Sermo 2
QUANTA FIDELITATE ANIMIQUE CONSTANTIA AD MORTEM USQUE PRO DEI GLORIA PRÆLIARI DEBEAMUS.
ESTO fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. Apoc. II, 10.
Ista sunt verba Christi ad quemlibet Christianum in cursu præsentis sæculi positum; specialiter vero hæc verba sunt exhortatio ad martyrem unumquemque in certamine fidei constitutum. Itaque in his verbis duo tanguntur. Primum est, Dei præceptum ad perseverantem fidelitatem. Secundum est, pollicitatio præmii pro adimpletione hujus præcepti. Porro quod ait, « Esto fidelis », quamvis intelligi possit de fidelitate seu fide quæ est theologica virtus (unde et Christus ait Thomæ, Noli esse incredulus, sed fidelis), nunc tamen potius dictum videtur de fidelitate quæ est pars justitiæ, per quam homo observat alteri quod ei promisit sive tenetur:1 sicque ille Deo fidelis est, qui ei efficaciter adhæret ac servit, ejusque adversariis prout in Baptismo se obligavit, renititur.
Debet itaque omnis Christianus Deo esse fidelis usque ad mortem, multiplici ratione. Primo, quoniam ipse est Dominus noster, et nos servi ipsius, atque in ipso Baptismo adstrinximus nos ad ejus obsequium. Servus autem domino suo fidele tenetur servitium. Ait namque Apostolus ad Ephesios: Servi, obedite dominis vestris carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, facientes voluntatem Dei ex animo, scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino.2 Itaque, si tam timorate et prompte atque fideliter serviendum est dominis carnalibus, id est corporalibus mortalibusque hominibus: nonne incomparabiliter timoratius, promptius et fidelius servire debemus summo, simplicissimo omnipotentique Domino, cujus excellentia nullum penitus finem habet, qui solus est Dominus secundum perfectam domini rationem et plenam dominii possessionem, ita quod ejus comparatione ac respectu omnes ceteri qui domini appellantur, sive in cœlo sive in terra, rite servi dicantur? Deus namque sublimis nulli prorsus subjicitur, et ei cetera cuncta subduntur, juxta illud Esther: Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuæ possit resistere voluntati.3 Hinc per Isaiam testatur:4 Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo. Et in Psalmo:5 Iter facite ei qui ascendit super occasum; Dominus nomen illi. — Huic igitur summo et incomparabili Domino summe et cum incomparabili reverentia serviamus, ei fideliter et inseparabiliter adhæreamus. Ad quod in Scripturis dupliciter incitamur. Primo, per comminationem valde terribilem: quoniam Jeremias asserit, Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter, hoc est infideliter aut negligenter.6 Atque in Psalmo: Maledicti qui declinant a mandatis tuis.7 Secundo, per dulcem promissionem qua Christus in Evangelio loquitur:8 Euge, serve bone, quia in modico fuisti fidelis, super multa te constituam;9 intra in gaudium Domini tui.
Secundo, quilibet Christianus Deo constantem fidelitatem tenetur, quoniam ipse est rex noster, et nos milites ejus ac pugiles. In sacramento etenim Confirmationis, Deo consignati et consecrati sumus in milites et pugiles, quatenus in campo sæculi hujus contra adversarios Dei viriliter præliemur, videlicet contra invisibiles hostes, et contra omnium aciem vitiorum ac impetum tentamentorum. Et ad exercendum prælium istud dedit nobis Rex regum universorumque princeps necessaria ad pugnandum, puta cibaria, arma et fortalitia. Fortalitium quippe et turris fortissima est ipsa Ecclesia, seu congregatio virtuosa, et ipsemet Christus, ad quem in omni necessitate debemus confugere, quum et Salomon fateatur:10 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Arma vero aliquo modo dici possunt dona naturæ, corpus et anima, membra et vires, præsertim ratio et voluntas. Nam Apostolus cohortatur:11 Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo. Omnia etenim ista a Deo nobis collata sunt, ut per ea honorem ei atque obsequium impendamus, et per rationem ac voluntatem potissimum vitiis renitamur et malis dissentiamus. Verumtamen arma nostra magis proprie sunt virtutes et dona Spiritus Sancti nobis infusa, per quæ animæ nostræ contra tentationes ac vitia muniuntur ac roborantur, et ad bene agendum, ad fideliter Deo cohærendum ac obsequendum expeditæ redduntur. Propter quod loquitur Paulus: In carne ambulantes, non secundum carnem militamus; nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, id est machinarum Deo et saluti contrariarum.
De his armis ait Apostolus ad Ephesios:12 Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, induti loricam justitiæ, in omnibus sumentes scutum fidei et galeam spem salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.13 O quam bona armatura est humilitas, qua se protegit anima ne jaculis superbiæ vulneretur, hoc est, ne tentationibus et motibus elationis consentiat! Sic et bona armatura est mansuetudo contra ignitos iracundiæ motus, et continentia contra concupiscentiæ impetus. His igitur armis quotidie fortius accingamur et vitiis reluctemur; summi Regis honorem pro posse in omnibus defendamus, augmentemus et promoveamus; hostibus Regis nostri, dæmonibus et iniquis, nunquam consentiamus in malis, quemadmodum homines vitiosi, quibus apud Isaiam loquitur Dominus: Dixistis, Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.1415
Interea, consideremus quantum est impiorum infidelitas ac improbitas, imo et vitiositas condemnanda. Certe similes sunt militi cui rex terrenus dedit equum et arma ac stipendia, ut terram suam fideliter tueatur, et contra sui regni adversarios prælietur; ipse vero regi suo infidelis, rebellis et contumeliosus exsistens, adversariis ejus consentit, et cum eis regnum sui regis impugnat ac demolitur, etiam cum equo et armis proprii regis. Nonne pravissimus et infidelissimus esset hujusmodi miles, qui et indignus esset miles vocari, sed traditor merito appellaretur? Et ecce tales sunt omnes Christiani iniqui, et multo deteriores: imo tanto pejores sunt, quanto iniquius est Regi sæculorum immortali, invisibili, tantam facere infidelitatem, quam regi mortali. Omnes equidem impii Christiani, corpus et animam et omnia sibi a Deo collata ut ei adhæreant ac ministrent, convertunt in B Creatoris sui contumeliam et offensam, militantque diabolo, cui consentiunt, et Ecclesiam vastant, proximos scandalizando. Hi itaque terreantur ex his, et districtissimum Dei expavescentes judicium, impleant illud Apostoli ad Romanos: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.16
Tertio debemus fideliter Deo servire usque ad mortem, quoniam ipse est noster creator, a quo habemus et sumus quidquid habemus et sumus, et qui ad hoc omnia contulit nobis, nosque creavit, ut ei fideliter ac incessabiliter serviamus.
Quarto debemus sic facere, quoniam ipse est Salvator noster, qui corpus suum et sanguinem pro nobis exposuit, et acerbissimam pro nobis pertulit mortem, ac per hoc jam non a terreno sed infernali patibulo, nec a temporali interitu sed morte æterna nos liberavit.17 Debemus igitur ei pro posse vicem rependere, atque nos totos ejus obsequio fidelissime mancipare, et (si opus fuerit) corpus nostrum pro ipso morti exponere. Ecce quam ingratus et impius esset fur aut homicida, qui patibulo aut decollationi adjudicatus, et ab homine bono amicabiliter ac misericorditer liberatus, eidem contumelias injuriasque rependeret. Certe incomparabiliter pejor probatur, qui unigenito Filio Dei salvatori suo, rebellis est et ingratus, contumeliosus et injuriosus.
Quinto, quoniam Deus est Pater noster, a quo animam immediate accepimus.18 Si ergo patri carnali fidelitatem tenemur, quanto magis patri spirituali, Deo omnipotenti, cui quotidie dicimus, Pater noster, qui es in cœlis?19 O quanta est perversitas, improbitas, ingratitudo, malitia iniquorum, ista non attendentium! Ecce quantum reprehenderetur et vituperaretur ab omnibus filius patrem carnalem bonum et pium frequenter impugnans, despiciens, inhonorans, et ejus inimicis se socians. Quam vitiosissimi ergo sunt, qui Deum altissimum, qui ex infinita sua bonitate, caritate et pietate ab hominibus Pater appellari dignatur, quotidie tam graviter multipliciterque offendunt? Siquidem peccatum mortale quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud.
Sexto, quoniam ipse est noster nutritor quotidianus, conservator assiduus, benefactor incomparabilissimus. Quotidie etenim alit nos, et sine ejus manutenentia nec ad momentum possemus subsistere, et maxima beneficia nobis largitus est: imo omnia nostra bona, ejus sunt dona. Quam infinita est ergo ingratitudo et perversitas nostra, quod ipsum non honoramus omni modo nobis possibili, quod eum unquam relinquimus, quod ei tam infideles consistimus? Denique, quam incomprehensibilis et immensa est bonitas et misericordia sua, quod tam perversos, ingratos et pessimos nutrire et conservare non desinit?
Septimo, quoniam æternam et plenam nobis felicitatem promisit pro parva et temporali fidelitate quam ei nunc exhibemus, puta coronam vitæ20, quæ est beatifica visio Dei, gloriosa fruitio ejus, participatio contentiva gloriæ suæ, æterna possessio boni immensi, quod est ipsemet Deus sublimis et benedictus, qui est pars et hereditas ac opulentia omnium Beatorum cœlesti in patria.
Præterea omnibus modis prætactis beatissimus martyr cujus nunc festivitate gaudemus, Deo fidelis fuit usque ad mortem, utpote tanquam fidelissimus servus ipsius, et tanquam strenuus ac imperterritus miles ejus, Creatori et Salvatori suo totis viribus gratus, subditus ac fidelis, et tanquam adoptivus filius ejus. Unde de ipso verissime dici potest quod de fortissimo Juda Machabæo legitur : Surrexit Judas Machabæus pro patre suo, et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et præliabantur prælium Israel cum lætitia; et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et accinxit se arma bellica sua in præliis; similis factus est leoni in operibus suis, et in sæculum memoria ejus in benedictione, et nominatus est usque ad novissimum terræ, et congregavit pereuntes.21
Ecce omnia ista huic præinclyto conveniunt martyri : qui primo surrexit pro patre suo, id est pro Christo, tanquam ejus vicarius et minister ac miles, et pro ejus defendendo honore, pro fide ejus tuenda, pro regno ejus (quod est Ecclesia) dilatando. Et adjuvabant eum omnes fratres ejus, videlicet devoti Christifideles qui eum verbo aut opere confortabant, seu martyres sancti cum Christo triumphantes et pro martyre isto orantes ne deficeret in tormentis : qui præliati sunt prælium Israel, id est Ecclesiæ, seu Christi, qui est vir videns Deum per speciem, cum jucunditate, quoniam contra tyrannos aut dæmones fidem Christi atroci impugnantes, invictissime restiterunt, et prævaluerunt. Sicque martyr iste beatus dilatavit gloriam populo suo, id est, Christianis gloriam auxit in Deo, quia de ejus pretioso martyrio magnifice gloriati sunt et gloriantur in Domino. Insuper loricam se induit sicut gigas, quia justitia undique se ornavit, ita quod cum sancto Job dicere potuit : Justitia indutus sum, et vestivi me ea quasi vestimento.22 Et accinxit se arma bellica sua in præliis, quoniam ceteris se roboravit ac decoravit virtutibus ad pugnandum fide ac sapientia contra idololatras, contra tyrannos ac dæmones. Similis quoque factus est leoni in suis operibus, scilicet Christo : de quo in Apocalypsi habetur, Vicit leo de tribu Juda. Secutus est namque Christi vestigia, et sicut sanguinem suum Christus effudit pro martyris hujus salute, sic ipse sanguinem suum fudit pro Christi honore.23 Idcirco memoria ejus in sæculum erit in benedictione, id est, in perpetuum recoletur a fidelibus cum laudibus magnis, quemadmodum in Proverbiis Salomon protestatur : Memoria justi cum laudibus. Unde et Propheta in Psalmo : In memoria (inquit) æterna erit justus. Et nominatus est usque ad novissimum terræ, quia in tota Ecclesia ubique terrarum diffusa famosus celebrisque consistit.2425 Ac suo exemplo, sua sapientia, suis orationibus ac meritis congregavit pereuntes, id est, infideles convertit, et infirmos in fide corroboravit, ita quod qui in adversis defecerant, ejus exemplo atque auxilio convaluerunt.
Ecce ex his innotescit, quam ingenti constantia, quam victoriosa fortitudine, quam magna excellentia, quamque præclara beatitudine Rex universorum, Deus omnipotens, omnium pater, hunc suum martyrem sanctum fulcivit ac sublimavit. Ideo tantum Christi athletam devotissime honoremus, fervide diligamus, viriliter imitemur, laudemus ac deprecemur.
Footnotes
-
Joann. xx, 27. ↩
-
Ephes. vi, 5-8. ↩
-
Esther xiii, 9. ↩
-
Is. xlii, 8. ↩
-
Ps. lxvii, 5. ↩
-
Jer. xlviii, 10. ↩
-
Ps. cxviii, 21. ↩
-
Luc. xix, 17; ↩
-
Matth. xxv, 21, 23. ↩
-
Prov. xviii, 10. ↩
-
Rom. vi, 13. ↩
-
II Cor. x, 3, 4. ↩
-
Ephes. vi, 13, 14, 16, 17. ↩
-
Is. xxviii, 15. ↩
-
Is. xxviii, 15. ↩
-
Rom. vi, 19. ↩
-
I Joann. iii, 16. ↩
-
Malach. i, 6. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
Apoc. ii, 10. ↩
-
I Mach. III, 1-4, 7, 9. ↩
-
Job XXIX, 14. ↩
-
Apoc. V, 5. ↩
-
Ps. CXI, 7. ↩
-
Prov. X, 7. ↩
Chapter 253 of 278