Skip to the text

Sermo 1

DE PURO ET SPECIALI AMORE QUO DEUM DILIGERE NOS DECET NOSQUE ODIRE.

QUI odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. Joann. XII, 25.

Quemadmodum quidam est amor virtuosus, et quidam vitiosus; sic quoddam est odium vitiosum, et quoddam virtuosum. Est enim amor spiritualis, divinus, infusus, qui caritas appellatur, quo Deum pure ac principaliter propter immensam ipsius bonitatem diligimus, et nos ipsos ac proximos in Deo et propter Deum. Hic amor est summa virtus, forma virtutum, vitaque animæ, sine quo nihil est Deo acceptum et meritorium, dicente Apostolo: Si linguis angelorum loquar et hominum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens.1

Huic sancto amori opponitur odium vitiosum, quod est peccatum gravissimum, præsertim odium Dei. Et sicut diligere, est alicui bonum velle; sic odium istud, est alicui velle malum simpliciter: ut velle eum non esse, aut virtuosum seu felicem non fieri. Sic multi odiunt semetipsos, omnes videlicet qui amant iniquitatem, qui cupiunt luxuriari, immoderanter ditari, temporaliter prosperari, in deliciis vivere, adversarios suos opprimere. Hi etenim id cupiunt sibi quod maxime nocet eis, et quod eorum adversatur saluti. Propter quod ait Psalmista:2 Qui diligit iniquitatem, odit animam suam.

Porro alius est amor, carnalis, inordinatus, sæcularis, quo homo se amat aut alios sensuali affectu, propter carnalia oblectamenta vel commoda. De quo ad Timotheum scribit Apostolus: In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et erunt homines amantes se ipsos, id est, sibi ipsis superflue appetentes voluptates carnales, vana solatia, transitoria bona, caducos honores, famam et laudem humanam.3 De quo item amore ait Christus, Qui amat animam suam, perdet eam: quia qui taliter amat eam, æternæ damnationi eam exponit.

Huic vitioso amori opponitur odium bonum, quo nobis ipsis ac proximis volumus et optamus corporis castigationem, propriorum desideriorum mortificationem, vilipensionem, et omnia quæ contrariantur his quæ carnalis appetit amor. De quo odio ait Propheta:4 Perfecto odio oderam illos; inimici facti sunt mihi. De quo et protestatur Salvator: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et fratres et sorores, et uxorem et filios, adhuc autem et animam suam, non potest esse meus discipulus.5 Quocirca scribit Gregorius: Tunc animam nostram bene odimus, quum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, quum ejus appetitum frangimus, quum ejus voluptatibus reluctamur. Denique de hoc odio intelligendum est thema propositum, quo ait Salvator: « Qui odit animam suam in hoc mundo », etc.

Hoc hic martyr præclare implevit, quoniam animam suam, id est se ipsum, in tantum odivit hoc odio bono, quod universa quæ corpori exstant suavia, quæ vane carnaliterque oblectant, quæ mundus reputat magna, contempsit, et sibimetipsi negavit atque subtraxit; abstinentias vero, vigilias, disciplinas et pœnitentiæ opera est amplexus; et insuper corporalem vitam suam exposuit morti, nec crudelissima tormenta, irrisiones, contumelias, dijudicationes abhorruit pati pro Deo, pro fidei veritate, pro defensione justitiæ: atque per hoc custodivit animam suam in vitam æternam, id est, a vitiis præservavit, ita quod æternam beatitudinem meruit adipisci. Etenim amor Dei crescens usque ad contemptum sui, efficit hominem regni cœlestis heredem, Creatoris ministrum, et membrum ac filium Salvatoris: quemadmodum amor sui crescens usque ad contemptum Dei, constituit hominem civem Babylonis ac filium perditionis.

Præterea martyr iste beatus a multis commendatur. Primo, a fidei suæ firmitate, qua Christum coram tyranno ac impiis imperterrite est confessus. Ad quod eum induxit duplex eloquium Salvatoris. Primum est, promissio ejus qua in Evangelio ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in cœlis.6 Aliud, comminatio est ejusdem dicentis: Qui me erubuerit coram hominibus, hunc Filius hominis erubescet, quum venerit in majestate sua et Patris et sanctorum angelorum.7 Hæc sunt duo generalia incitamenta ad omnia bona agenda et ad mala vitanda: promissio præmii, et comminatio supplicii, amor boni, et timor mali, desiderium felicitatis æternæ, et abominatio infernalis miseriæ. Verumtamen purissimus amor Dei et zelus sui honoris, æmulatioque justitiæ, multo plus et excellentius provocaverunt hunc martyrem ad confitendum Christum coram adversariis ejus, quam spes mercedis aut timor damnationis.

Itaque, quoniam sanctus hic martyr Dominum Jesum coram hominibus est confessus, videlicet coram tyrannis ac perfidis, qui Jesum Nazarenum spreverunt, blasphemaverunt, et seductorem ac magum atque pro suis sceleribus crucifixum esse dixerunt: coram quibus martyr hic gloriosus publice fatebatur et constantissime prædicavit, quod Christus sit unigenitus Filius Dei, verus Deus et vita æterna, salvator mundi, pro hominum salute spontanee passus; idcirco Dominus Christus hunc martyrem suum coram Deo Patre confessus est: quoniam statim dum anima ejus a corpore suo egressa est, angeli sancti eam assumentes Christoque præsentantes, optime venti sunt, et omnium judex Christus Deo Patri testatus est, quanta anima martyris hujus sanctissimi pro ipso in corpore fecit ac pertulit;8 sicque eum honoravit secundum quod ipsum honorando meruit honorari.

Secundo commendatur gloriosus hic martyr, a suæ sanctæ dilectionis perfectione atque ardore. Ut enim asserit Augustinus, Venenum caritatis est cupiditas, id est amor privatus seu amor sui ipsius inordinatus; profectus vero caritatis est minoratio cupiditatis; caritatis autem perfectio est cupiditatis seu privati amoris mera expulsio. Itaque martyr iste sanctissimus privatum in se amorem omnino evulsit et exstirpavit, se ipsum nullatenus diligens nisi in Deo, propter Deum et secundum Deum: quoniam omnem inordinatum ad creata affectum abjecit, et tota ejus intentio atque affectio fuerunt in Deum erectæ et fixæ. Idcirco perfectus valdeque fervidus in Dei fuit amore, ex toto corde suo, ex tota mente et tota fortitudine super omnia diligens eum.9 Talis est amor ad Deum omnium perfectorum.10 Unde loquitur Augustinus: Minus te, Domine, amat, qui aliquid tecum amat quod non propter te amat. Et iterum: Constans, inquit, et perfectus deberet exsistere amor noster, ut si necesse fuerit, amore illius moriamur qui amore nostri placide ac benigne mori dignatus est. O felix conscientia ejus in cujus corde, præter amorem

Dei, qui est sapientia, caritas, justitia et puritas, alius nullus versatur amor, nec ad hominis recordationem suspirat, nec quemquam videre nisi propter Deum desiderat! Itaque in hoc sancto amore martyrem hunc beatum imitari conemur, omnem carnalem et vitiosum abjiciendo amorem, nec in terrenis et sensibilibus rebus inordinatam habendo delectationem. Nempe, ut ait Gregorius, Tanto quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur.

Tertio commendatur gloriosus hic martyr, ab excellentia patientiæ suæ, qua non solum verba injuriosa, sed etiam verbera gravia ac pœnosa æquanimiter absque tristitia pertulit. Quemadmodum enim mansuetudo est virtus moralis impetum iræ refrenans, et illatam injuriam cum tranquillitate absque appetitu vindictæ perpeti faciens; sic patientia est virtus moralis inordinatam tristitiam reprimens, et in adversis imperturbatum animum præstans.

Denique patientia virtus est valde magna, et omni Christiano prænecessaria, præsertim quum dicat Salvator: In patientia vestra possidebitis animas vestras.11 Primo, quoniam patientia est omnium aliarum probatrix virtutum. Non enim melius nec certius explorari potest ac percipi an quis vere sit virtuosus, quam per hoc, an vere sit patiens. Superbi enim et ficte devoti ac simulatorie virtuosi, quia se ipsos in se amant, contemptum atque injurias æquanimiter ferre non valent; sed sicut mala olla in igne posita crepat et exsilit, sic ipsi in adversitatibus et tribulationibus constituti, pravitatem suam effundunt, imperfectionem suam demonstrant, atque per iram et impatientiam statim exsiliunt. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.12 Hinc asserit Augustinus: Perfacile est vestem contemptam habere, capite inclinato incedere, velum super oculos demittere; sed vere virtuosum et humilem patientia ostendit injuriæ. Secundo, quoniam præsens vita adversitatibus et tribulationibus plena est, in quocumque statu et gradu sit homo: ideo nisi patientiam habeamus, quasi semper erimus turbulenti et perturbati. Hinc ad Hebræos dicit Apostolus: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei faciatis.13 Tertio, quoniam impatientia maxime ac multipliciter homini nocet, et diversa parit peccata. Impatientia namque seu tristitia, quam patientia moderatur ac reprimit, est passio tam corpori quam animæ maxime nocens. Propter quod in Proverbiis legitur: Spiritus tristis exsiccat ossa. Et denuo Salomon loquitur: Sicut tinea vestimento, ita tristitia nocet cordi. In Ecclesiastico quoque scribitur:14 Tristitiam longe expelle a te; multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea.15 Quæ omnia intelligenda sunt de inordinata tristitia, qua homo tristatur propter temporalia damna, aut terrena incommoda sive adversa:16 quæ omnia propter Deum æquanimiter sunt ferenda. Impatientia quoque valde excæcat mentem, et inhonestos foris gestus demonstrat. Propter quod Salomon contestatur: Qui impatiens est, operatur stultitiam; qui autem patiens est, multa gubernatur prudentia.17

Insuper sanctus hic martyr non solum verba et verbera sibi propter Christum injuste illata patientissime pertulit, sed adversarios quoque suos et occisores ex corde dilexit, et oravit pro eis, sicut et Christus in cruce pendens, pro crucifixoribus suis exorans: Pater (inquit), ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Unde Gregorius ait: Patientia vera est, quæ et ipsum amat quem tolerat. Nam tolerare adversarios et odire, non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. Vera autem patientia est, aliena mala æquanimiter perpeti, et contra eum qui adversa irrogat, nullo dolore morderi.

Quarto laudatur hic martyr beatus, a fortitudine et constantia animi sui in ipsis periculis et suppliciis mortis, in quibus mansit intrepidus.18 — Verum ne sermo iste nimium extendatur, de hoc martyris hujus præconio, et ceteris ejus laudibus, virtutibus et excellentiis in sequentibus dicetur sermonibus.

Sed nos in prætactis virtutibus ipsum condigne sequi conemur, et omnes homines quantumlibet improbos et molestos, in Deo et propter Deum sinceriter diligamus: eo quod ad Dei imaginem sint creati, et Christi sanguine liberati, beatitudinisque capaces, et nostræ naturæ consortes; et quoniam Deus præcepit hoc, nec aliter Deo placere possumus nec salvari.19 Frangat ergo unusquisque se ipsum, et mentem suam præceptis subjiciat Creatoris, pensetque quam enormiter ac frequenter ipsemet offenderit Deum, et tamen Deus diu sustinuit eum, et multa bona pro malis retribuit. Postremo, sicut ait Gregorius, Si mens forti intentione in Deum dirigitur, quidquid in vita ista amarum sibi occurrit, dulce æstimat, et quidquid affligit, requiem putat. Idcirco, si quis cor suum ad proprium elevet Creatorem, et causam animæ suæ quam habet cum ipso, bene advertat, qualiter scilicet ab ipso sit judicandus, et quanta Filius Dei pro hominibus, imo pro inimicis et peccatoribus sit perpessus, faciliter patientiam discet adversariosque amabit.

Footnotes

  1. I Cor. XIII, 1. ↩

  2. Ps. x, 6. ↩

  3. II Tim. III, 1, 2. ↩

  4. Ps. cxxxviii, 22. ↩

  5. Luc. xiv, 26. ↩

  6. Matth. x, 32. ↩

  7. Luc. ix, 26. ↩

  8. * testati ↩

  9. Deut. vi, 5; ↩

  10. Matth. xxii, 37. ↩

  11. Luc. xxi, 19. ↩

  12. Eccli. xxvii, 6. ↩

  13. Hebr. x, 36. ↩

  14. Prov. xvii, 22. ↩

  15. Prov. xxv, 20. ↩

  16. Eccli. xxx, 24, 25. ↩

  17. Prov. xiv, 17, 29. ↩

  18. Luc. xxiii, 34. ↩

  19. Matth. v, 44 et seq. ↩

Chapter 252 of 278