Skip to the text

Commune

UNIUS MARTYRIS

ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ

BEATUS VIR QUI IN SAPIENTIA MORABITUR, ETC. Eccli. XIV, 22; XV, 3-6.

NON incongrue hæc lectio martyri applicatur : qui idcirco merito beatus dicitur, quod hac sapientia a Deo fuerit illuminatus, et pro æternis transitoria, pro spiritualibus corporalia dederit. Dicit ergo :

Beatus vir qui in sapientia morabitur, id est, actui sapientiæ, scilicet contemplationi, stabiliter immoratur. Talis quippe est nunc beatus in spe et inchoatione, ac merito seu dispositione propinqua, quum contemplatio sit futuræ beatitudinis inchoatio, secundum illud :1 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum. Et quia in hac vita non solum est immorandum contemplationi testimoniorum seu credendorum, sed etiam exsecutionibus præceptorum, subjungitur : et qui in justitia meditabitur, id est, diligenter considerat Dei præcepta, et qualiter impleat ea :23 juxta illud in Psalmo, Memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. Unde dictum est in Ecclesiastico : Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper.

Et in sensu cogitabit circumspectionem Dei, id est, intellectualiter pensat qualiter in omnibus circumspecte se habeat, et discretionem Deo placentem observet, ut sit animal ante et retro ac undique oculatum :45 juxta illud Aggæi, Ponite corda vestra super vias vestras ;6 et sic sit rationabile obsequium suum. Vel, « cogitabit circumspectionem Dei », id est, rite perpendit qualiter Deus circumspiciat, atque perspiciat, et judicet universa, juxta illud Jeremiæ : Cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam, ut reddat unicuique secundum vias suas.7 Sicque in præsentia Judicis summi, timorate, reverenter ac pure in omnibus conversatur, dicens cum viro sancto : Oculi mei semper ad Dominum.8

Cibabit Deus seu Sapientia increata, illum, id est animam hominis talis, pane vitæ, id est actu virtuoso, seu verbo Scripturæ, imo ipsomet Christo, qui ait :9 Ego sum panis vitæ. Qui docuit nos orare : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.10 De hujuscemodi pane allegavit Dominus tentatori illud Deuteronomii : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.1112 Et intellectus, id est illuminatione interna, quæ reficit intellectum, utpote intelligentia Scripturarum, ita quod unctio docebit eum de omnibus.13 Et aqua sapientiæ salutaris, id est dulcedine, fructu et merito contemplationis, quæ est doni sapientiæ actus, potabit, id est, recreabit, lætificabit inebriabitque illum, juxta illud in Canticis : Comedite, amici, et bibite ;14 et inebriamini, carissimi. Insuper aqua sapientiæ salutaris, est abundantia divinæ illuminationis, gratia spiritualis, ros superni charismatis, imber internæ fecundationis, sermo divinus. Unde loquitur Christus: Qui biberit ex aqua quam ego dabo, non sitiet in æternum; sed aqua quam ego dabo, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.15

In Apocalypsi quoque:16 Qui sitit, veniat; et qui vult, bibat aquam vitæ gratis. Et Isaias: Omnes sitientes, venite ad aquas.17

Et firmabitur in illo, id est, homo talis per hos sapientiæ effectus et refectiones stabilietur in Deo: quemadmodum scriptum est, Sapientia confortavit sapientem;18 in Proverbiis quoque: Vir sapiens fortis est, et vir doctus, robustus et validus.19 Sapiens enim passionibus dominatur. Et sicut in libro Sapientiæ legitur,

Sapientia vincit malitiam;20 vel, ut alii legunt, Sapientiam non vincit malitia: quod totum de sapientia quæ est donum, intelligendum est. Et non flectetur, id est, sapiens a via justitiæ non recedet, juxta illud Proverbiorum:21 Sapiens declinat a malo. Hoc tamen non est sic accipiendum, quasi vir habens donum sapientiæ, non possit peccare mortaliter et perire; sed quia non cadit de facili, præsertim si sit in dono isto perfectus, secundum quod dicit Ecclesiasticus: Homo sanctus in sapientia manet ut sol.22

Et continebit illum, id est, Deus eum gratiose conservabit, et non confundetur, id est, adversariorum suorum irrisionibus non patebit, nec spei suæ effectu frustrabitur; et exaltabit illum apud proximos suos, id est, per gratiarum charismata faciet eum sublimem nunc inter homines, deinde inter Beatos in patria, qui sunt proximi nostri per communionem naturæ ac prædestinationem.23 Unde et nomine proximi designantur, quum dicitur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Qui etiam nominantur proximi Dei, quia per dona gloriæ sunt ei propinqui, et gloriosi ejus inseparabilesque amici.

In medio Ecclesiæ aperiet os ejus: id est, aliorum prælatum seu prædicatorem et doctorem constituet eum, dabitque ei efficaciam docendi quamplurimos; atque ad loquendum salubriter movebit eum interius, ita quod ex divino loquetur instinctu, quemadmodum Paulus pro se orari petiit, dicens:24 Ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Et implebit eum spiritu sapientiæ et intellectus, id est Spiritu Sancto, qui est Spiritus veritatis ab increata Sapientia procedens, ac totius creatæ sapientiæ magister et dator.2526 De quo scriptum est: Invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ;27 et rursus, Est enim in illa (scilicet in increata Sapientia) spiritus intelligentiæ sanctus. De quo et loquitur Christus:28 Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Vel, « spiritu », id est dono et gratia, « sapientiæ », ad contemplandum divina cum degustatione interna, dono quoque « intellectus », ad penetrandum ea quæ fidei sunt, intelligendo rationes credendorum et pulcherrimam connexionem eorum, atque ad instruendum populum de eisdem. Et stola gloriæ, id est sacerdotali et pontificali amictu, seu veste beatæ immortalitatis, utpote stola glorificationis corporis et animæ, induet eum.

Jucunditatem et exsultationem, id est spiritualem lætitiam mentis, et redundantiam ejus in corpus, thesaurizabit super eum, id est, copiose atque stabiliter dabit in corde ipsius: quia non solum in futuro eum plenarie glorificabit, sed etiam in præsenti consolabitur et exhilarabit eum multipliciter ac frequenter, ex intuitu et amore sui ipsius et spe felicitatis futuræ, ex consideratione quoque spiritualis profectus Ecclesiæ, id est fidelium qui instruuntur, convertuntur et salvantur per ipsum. De quorum profectu et salute vehementissime gloriatur in Domino, ita quod propter hæc dicere potest illud in

Psalmo: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum;29 item illud Sapientis, Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, non enim habet amaritudinem conversatio illius, sed lætitiam et gaudium;30 itemque, Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes.31 Unde et Paulus suis scripsit discipulis : Vos estis corona mea et gaudium. Et nomine æterno hereditabit illum Dominus Deus noster, id est, tam in militanti quam in triumphanti Ecclesia faciet eum famosum :3233 secundum quod dicitur, Non recedet memoria ejus.34 Siquidem memoria justi cum laudibus, et in memoria æterna erit justus.35

Footnotes

  1. Joann. XVII, 3. ↩

  2. Eccli. III, 22. ↩

  3. Ps. CII, 18. ↩

  4. Agg. I, 7. ↩

  5. Apoc. IV, 6. ↩

  6. Rom. XII, 1. ↩

  7. Jer. XXXII, 19. ↩

  8. Ps. XXIV, 15. ↩

  9. Joann. VI, 35. ↩

  10. Matth. VI, 11. ↩

  11. Deut. VIII, 3. ↩

  12. Matth. IV, 4; ↩

  13. 1 Joann. II, 27. ↩

  14. Cant. V, 1. ↩

  15. Joann. IV, 13, 14. ↩

  16. Apoc. XXII, 17. ↩

  17. Is. LV, 1. ↩

  18. Eccle. VII, 20. ↩

  19. Prov. XXIV, 5. ↩

  20. Sap. VII, 30. ↩

  21. Prov. XIV, 16. ↩

  22. Eccl. XXVII, 12. ↩

  23. Matth. XXII, 39. ↩

  24. Ephes. VI, 19. ↩

  25. Sap. VII, 7. ↩

  26. Joann. XV, 26. ↩

  27. Ibid. 22. ↩

  28. Joann. XVI, 13. ↩

  29. Ps. LXXXIII, 3. ↩

  30. Sap. VIII, 16. ↩

  31. III Joann. 4. ↩

  32. Eccl. XXXIX, 13. ↩

  33. Philipp. IV, 1. ↩

  34. Prov. x, 7. ↩

  35. Ps. cxi, 7. ↩

Chapter 250 of 278