Enarratio in evangelium
SIMILE EST REGNUM CŒLORUM DECEM VIRGINIBUS, ETC. Matth. XXV, 1-13.
IN hujus parabolæ expositione de decem virginibus, sancti catholicique doctores non parum diversificantur. Quidam enim exponunt eam de solis virginibus; alii, de contemplativis, per virgines significatis; alii, de popularibus omnibus non idololatris; alii, de popularibus christianis dumtaxat. Sed propter prolixitatem vitandam, prosequar unum quem æstimo convenientiorem intellectum, videlicet, ut intelligatur de omnibus Christianis.
Simile est regnum cœlorum, id est Ecclesia militans et negotium ejus, decem virginibus quæ accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsæ. Nam, sicut virgines illæ acceptis lampadibus occurrerunt sponso et sponsæ, sic omnes Christiani in die judicii occurrent Christo. Itaque per decem virgines, universitas fidelium denotatur. Denarius enim est numerus perfectus, et primus terminus numerorum, ita quod ultra non proceditur numerando, nisi redeundo ad caput seu unitatem et denarium. Totum ergo quod subditur in ista parabola, de hac re per decem virgines designata, est exponendum.
Per hoc autem quod virgines dicuntur accepisse lampades suas, insinuatur quod universi fideles, quum ad judicium venerint, secum ferent fidem et opera sua, quæ nomine lampadum exprimuntur. Opera quippe illorum sequuntur illos.1 Et quamvis multorum mala sint opera, vix tamen vel non invenitur aliquis Christianus ita perversus, quin habeat aliqua opera ex suo genere bona, quamvis non sint meritoria:2 præsertim quum ipse interior fidei actus de genere bonus sit. In die autem judicii obviabunt Christo sponso, et Ecclesiæ triumphanti cum ipso de cœlo venienti, quæ est sponsa Christi, vel sponsæ Christi singulari, quæ est Virgo beatissima, Mater Deifera; vel, secundum Augustinum, ita dicuntur obviare sponsæ, velut si omnibus in Ecclesiam concurrentibus, filii ad matrem concurrere dicantur, quum ipsis filiis congregatis constet ea quæ dicitur mater: sicque obviatio ista esset ejusdem ad se ipsum, secundum statum vel modum diversum. Secundum primum modum, est obviatio partis ad partem, quia in die judicii ex hominibus seu Ecclesia militanti, et angelis atque Ecclesia triumphanti, fiet una Ecclesia et una sponsa Christi, qui tunc sibi perfecte ac indissolubiliter copulabit totam Ecclesiam seu electorum universitatem, ut omnes sint unum in ipso, et Deus sit omnia in omnibus.34
Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes. Una pars Christianorum insipiens est, et in die judicii stulta probabitur, eo quod divinis ac spiritualibus præposuit terrena et corporalia, fidemque catholicam non adornavit operibus, nec opera de genere bona retulit ad debitum seu ultimum finem. Prudentia namque dirigit actus humanos in debitum finem. Qui ergo non ob Dei honorem vitamque æternam bona agit, sed propter laudes humanas seu temporale emolumentum, merito imprudens et stultus censetur. Alia vero pars Christianorum per oppositum prudens est, et in die judicii sapiens invenietur. Per hæc itaque, bonorum et malorum discretio explicatur.
Sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: hoc est, stulti et vani Christiani fidei suæ et operibus non conjunxerunt spiritualem delectationem lætitiamque internam, et conscientiæ sinceritatem, faciendo quod monet Apostolus: Qui gloriatur, in Domino glorietur;5 et rursus, Gaudete in Domino semper;6 et illud Psalmistæ, Servite Domino in lætitia.7 Unde nec dicere possunt cum Apostolo:8 Gaudium nostrum est testimonium conscientiæ nostræ.9 Itaque per oleum, spiritualis et pura delectatio sinceritasque conscientiæ designantur, juxta illud: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ.10 Mali autem, dum aliquid boni agere videntur, in se, non in Domino, gloriantur, et hominibus cupiunt complacere magis quam Deo, et ita non satagunt conscientiam bonam habere, nec redeunt ad interiora, sed inaniter diffunduntur, quemadmodum scriptum est:11 In circuitu impii ambulant. Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis, hoc est, spiritualem delectationem et bonæ conscientiæ testimonium in cordibus suis posuerunt, cum lampadibus, id est fide et operibus virtuosis. Hæc enim electi deferunt secum ad judicium.
Moram autem faciente sponso, id est, Christo futurum judicium differente, videlicet ab ascensione usque ad terminum mundi, dormitaverunt omnes, id est, tam boni quam mali defuncti sunt, et dormierunt somno mortis, atque in tumulis velut in lecto quieverunt, denuo suscitandi a Christo. De qua dormitione ait Salvator apud Joannem: Lazarus amicus noster dormit, sed vado ut a somno suscitem eum.12 Mortui itaque dormiunt Christo, qui multo facilius excitat defunctum a morte, quam homo dormientem a somno.
Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit. Ex hoc aliqui asserunt, quod finale judicium erit in medio noctis. Unde refert Hieronymus traditionem esse Judæorum, quod sicut Deus per angelum vastavit Ægyptios media nocte, ita per Christum judicabit mundum in medio noctis.13 Alii dicunt, quod erit in die, secundum quod dicit Apostolus:14 In die quo judicabit Dominus abscondita tenebrarum.15 Et dicunt, quod ideo tempus judicii vocatur nox, quia incertum. Propter quod dicit Augustinus: Media nocte, id est nullo sciente aut sperante. Clamor autem qui tunc fiet, est sonus tubæ, et vox magna, de quibus alibi plenius dictum est.16 Exite obviam ei, id est, de sepulcris resurgite, seu corpore resumpto occurrite Christo ad judicium venienti.
Tunc surrexerunt omnes virgines illæ: id est, boni et mali a mortuis surgent simul in die novissimo; et ornaverunt lampades suas, id est, opera sua decoraverunt quantum potuerunt testimonio conscientiæ, et præmeditatione rationum districto Judici reddendarum, secundum quod dicit Apostolus: Probet se homo, et sic in semetipso habebit gloriam, et non in altero.17 Quilibet enim causam suam, quantum poterit adornabit. Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, id est, de merito vestræ spiritualis lætitiæ et bonæ conscientiæ succurrite nobis, quia lampades nostræ exstinguuntur, id est, fides et opera nostra reprobantur tanquam a lumine gratiæ aliena. Per hoc innuitur, quod in die judicii mali undique sibi auxiliari optabunt, illi saltem qui nondum judicati et incerti sunt quid de eis Dominus judicabit, qui etiam ante prolationem sententiæ verebuntur damnari tanquam male sibi conscii.
Responderunt prudentes fatuis, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis: id est, facere non valemus neque audemus quod petitis, timentes ne opera nostra nobismetipsis vix sufficiant ad salutem, præsertim quum tantus sit judicii hujus rigor, ut justus vix salvetur;18 nec alius alium tunc potest juvare, quoniam unusquisque tunc maxime onus suum portabit, et pro se ipso rationem præstabit;1920 ite potius ad vendentes, id est ad eos quorum est regnum cœlorum, puta ad pauperes21, vel ad sacerdotes, quibus commissæ sunt claves regni cœlestis, qui dominica sacramenta gratiæ contentiva dispensant, atque pro nummo confessionis ac pœnitentiæ quodammodo vendunt, et emite vobis oleum salutis, pauperibus succurrendo, vel sacerdotibus obediendo.2223 Sic enim Daniel ait:
Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.24 Hæc dicunt virgines sapientes, non quod tunc tempus erit merendi seu ista agendi, sed quia aliud consilium dari non potest. Vel, secundum Augustinum, hæc dicunt, non consulendo, sed crimen fatuarum commemorando, eisque insultando zelo justitiæ: tanquam dicant, Ite ad vendentes, id est, adulatores et vanos vestros laudatores accedite, et emite vobis ab eis fomentum salutis et gratiæ.
Dum autem irent emere, id est, gratiam recuperare vellent vel pœnitere, venit sponsus, id est Christus, ad præmiandum; et quæ paratæ erant, tanquam ornatæ veste nuptiali et actibus meritoriis, atque ab omni labe peccati purgatæ, intraverunt cum eo ad nuptias, id est ad cœlestem refectionem seu beatitudinem sempiternam, ubi sanctæ animæ Deo intime uniuntur, eoque fruuntur, et ab eo feliciter fecundantur, et clausa est janua, id est, finitum est tempus promerendi, et aditus regni cœlestis nulli de cetero patet. Novissime autem, id est nimium tarde, et post aliarum præparationem ac salvationem, veniunt et reliquæ virgines stultæ. Non est per hoc intelligendum, quod aliud sit tempus judicii bonorum, aliudque malorum, sed quod ordine dignitatis boni primo remunerentur. Veniunt ergo quando tempus miserationis exspiravit. Dicentes: Domine, Domine. Ingeminant Dominum, non caritate, sed necessitate; non vero amore, sed naturali affectione atque timore: ideo nil merentur. Aperi nobis januam regni cœlestis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos scientia approbationis, de qua dicit Apostolus: Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo; et iterum, Si quis ignorat, ignorabitur. Hinc alibi Christus dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris mei.25 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam, id est, tempore vobis incognito Filius hominis veniet, ideo vigilate.
Footnotes
-
Apoc. XIV, 13. ↩
-
Cant. VIII, 6. ↩
-
Coloss. iii, 11. ↩
-
I Cor. xv, 28; ↩
-
I Cor. i, 31; ↩
-
II Cor. x, 17. ↩
-
Philipp. iv, 4. ↩
-
Ps. xcix, 2. ↩
-
II Cor. i, 12. ↩
-
Ps. xliv, 8. ↩
-
Ps. xi, 9. ↩
-
Joann. xi, 11. ↩
-
Exod. xii, 29. ↩
-
Rom. ii, 16; ↩
-
I Cor. iv, 5. ↩
-
Matth. xxiv, 31. ↩
-
Galat.vi, 4. ↩
-
I Petr. iv, 18. ↩
-
Rom. xiv, 12. ↩
-
Galat.vi, 5. ↩
-
Matth.v, 3. ↩
-
Matth. xiv, 38. ↩
-
I Cor. vii, 3. ↩
-
Dan. iv, 24. ↩
-
Matth. vii, 21. ↩
Chapter 265 of 278