Enarratio in evangelium
SI QUIS VULT POST ME VENIRE, ABNEGET SEMETIPSUM, ETC. Luc. IX, 23-27.
POSTQUAM de sua passione locutus est Dominus, etiam sui imitationem docet in hoc evangelio, dicens :
Si quis vult post me venire, id est me spiritualiter sequi, meæ conversationi conformari, ad patriam felicitatis pertingere, ut ubi ego sum et ipse sit mecum, abneget semetipsum, hoc est, propriam voluntatem relinquat, pristina vitia deserat, vitam suam pro Deo et veritate morti exponat.1 Propria autem voluntas hominis appellatur, quæ Deo et sacræ Scripturæ præceptis ac documentis contrariatur, per quam quis propria commoda quærit, et ad se ipsum inordinate reflectitur, atque quæ Deo displicent, obtinere molitur. Hinc ait Basilius : Abnegatio sui ipsius est totalis præteritorum oblivio, et recessus a propriis voluntatibus. Et tollat crucem suam, id est, cruciformem seu pœnitentialem conversationem æquanimiter portet, ducat, sustineat, et omnem tribulationem, tentationem seu persecutionem et adversitatem sibi occurrentem viriliter ferat; corpus suum castiget, domet et rationi servitutique Dei subjiciat, sicut ait Apostolus : Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.2 Ad quod etiam ad Romanos nos exhortans : Obsecro (inquit) ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.3 Porro, secundum Gregorium, duobus modis crux tollitur : primo, corpus (ut dictum est) per abstinentiam affligendo; secundo, animum per compassionem circa alios afficiendo, sicut ait Apostolus :4 Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Et iterum :5 Flete cum flentibus. Hæc autem agenda sunt non uno die dumtaxat, sed perseveranter usque in finem.6 Propter quod subdit, quotidie. Unde et Zacharias locutus est : Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.7 Et sequatur me, id est, per prædicta mihi adhæreat, obsequatur, et per semitas vitæ, per virtutum itinera, mea sectetur vestigia.
Denique, juxta præinductam expositionem, necessarium est ad salutem cunctis fidelibus, abnegare se ipsum et tollere crucem suam quotidie : ut scilicet quantum ad ea quæ divinis repugnant præceptis et ceteris quæ ad salutem exiguntur, abnegemus nos ipsos, nostramque crucem tollamus quotidie, eundo per arctam viam quæ ducit ad vitam.8
Alio modo hæc exponuntur, prout ad consilia supererogationisque opera pertinent, ac religiosos concernunt, ut sit sensus : « Si quis vult post me venire », id est ad perfectionem tendere atque pertingere, sicut ego in omnibus totius perfectionis formam me præbui, « abneget semetipsum », id est, propriam voluntatem omnino relinquat, illam Deo per votum obedientiæ offerendo, vicario Dei, tanquam Deo in omnibus quæ professionem respiciunt obediendo, ut faciunt religiosi claustralesque: quibus diligentissime est pensandum, quid de hujusmodi voti fida ac celeri persolutione dicat Scriptura. Scriptum est equidem in Deuteronomio:9 Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo. In Ecclesiaste etiam præcipitur:10 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim Deo stulta et infidelis promissio. Imo secundum doctores, promissio illa obligat magis quam juramentum, ut jam inveniatur perjuro deterior claustralis qui professionem suam implere non satagit. (Verumtamen ad primam horum verborum expositionem spectat quod dicit Gregorius circa hæc verba: Quia nisi quis a se ipso deficiat, ad eum qui super ipsum est, non appropinquat; nec valet apprehendere quod super se est, si nescierit mactare quod est.) Consulit autem Christus triplicem abnegationem, in qua fundatur professio seu promissio trium virtutum quæ de cujuslibet religionis essentia esse dicuntur. Prima est abnegatio rerum exteriorum: de qua dicitur, Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.11 In hac fundatur paupertas. Secunda est abnegatio eorum quæ sunt partim intra nos et partim extra nos, ut sunt uxor, soboles et cognati.
De qua abnegatione dicit Salvator: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem, non potest meus esse discipulus.12 In qua fundatur continentia. Tertia est abnegatio sui ipsius, de qua hic: in qua fundatur obedientia.
« Et tollat crucem suam quotidie », id est, observantias regulares, arctas et arduas, seu statuta monastica, rite observet: quod est vere Christo configi, ejusque passionibus communicare et compati;13 quod et præcipue meritorium est consolationis gratiæ in præsenti, glorificationisque patriæ in futuro, secundum illud Apostoli: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra.14 Et iterum: Fidelis sermo: si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus.1516 Itaque, qui internam consolationem jam cupit gustare, et demum æternam beatitudinem possidere, qui Christo vult conformari in gloria, modo non aspernetur pati convitia, aspera et adversa, imo glorietur in talibus, sicut nos hortatur beatissimus Petrus:17 Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in revelatione gloriæ ejus gaudeatis; et Paulus: Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.18 — « Et sequatur me », qui descendi de cœlo, non ut facerem voluntatem meam, sed ejus qui misit me.19
Hæc itaque observare, est religiosorum, qui se ipsos totaliter Deo velut in holocaustum in sua professione obtulerunt, nil sibi de se ipsis proprium reservantes: qui si quod voverunt, impleverint digne, optimi sunt; si autem implere neglexerint, pessimi comprobantur.
Quod autem abnegatio ista et propriæ crucis portatio quotidiana sint assumendæ, consequenter Christus ostendit. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Verbum hoc per se sumptum, dupliciter potest intelligi; sed quia mox subditur, Nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam, sensus litteralis est iste: « Qui voluerit animam suam salvam facere », id est, in præsenti voluerit eam in propriis voluntatibus desideriisque nutrire et conservare, seu carnalem salutem sortiri, vel a mortis temporalis eripere pœnis, fugiendo martyrium, « perdet illam », id est, damnationi æternæ obnoxiam faciet, perditamque in futuro comperiet: ita quod mortem temporalem pro justitia fugiens, mortem incurret æternam; et carnalem prosperitatem amplectens, veram amittet salutem. Hinc communiter dicitur, quod impossibile sit nunc cum mundo gaudere, et postea cum Christo regnare. Econtrario autem subjungitur: Nam qui perdiderit animam suam, id est, in præsenti voluntates et concupiscentias ejus mortificaverit (instar Pauli, qui dixit, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus20), seu pœnis mortis exposuerit eam, ita ut vita præsenti ac sensitiva privetur, propter me, id est amore mei, et finaliter propter me, ut me summæ felicitatis objectum in æternum possideat, salvam faciet illam, id est, ad veram perducet salutem, et per mortem seu mortificationem temporalem pertinget ad vitam gloriæ æternalem. Huic simile est quod in Joanne loquitur Christus: Qui amat animam suam, perdet eam;2122 et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit illam.23
Porro quod dictum est, « Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam », per se acceptum potest et ita exponi: Qui voluerit eam in futuro vere facere salvam sive beatam, perdet eam, id est, in sæculo isto afflictionibus seu pœnis mortis exponet. Per tribulationes enim pervenitur ad requiem, juxta illud Psalmistæ: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium;24 itemque: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas!25 et conversus vivificasti me. Unde Judith ait: Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles;26 illi autem qui tentationes non susceperunt in timore Domini et in patientia sua, exterminati sunt.
Insuper, quod sic temporaliter perdenda est anima ut in æternum salvetur, Christus subjungit: Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, id est, totius hujus mundi delicias, divitias et honores acquirat, et temporalia cuncta possideat, se ipsum autem perdat, id est, damnationem æternam mereatur atque incurrat, et detrimentum sui faciat, id est, bonis gratiæ privetur in sæculo isto, et donis gloriæ in futuro, sicque se ipsum spiritualiter quasi nihilum faciat et inane, spiritualium detrimentum seu carentiam incidendo? quasi dicat: Talis non proficit, sed ineffabiliter deficit; et quanto videtur felicior præsentia obtinendo, tanto exstat miserior, vilior et pauperior, spiritualibus bonis carendo, æterna quoque supplicia promerendo. Unde, quanto anima corpore consistit præstantior, tanto plus eligenda ac obtinenda sunt bona ipsius, videlicet virtutes ac dona Spiritus Sancti, felicitasque æterna. Sed et omnis delectatio vana vitæ præsentis cum indicibili aspernatione vitanda est, amore cœlestium gaudiorum. Denique ista auctoritas applicari solet contra quosdam qui zelum animarum habere videntur, sed non secundum veram discretionem:27 qui circa aliorum conversionem seu profectum in tantum se occupant, ut negligent semetipsos. Qui contra caritatis ordinem agunt, quia tenetur homo post Deum præcipue amare se ipsum, et propriæ providere saluti, atque in primis implere quod ab ipso exigit Deus. Unde et caritas dicitur incipere a se ipsa.
Deinceps Christus per comminationem pœnæ inducit ad observantiam prædictorum. Nam qui me erubuerit et meos sermones, id est, ex pudore mundano et vitioso omiserit confiteri me et dogmata mea, verecundans publice confiteri coram adversariis fidei atque justitiæ, se in hominem crucifixum credere, in illo sperare, eumque adorare; verecundans etiam confiteri ea quæ christianæ sunt fidei, ut quod Deus est unus et trinus, quod Unigenitus Dei est incarnatus ac crucifixus, quod Christus in unitate personæ est Deus et homo, quod futura sit resurrectio mortuorum: quæ interdum confiteri, fuit se irrisioni innumerabilium incredulorum atque crudelium tyrannorum exponere; hunc Filius hominis erubescet, id est, per modum erubescentis se circa illum habebit, eum abjiciendo, quasi verecundaretur de ipso: sicut paterfamilias servum impium nominare dedignatur, et ad se pertinere verecundatur asserere; quum venerit in majestate sua, id est in magna et summa sua potestate, virtute et gloria, et Patris, id est in præfata majestate divina, quæ sibi et Patri, haud dubium quin et adorando Spiritui Sancto, una est et communis, et angelorum, id est cum potenti et maximo angelorum exercitu: quod erit in die judicii, quando Christus in majestate et gloria, omnium Beatorum vallatus agminibus, descendet ad judicandum vivos et mortuos. Tunc nempe reprobos dijudicabit, repellet, damnabit.
Vel quod ait, « in majestate sua », potest ad glorificatam suam humanitatem ejusque creatam referri potentiam, omni alii creatæ potestati prælatam. Non enim in secundo adventu venturus est in humilitate, passibilitate et infirmitate, sicut in primo adventu, dum venit ut judicaretur; sed in humanitate glorificata, impassibili, præpotenti, ut judicet. Sic itaque veniet « in majestate sua » creata, humana, « et Patris », id est etiam in majestate divina sibi ac Patri communi: et tunc Deus et homo ab omnibus esse scietur; non tamen ejus divinitas a reprobis per speciem cognoscetur; « et angelorum », quia hæc majestas illorum asseritur, in quantum ei deserviunt. — Potest quoque ita intelligi: « Quum venerit in majestate sua », id est, quum post suam passionem, resurrectionem et ascensionem apparuerit, atque resederit in regno suo cœlesti ac glorioso, quod etiam est regnum Patris ut principis, et angelorum ut civium ac servorum. Ex tunc enim Christus in natura humana perfecte glorificata cœpit particulare exercere judicium. — Insuper exponi potest hoc modo: « Quum venerit », id est, esse innotuerit, « in majestate sua », id est in vera deitate ac majestate divina, tanquam Deus verus, æternus, immensus. Christus quippe usque ad Spiritus Sancti missionem et publicam Apostolorum prædicationem, non cognoscebatur esse verus Deus a viatoribus, nisi paucissimis; sed misso Spiritu Sancto, per Apostolorum prædicationem cœpit hoc innotescere multis. Est autem consuetudo Scripturæ, ut aliquid tunc fieri, esse seu venire dicatur, dum manifestatur.
Circa hæc quæritur, utrum, et quando, ac qualiter confessio fidei necessaria sit ad salutem. Ad hoc Thomas in secunda secundæ respondet: Quum fidem confiteri sit quid affirmativum, non cadit nisi sub præcepto affirmativo. Præcepta autem affirmativa obligant semper, sed non ad semper: imo obligant solum pro loco et tempore, atque secundum alias circumstantias ad virtutum opera requisitas. Hinc fidem confiteri tunc solum est de necessitate salutis, quando per hujus actus omissionem honor Deo debitus ei subtraheretur, aut proximorum utilitas. Si autem fides videtur periclitari, tunc quilibet tenetur fidem publice confiteri; si vero ex confessione fidei oriatur major seditio, aut infidelium irrisio, et nulla proximorum utilitas, tunc non esset laudabile fidem confiteri, ne canibus sanctum detur.28
Sed quoniam ardua sunt quæ Christus de sui imitatione cruciformi, et toleratione martyrii, abnegationeque sui præmonuit seu præcepit, consequenter promissione quadam solatii et remuneratione in vita præsenti, ad illa inducit. Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, et meum sermonem hunc audientes, qui non gustabunt, hoc est, non experientur aut sentient, mortem naturalem et corporalem: quæ a Sanctis fertur gustari, quia tam cito eis pertransit, et quasi vitæ æternæ ingressum eam suscipiunt; donec videant regnum Dei, id est militantem Ecclesiam in sæculo isto inclyte exaltatam, innumerabiliter quantum ad supposita credentia multiplicatam, et per quatuor plagas terræ diffusam. Quod non solum ante B. Joannis evangelistæ mortem constat impletum, sed et ante Petri et Pauli occisionem: quod alibi satis monstravi. Et ipsemet Paulus ad Colossenses testatur:29 Evangelium pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est; et rursus, Evangelium prædicatum est in universa creatura quæ sub cœlo est.30 Sic exponit Gregorius. Ambrosius vero et Theophilus sic exponunt: « Donec videant regnum Dei », id est gloriam in qua justi erunt. Hoc autem dixit de sua transfiguratione, quæ forma erat gloriæ futuræ in regno cœlesti. Sunt aliqui hic stantes, videlicet Petrus, Jacobus et Joannes, qui non attingent mortem, donec tempore transfigurationis meæ videant in qua gloria erunt qui me confitentur.31 Glorificatio etenim illa corporis Christi, similitudo et signum fuit gloriæ quam in regno cœlesti habitura sunt corpora electorum. Itaque ex perceptione præsentium munerum, certa effecta est exspectatio futurorum.
Footnotes
-
Joann. XVII, 24. ↩
-
Galat. V, 24. ↩
-
Rom. XII, 1. ↩
-
II Cor. XI, 29. ↩
-
Rom. XU, 15. ↩
-
Matth. XXIV, 13. ↩
-
Luc. I, 74, 75. ↩
-
Matth. VII, 14. ↩
-
Deut. xxiii, 23. ↩
-
Eccle. v, 3. ↩
-
Luc. xiv, 33. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Galat. n, 19. ↩
-
II Cor. 1, 5. ↩
-
II Tim. ii, 11, 12. ↩
-
II Tim. ii, 11, 12. ↩
-
I Petr. iv, 13. ↩
-
II Cor. iv, 10, 11. ↩
-
Joann. vi, 38. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
II Cor. i, 5. ↩
-
Galat. ii, 19. ↩
-
Joann. XII, 25. ↩
-
Ps. LXV, 12. ↩
-
Ps. LXX, 20. ↩
-
Judith VIII, 23-25. ↩
-
Rom. X, 2. ↩
-
q. III, a. 2. ↩
-
Coloss. I, 6. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Matth. xvi, 1 et seq. ↩
Chapter 251 of 278