque sunt tentati a Deo dupliciter: Primo, quoniam tribulationes, infirmitates et adversitates eis immisit. Unde Apostolus asserit se famem, sitim, nuditatem et multa incommoda passum. Secundo, quia ab impiis ac tyrannis eos captivari, affligi et variis ac crudelissimis mortibus trucidari permisit.8 Unde in Evangelio ait Salvator: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; et rursus, Si me persecuti sunt, et vos persequentur.9 Hinc sancti in Psalmo fatentur Deo: Propter te mortificamur tota die, æstimati sumus sicut oves occisionis.1011 — Secundo tentati sunt ab hominibus, imo a propriis amicis et proximis, et potissime a tyrannis. Propter quod ait Salvator discipulis: Trademini a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte efficient ex vobis, et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.12 Hinc et Christus ait Apostolis: Venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur se obsequium præstare Deo.13 Imo a principio mundi varias persecutiones atque injurias electi et virtuosi ab infidelibus et perversis perpessi sunt.14 Nam impius Cain innocentem Abel occidit. Propter quod S. Gregorius loquitur: Abel esse renuit, quem Cain malitia non exercet.
Tertio tentati sunt a diabolo, qui per se ipsum et suos satellites innumerabilibus modis conatus est sanctos martyres a Deo, a fide, a constantia mentis avertere; multisque sanctis martyribus dæmones visibiliter apparuerunt, et varia tentamenta intulerunt eisdem, atque tyrannorum animos accenderunt contra fideles. — Quarto a mundo tentati sunt. Nam plurimi martyres omnibus mundi divitiis et honoribus abundaverunt, antequam omnia talia propter Christum spreverunt. Tyranni quoque promiserunt eis omnia prospera mundi si sibi consentire voluissent: quemadmodum Julius dux Europæ, princeps eorum qui undecim millia virginum15 occiderunt, promisit beatissimæ Ursulæ quod duceret eam uxorem si sibi præberet assensum. Et Trajanus imperator præinclyto martyri Ignatio promisit quod omnium esset princeps sacerdotum si sacrificaret. Sic et in veteri Testamento, Antiochus rex uni ex septem fratribus quos pro legis observatione occidit, promisit magnalia.16 Sed martyres sancti hæc omnia contempserunt ut Deo placerent. — Postremo carnis tentationes superaverunt viriliter. Unde beatus refert Hieronymus, quod dum persecutor quemdam juvenem christianum fecisset resupinum ligari, et meretrix impudica se illi adjungeret, ille quia manus et pedes movere non potuit, propriam linguam morsu dentium suorum abscidit atque in os osculantis projecit, sicque stimulum suæ carnis in se ipso exstinxit.
Studeamus ergo et nos cum sanctis martyribus omnes tentationes strenue superare, et quando a Deo probamur, inveniri fideles ac fortes; nec concupiscentiis superemur, nec ad res transitorias ac terrenas inordinate afficiamur, sed quidquid amabilitatis, suavitatis aut utilitatis in eis est, ad Dei honorem et gloriam referamus. Impiorum quoque hominum persecutiones patienter sustinere conemur. Sicque beatissimorum intuitu martyrum, qui tam multiplicia ac crudelissima pertulerunt tormenta, discamus saltem parva et modica propter Deum libenter pati: imo instar martyrum omne gaudium æstimemus, quum in varias tribulationes delabimur, præsertim quum earum virtuosa perpessio, sit tam multipliciter ac copiosissime salubris ac fructuosa, ut patet ex dictis.17 Et ait Apostolus : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ dabitur nobis.
Footnotes
Chapter 248 of 278