Skip to the text

Sermo 3

DE QUADRUPLICI TENTATIONE JUSTORUM IN HOC MUNDO.

ISTI sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni. Apoc. vii, 14.

Homines virtuosi atque electi hunc mundum arbitrantur exsilium, atque innumeris in ipso afficiuntur doloribus. Impii vero et reprobi de valle hac lacrimarum, et de loco præsentis exsilii, paradisum faciunt sibi ac patriam : quia terrenis et transitoriis ac carnalibus rebus magis quam summo et incommutabili bono afficiuntur, inhærent ac delectantur, magisque cupiunt ac conantur temporalibus divitiis quam virtutum ac gratiæ charismatibus abundare. Ideo finem sibi constituunt non in Deo, qui ait, Ego sum Alpha et Omega, principium et finis ;1 sed in rebus vilissimis, in istis terrenis, in argento et auro, in carne et sanguine, in vanis honoribus : quæ omnia præferunt summo et incomparabili, infinito omnipotentique Deo ; per quod, quantum in eis est, ipsum summe vilificant, et ipso utuntur, istisque caducis rebus pro Deo fruuntur. Propter quod optime dixit Apostolus, quod gulosorum deus est venter, avarorum pecunia. Hi ergo iniqui ac reprobi dum moriuntur, non bene recipiuntur a Deo, nec de eis sancti angeli protestantur, « Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione », sed potius :2 Qui venerunt ex vanitatibus, divitiis atque deliciis. Nam etsi tales aliquando tribulationes sustineant, pauperesque consistant, non tamen reputatur eis in laudem et meritum, quia invite sustinent talia ; quamvis item divitiis, deliciis, honoribus non abundant effectu, tamen affectu eis exuberant, quia immoderate cupiunt ea.

Præterea de sanctis martyribus per diversa supplicia pro Christo perpessa ex sæculo isto migrantibus, specialiter dici potest, et ab angelis dicitur : « Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione ». Omnes equidem Christiani qui salvantur, ex tribulationibus, imo ex multis tribulationibus venire dicuntur, quemadmodum scriptum est : Multæ tribulationes justorum ; et, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.3 Sed martyres sancti ex magnis tribulationibus asseruntur venire, dum ex mundo hoc per passionem martyrii regnum permittuntur ac jubentur æternæ beatitudinis introire.

Denique, jam tangendæ sunt tribulationes justorum ac electorum in sæculo isto nequam. Prima eorum tribulatio, est copiosa afflictio ex originali peccato secuta, qua omnes homines in hoc sæculo affliguntur in corpore et anima, utpote : fame, siti, infirmitate, dolore, timore, tristitia, sollicitudine, variisque infortuniis, adversitatibus atque miseriis. Propter quod sanctus Job loquitur : Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis ; qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.4 Hæc autem tribulatio, quæ est una in genere, multiplexque in specie, atque innumerabilis in individuo, communis est cunctis hominibus, bonis et malis, reprobis et electis.5 Propter quod scriptum est : Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium;67 cogitationes eorum et timores cordis, zelus, fluctuatio, timor mortis, etc. Verumtamen mala ista pœnalia, Deo sic ordinante, magis solent abundare in electis quam reprobis. Deus namque quos amat, arguit et castigat, peccata eorum in vita hac ulciscendo pietate paterna, ne in futuro puniantur æternaliter severitate superna.89 Hinc loquitur Augustinus: Intelligat homo medicum esse Deum, et tribulationem medicamentum consistere ad salutem, non pœnam ad damnationem. Et denuo protestatur: Nullus servus Christi sine tribulatione; si putas te non habere persecutiones, nondum cœpisti esse christianus.

Secunda et præcipua justorum ac electorum tribulatio in hoc mundo10, est cordialis eorum tristitia de malis culpæ, hoc est de universis peccatis tam suis quam proximorum: de quibus tanto plus dolent quam de corporalibus damnis, pœnis et adversitatibus, quanto peccata pejora nocentioraque sunt quam mala exteriora pœnalia. Et quoniam caritas debet esse ordinata, utpote incipiens a se ipsa, videlicet a proprio subjecto; hinc primo dolent de suis, consequenter de proximorum peccatis. Denique de his peccatis dolent triplici ex radice ac ratione. Primo et maxime ex caritate Dei, in quantum sunt separativa a Deo et offensiva ipsius. Quanto enim quis amplius diligit Deum, tanto plus cupit ei uniri ac complacere, ipsumque honorare: et quanto plus agit hoc, tanto magis dolet de his quæ separant a Deo, eique displicent et eum offendunt, videlicet de peccatis suis ac aliorum. Secundo, ex spirituali amore sui ac proximorum, in quantum peccata sunt ipsis peccantibus summe nociva, quoniam privant eos gratia in præsenti et gloria in futuro, et ultra hoc ad infernalem eos trahunt calamitatem. Ideo ait Isaias propheta:11 Hic est omnis fructus ut auferatur iniquitas.

A Salomon quoque: Qui peccaverit (inquit) in uno, multa bona perdet.12 Tertio, ex justitia: quia sunt contra divina præcepta, et in se ipsis fœda sunt atque injusta. Unde et quidam gentilis asseruit: Quamvis scirem deos mihi ignoscituros, tamen non vellem peccare, propter turpitudinem et enormitatem peccati.13 Si hoc dixit gentilis philosophus, quanto magis Christiani tanto debent esse justitiæ zelo accensi, ut quamvis scirent se Dei misericordiam finaliter consecuturos, non tamen vellent peccare, propter fœditatem injustitiamque peccati? Præterea, quum quotidie tot et tanta peccata fiant in mundo, et Deus altissimus tam enormiter ac multipliciter et frequentissime offendatur, animæ quoque tam graviter spiritualiter vulnerentur, imo quotidie tot animæ æternaliter condemnentur: quis poterit satis contristari in Domino, et satis deflere mala quæ fiunt sub sole? Certe non est jam locus in sæculo isto vani risus, intimoratæ dissolutionis, jocandi, ludendi seque inaniter recreandi. Propter quod loquitur Christus:14 Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis; itemque, Væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram.15 Unde Salomon ait: Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia.16 Et Psalmista fatetur: Quasi lugens et contristatus sic humiliabar.17 Abjiciamus itaque omnem inanem lætitiam, omnem voluptatem impuram ac bestialem; simusque coram Judice summo omnia intuente, timorati semper et custoditi.

Tertia justorum tribulatio in hoc mundo, est continuus eorum conflictus contra triplicem aciem, utpote contra malignorum spirituum turbam, contra vitiorum et passionum universitatem, contra mundum in maligno positum et fallacem, hoc est contra sæculares carnalesque homines, qui verbo ac facto debitorumque omissione bonorum nituntur justos ad peccata allicere:18 quibus semper resistere est nonnunquam satis difficile. Nam inter perversos in virtutibus permanere, est specialiter laudabile. Hinc vita hominis super terram dicitur esse militia sive tentatio.19 Denique maligni spiritus quosdam justos acerrime ac visibiliter tribulaverunt, imo Domino permittente crudeliter vulneraverunt, et quasi usque ad mortem percusserunt eosdem, ut constat de S. Antonio et aliis multis.

Quarta justorum (potissime beatissimorum martyrum) tribulatio, fuit laboriosum et pœnale martyrium quod sponte ac prompto animo toleraverunt pro Christo. Ipsi equidem martyres gloriosi specialiter conformaverunt se suo Salvatori pro eis passo, sequentes vestigia ejus usque ad sanguinis effusionem. Unde et præceptum de caritate Dei præ ceteris excellentius impleverunt: quia in tantum dilexerunt super omnia Deum, et etiam amplius quam se ipsos, quod se ipsos pro Deo in mortem exponere non dubitaverunt; per quod ostenderunt se esse in fide fortissimos, in spe certissimos, in caritate præfervidos, in patientia summos, in fortitudine prorsus invictos, et cunctis hominibus maxime exemplares, quoniam majus est docere factis quam verbis, et plus est pro Deo sanguinem quam lacrimas fundere. Impleverunt martyres sancti quod docuit Christus: Nolite (inquiens) timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere.20

Itaque studeamus sanctos martyres præamare, deprecari, laudare et sequi in omni virtute præfata. Ipsis equidem specialis et maximus honor debetur, et exhibetur in cœlo et in terra, tanquam præinclytis et invictissimis ac victoriosissimis Dei militibus, patronis Ecclesiæ, principibus patriæ. Fervorem caritatis eorum consideremus et assequamur, ut et inimicos in Deo et propter Deum amemus, nullis vincamur injuriis, constantes maneamus in cunctis eventibus. Ecce martyres isti gloriosi quos honoramus, homines fuerunt similes nobis passibiles, per naturam infirmi ac fragiles, et tamen in Dei auxilio tam virtuosissimi, tam insuperabiles exstiterunt, tam atrocissima patientissime sustinuerunt tormenta. Erubescamus ergo de impatientiis et defectuositatibus, de acediis et inordinatis timoribus nostris, qui similes sumus mulieribus et pueris, de aliorum pugna loquentibus, sed pugnare non audentibus. Hinc pœniteamus et respiremus in Domino, ejus auxilium invocantes continue, ut Sanctorum istorum sic imitemur vestigia, quod æterna evadamus supplicia atque cum eis gaudia sortiamur cœlestia. Ad laudem Altissimi.

Footnotes

  1. Apoc. i, 8. ↩

  2. Ps. xxxiii, 20. ↩

  3. Act. xiv, 21. ↩

  4. Job xiv, 1, 2. ↩

  5. Philipp. iii, 19; ↩

  6. Rom. viii, 18. ↩

  7. Ephes. v, 5. ↩

  8. Hebr. xii, 6. ↩

  9. Apoc.iii,19; ↩

  10. Eccl. ix, 1, 2, 4. ↩

  11. Is. xxvii, 9. ↩

  12. Eccle. ix, 18. ↩

  13. Plato. ↩

  14. Luc. vi, 25. ↩

  15. Ibid. 24. ↩

  16. Eccle. vii, 5. ↩

  17. Ps. xxxiv, 14. ↩

  18. 1 Joann. v, 19. ↩

  19. Job vii, 1. ↩

  20. Matth. x, 28. ↩

Chapter 249 of 278