Sermo 1
DE INTEGRA ET FIRMA FIDE SANCTORUM, QUA OMNIA TORMENTORUM GENERA CONSTANTISSIME VICERUNT;1 ET QUOD OMNIUM VIRTUTUM PRINCIPIUM SIT ET FUNDAMENTUM VALIDUM, FORMATA FIDE DEO ADHÆRERE JUGITER.
VOBIS donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini.2 Philipp. I, 29.
In his verbis tangitur duplex donum quod hominibus datur a Deo. Primum est, vera et integra fides, hoc est fides catholica, quam tenet adhuc Romana et universalis Ecclesia. Secundum est, passio, martyrium seu mors pro fide inflicta. Quum etenim omne bonum sit Dei donum, juxta illud Apostoli, Quid habes quod non accepisti? constat quod fides, quæ est tam magnum bonum, sit utique donum Dei. Unde et Jacobus asserit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum.34
Deinde, inter omnes virtutes quibus in hac vita indiget atque perficitur homo, primum et summum habent locum virtutes theologicæ, quæ sunt tres: de quibus dicit Apostolus, Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc.5 Harum ergo trium dignissimarum virtutum, quæ theologicæ seu divinæ vocantur, quoniam Deum habent pro objecto, prima est fides, summa est caritas, media vero est spes. Insuper, fides est quædam supernaturalis notitia divinorum. Per fidem namque cognoscimus quædam de Deo atque divinis, quæ per naturalem rationem cognosci et inveniri non poterant: ut quod Deus est unus et trinus, quod Christus est Deus et homo, quod S. Maria est mater et virgo, quod Christus est in Sacramento altaris. Hoc autem est magna pietas et gratia Dei, quod illa nobis revelat de se et suis effectibus, quorum cognitio nostram naturalem superat rationem, atque ingenitam capacitatem transcendit. Ideo constat quod fides sit donum Dei præcipuum, et omnium fundamentum virtutum, imo et inchoatio quædam futuræ felicitatis in nobis. Quid equidem est futura felicitas, nisi clara et supernaturalis cognitio Dei facie ad faciem, hoc est immediata per speciem, qua Deus in se ipso videtur sicuti est in propria infinitaque luce? De qua visione ait in prima sua epistola Joannes apostolus:
Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;6 scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Hujus autem beatificæ cognitionis Dei inchoatio est cognitio fidei, qua nunc per speculum in ænigmate, hoc est obscure et imperfecte, cognoscimus quæ tunc clare ac perfecte visuri sumus, dicente Apostolo:7 Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.8 Itaque fides est præcipuum donum Dei. Propter quod ait Apostolus:9 Non omnium est fides. Et in Actibus scriptum est: Crediderunt quotquot præordinati erant ad vitam æternam.10
Denique fides in sanctis martyribus magnæ excellentiæ fuisse probatur. Fuit enim in eis magnæ firmitatis et claritatis seu certitudinis. Quod fuit in eis magnæ firmitatis, id est fortitudinis seu stabilitatis, hinc innotescit, quod nec per philosophorum argumenta, nec per tyrannorum supplicia, nec per experimentorum apparentiam, nec per quamcumque terrenam prosperitatem potuerunt a fide averti, sed pro ejus defensione mille tribulationes perpessi sunt. Habuerunt etenim fidem cum rationibus credendorum et purificatæ mentis intelligentia: quia per donum sapientiæ Deus corda ipsorum copiosissime illustravit ac docuit, ita quod intellexerunt clarissime nihil rationabilius esse his quæ catholica tradit fides, præsertim dum omnia quæ sunt fidei et universa argumenta ipsius comportantur. Imo tantæ firmitatis ac certitudinis erant in fide, quod virtute fidei magna egerunt miracula, et probaverunt quam vere Christus in Evangelio dixerit, Omnia possibilia sunt credenti;11 itemque, Qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet.12
Hinc et martyres sancti in ipsis suis martyriis admiranda fecerunt miracula, ita quod quanto tyranni plus conabantur christianam fidem per Christianorum occisionem exstinguere, tanto plus inter ipsas persecutiones excrevit hæc fides: quoniam inter ipsa tormenta gloriosi martyres tot et tantis coruscaverunt miraculis, quod frequenter in martyrio unius martyris aut paucorum convertebantur ad fidem multa centena aut millia paganorum. Ideo optime protulit Leo Papa: Non minuitur persecutionibus Ecclesia, sed augetur; et dominicus ager majori semper fertilitate exsurgit, dum grana quæ singula cadunt, multiplicata resurgunt. — Præterea, quod fides martyrum fuit præcipuæ claritatis ac certitudinis, patet ex dictis. Nam fidem habebant cum rationibus credendorum et depuratæ intelligentia mentis. Idcirco nihil tam certe eis constabat ut fidei veritas: cujus certum exstat indicium, quod pro ea et ex ea tam prompto, jucundo ac fervido animo amarissimas pœnas et crudelissimas perpessi sunt mortes.
Secundum donum sanctis martyribus a Deo datum, est quod pro Christo tot et tanta sustinuerunt. Talis namque sustinentia est donum saluberrimum et præclarum, non maxime aut præcise in quantum est quædam pœna, sed in quantum ex caritate et animi fortitudine pro Christo, pro fide, pro justitia, ad Dei honorem spontanee toleratur.
Est ergo sustinentia ista seu passio vel martyrium, maximum Dei donum. Primo, quia non propriis viribus, sed auxiliante Deo et virtutum vigorem eis præstante, beatissimi martyres tanta sustinuerunt pro fide atque justitia. Nempe, quum Leo Papa affirmet, Magnus vigor est animarum, illa incunctanter credere quæ corporeo non videntur adspectu, et illic figere desiderium quo nequeas inferre adspectum; multo certe major vigor est animi, pro talibus etiam crudelissima pati tormenta ac mori. — Secundo, quia per talem sustinentiam copiosissimum præmium sunt sortiti. Martyrium etenim pro omni satisfacit patientis peccato, ita quod martyres evolant, hoc est, absque alia pœna beatitudinem sortiuntur, et insuper aureolam promerentur ac adipiscuntur. Sed et passio illa quam sustinent, in quantum ex caritate acceptatur ac toleratur, est valde meritoria præmii essentialis, scilicet beatificæ visionis Dei, quæ omne accidentale præmium incomparabiliter superat ac transcendit. Rursus, quum Deus in tribulationibus maxime ac gratiosissime adsit suis fidelibus (propter quod ait in Psalmo, Cum ipso sum in tribulatione); credendum est quod in sanctis martyribus tempore persecutionis eorum valde augeat caritatem et gratiam suam per tribulationes illas quas patiuntur pro ipso:13 sicque sustinentia illa est eis fructuosissima ac saluberrima; ergo est maximum donum Dei.
Tertio, quia per talem sustinentiam singulariter conformati sunt capiti suo, Domino Jesu Christo. Nam sicut ille absque sua culpa pro ipsis est crucifixus et mortuus, sic ipsi absque suis demeritis pro Christo passi sunt mortem. Verumtamen in hac re inter Christum et martyres sanctos grandis est differentia: quoniam Christus pro martyrum et omnium electorum salute sustinuit mortem, non autem martyres pro Christi salute. Iterum, quia Christus non indiguit mori pro nobis, sed aliunde exstitit felix; martyres vero indiguerunt mori pro illo. Item, Christus non tenebatur pati pro ipsis, sicut econtra ipsi pro Christo, præsertim in casu: quum etenim homo teneatur plus diligere Christum et fidei veritatem quam se ipsum et vitam corpoream, tenetur potius pati et mori, quam Christum negare, et fidei veritatem relinquere. Denique Christus moriendo pro nobis, obligavit nos ad moriendum pro ipso, dum caritas et honor ejus exigunt. Unde princeps ait Apostolorum: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus.14
Quarto, quoniam pro propriis culpis correptionem et castigationem æquanimiter sustinere laudabile est, et satisfactorium ac meritorium, dum caritative hoc toleratur. Propter quod scriptum est: Non vindicabit Deus bis in id ipsum;15 et rursus, Beatus homo qui corripitur a Domino. Multo magis absque proprio demerito pati adversa et mortem pro Deo et fide ac æquitate, est maxime Deo acceptum, ac satisfactorium meritoriumque probatur: idcirco est donum Dei præclarum. Propter quod in prima sua Canonica gloriosissimus Apostolorum loquitur princeps: Hæc est gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste.16 Quæ est enim gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Si autem benefacientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum. — Quinto, quoniam per martyrii sustinentiam fit homo cunctis fidelibus maxime exemplaris, et toti Ecclesiæ honorabilis, atque in Sanctorum catalogo numerandus.
Postremo constat ex his, quam plene et integre oporteat omnem hominem vitare omnem gloriam vanam, et præsumptionem atque jactantiam, et Deo grata ac humili mente jugiter subjici, eo quod omne nostrum bonum sit Dei donum, in tantum quod pati pro Deo sit donum ipsius. Propter quod ait Propheta: Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.17 Quantumcumque ergo quis pro justitia patiatur, nequaquam inaniter extollatur, sed Deo humiliter regratietur. Itaque sanctos martyres invocemus, diligamus, veneremur, ac imitemur, eorum sequendo constantiam, patientiam, caritatem. Ad laudem Omnipotentis et gloriam. Amen.
Footnotes
-
II Cor. IV, 17. ↩
-
Ps. LXXXIII, 3. ↩
-
Jacob. I, 17. ↩
-
I Cor. IV, 7. ↩
-
1 Cor. xiii, 13. ↩
-
1 Joann. iii, 2. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Ibidem. ↩
-
II Thess. iii, 2. ↩
-
Act. xiii, 48. ↩
-
Marc. ix, 22. ↩
-
Joann. xiv, 12. ↩
-
Ps. xc, 15. ↩
-
1 Petr. II, 21. ↩
-
Nahum I, 9, juxta LXX. Job V, 17. ↩
-
1 Petr. II, 19, 20. ↩
-
Ps. LXI, 6. ↩
Chapter 247 of 278