Skip to the text

Commune

PLURIMORUM MARTYRUM

ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ

JUSTI IN PERPETUUM VIVENT, ETC. Sap. v, 16-20, 22.

QUAM difformis sit vita reproborum et justorum, quam dispar exitus, et quam dissimile præmium, Sapiens volebat ostendere, quum ante verba hujus lectionis, quæ loco epistolæ legitur, pronuntiaret justos, qui ab impiis hic in mundo florentibus contempti, oppressi, persecutionibus fugati atque occisi sunt, in futuro judicio staturos in magna constantia adversus eos qui se deprimebant; impios vero luctum magnum habituros, quum omnis ipsorum jactantia, omnis tumor ac superbia transierit, omnis spes ut lanugo quæ a vento tollitur, perierit, ac tandem vita ac memoria sui, tanquam memoria hospitis unius diei prætereuntis, in oblivionem abierit.123 Porro justorum memoria non peribit, quia ut dicit :

Justi in perpetuum vivent : quia in sæculo isto vivunt per caritatem, quæ nunquam excidit, et in futuro per beatam fruitionem.4 Et ita hic vivunt vita gratiæ, de qua transferuntur ad vitam gloriæ. Quod si ad tempus in purgatorio detineantur, manent ibidem in caritate et gratia, et vehementissime adspirant ad gloriam, cujus dilatio eis ineffabiliter est pœnosa. Hinc in Evangelio asserit Christus : Qui credit in me, non morietur in æternum;5 itemque, Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.6

Et apud Dominum est merces eorum : id est, tota eorum salus ac præmium essentiale consistit in Deo, videlicet in immediata, clara, faciali ac fruitiva visione ipsius. Accidentale autem præmium consistit in rebus et objectis creatis ad Deum relatis : præsertim in Christi humanitate, deinde in gloriosissimæ Virginis intuitione, ac deinceps in omnium supernorum civium mutua contuitione, societate, dilectione, communione. Hinc ait in prima sua Canonica Joannes apostolus : Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.7 Paulus quoque :8 Videmus (inquit) nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem. Et cogitatio illorum apud Altissimum. In hac etenim vita conantur cogitationes suas stabilire in Deo, juxta illud, Jacta cogitatum tuum in Dominum;9 et tota eorum intentio fertur in Deum, ad cujus honorem et gloriam ordinant se et omnia sua. Porro in patria cogitatio eorum est immobilitata in Deo, nec ibi sunt cogitationes volubiles sicut modo. Nulla vero potest ibi evagatio cordis consistere : quoniam quidquid aliud cogitant quam Deum, indeviabiliter referunt in eum.

Ideo accipient regnum decoris de manu Domini, id est splendidissimum illud regnum cœleste, de omnipotenti liberalitate Salvatoris : qui dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.10 De quo ait Propheta : Domine, dilexi decorum domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ;11 et Isaias : Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te;12 sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Et diadema speciei de manu Domini, id est coronam pulchritudinis gloriosæ, quæ est aurea, scilicet præmium essentiale. De qua fertur in Psalmo : Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso;13 itemque, Gloria et honore coronasti eum, Domine.14 Quoniam dextera sua teget eos, id est, per virtutem gratiosæ suæ præsentiæ hic eos operiet, eisque obumbrabit contra æstum tentationum et impugnationes concupiscentiarum; et brachio suo defendet illos, id est, virtute et omnipotentia sua atque per dona gratiæ suæ contra invisibiles ac visibiles hostes eos tuebitur: non ut non impugnentur, sed ne finaliter ac spiritualiter superentur, sed magis prævaleant : quemadmodum scriptum est, Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum Christi sui est.15 Ideo exoramus : Custodi me, Domine, ut pupillam oculi;16 sub umbra alarum tuarum protege me. Hinc hortatur Apostolus : Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.17 Isaias quoque inducit : Super omnem gloriam protectio erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.18 Hoc est quod promittit Psalmista : Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis;19 scuto circumdabit te veritas ejus.

Consequenter describitur impiorum punitio, magis quam ante in speciali : et loquitur de Deo quasi de homine judicante, irato, seque armante, et alios in adjutorium assumente adversus reos. Frequenter equidem loquitur Scriptura de Deo more humano, ut humanæ mentis imbecillitas amplius informetur ac fortius compungatur. Et accipiet armaturam zelus illius : id est, amor Dei ad justitiam, et zelatio ejus contra iniquitatem, per modum armantis se procedet contra iniquos. Porro arma Dei sunt, omnipotentia, justitia, veritas ejus : quæ dicitur accipere, quando per ea procedit in actum, juxta illud in Apocalypsi : Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui accepisti virtutem tuam magnam.20 Unde orat vir sanctus : Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.21 Sic homo dicitur pedem suum accipere, quando cum eo aliquem trudit. Et armabit, id est, expeditam efficacemque faciet, creaturam ad ultionem inimicorum, id est ad puniendum per creaturam subjectorum vitia iniquorum, qui sunt adversarii Dei : quos Deo jubente ignis succendet, et cetera elementa affligent, impressionesque aeris perterrebunt, sicut Christus prædixit : Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terra pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum.22

Induet pro thorace justitiam, id est, propria justitia utetur pro forti lorica; et accipiet pro galea judicium certum : id est, tam evidenter justum exercebit judicium, quod nullus poterit reclamare, omnesque scient rectissimum esse ejus judicium. Sumet scutum inexpugnabile, æquitatem : id est, æquitate sua pietati contemperata, pro invincibili et imperforabili scuto utetur. Ibunt directe promissiones, id est, complebitur quidquid bonis et malis promissum est. Et ad certum locum deducet eos Dominus Deus noster, id est, ad certum locum deducet impios, qui paratus est diabolo et angelis ejus, cum quibus impii omnes ibunt in supplicium æternum (terra eos absorbente) ad terribilem illam vocem Judicis :23 Ite, maledicti, in ignem æternum, etc. Pios vero recipiet cum benedictione suavissima, dicens : Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.24

Footnotes

  1. Ps. cxi, 7. ↩

  2. Ibid. 15. ↩

  3. Ibid. 8-13. ↩

  4. 1 Cor. xiii, 8. ↩

  5. Joann. xi, 26. ↩

  6. Joann. viii, 52. ↩

  7. 1 Joann. iii, 2. ↩

  8. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  9. Ps. liiv, 23. ↩

  10. Matth. xxv, 34. ↩

  11. Ps. xxv, 8. ↩

  12. Is. lx, 19. ↩

  13. Ps. xx, 4. ↩

  14. Ps. viii, 6. ↩

  15. Ps. xxvii, 8. ↩

  16. Ps. xvi, 8. ↩

  17. Ephes. vi, 10. ↩

  18. Is. iv, 5, 6. ↩

  19. Ps. xc, 4, 5. ↩

  20. Apoc. xi, 17. ↩

  21. Ps. xxxiv, 2. ↩

  22. Luc. xxi, 25. ↩

  23. Matth. xxv, 41. ↩

  24. Ibid. 34. ↩

Chapter 245 of 278