Sermo 1
QUÆ SIT VERA AC SPECIALIS CHRISTI SPONSA, ET QUOMODO EAM PLURIMIS VIRTUTIBUS ORNATAM ESSE OPORTEAT.
APERI mihi, soror mea, amica mea, columba mea. Cant. v, 2.
Quamvis omnis anima christiana vere devota, sponsa sit Christi; specialiter tamen omnis puella virginea, spiritualiter amorosa et in virginitatis proposito constans, Christi sponsa vocatur. Specialius vero omnis femina religiosa, Deo in claustro consecrata et solenni professione Christo adstricta, religioseque vivens, sponsa est Salvatoris Creatorisque sui. Specialissime autem omnis virgo sancta, quæ cœlestis Sponsi amore pro fidei veritate aut virtutum et castitatis tenore sanguinem fundit mortemque patitur, sponsa Jesu Christi vocatur: quales fuerunt virgines sacræ et martyrizatæ. Denique, sicut communiter dicitur, triplex est sponsa Christi, videlicet: universalis, quæ est Ecclesia sancta catholica; et specialis, quæ est quælibet anima devota, in caritate exsistens et gratia; itemque singularis, videlicet beatissima virgo Maria. De qua triplici sponsa exprimitur liber Cantici canticorum. Sed hoc sciendum, quod sponsa Christi specialis est duplex. Una est, determinata quævis persona seu anima virtuosa; alia est, quæcumque particularis Ecclesia Deo per fidem et caritatem unita. Similiter sponsa singularis videtur esse duplex, utpote: virgo Maria, ut tactum est; et item humanitas Christi Verbo æterno hypostatice copulata. Unde secundum Gregorium, tunc Deus Pater Deo Filio nuptias fecit, quando ei in utero Virginis humanam naturam conjunxit. Non enim ambiguum est quin Christi humanitas gratiosius, gloriosius, familiarius atque intimius sit Deo conjuncta, quam quæcumque alia intellectualis seu rationalis creatura. Ideo dici potest singularissima Dei sponsa. Universalis quoque Dei sponsa est duplex, videlicet: Ecclesia militans, et Ecclesia summa triumphans.
Præterea nunc videndum, cur rationalis seu intellectualis creatura vocetur sponsa Dei. Ad quod congrue respondetur, quod ideo, quia per caritatem conjuncta est Deo, et brachiis sancti amoris amplexatur ab eo, cœlestique lumine, scilicet gratia et virtute, fecundatur ab ipso, atque per consensum voluntatis ei spiritualiter commiscetur, ac fructus virtutum producit. Et quamvis spirituale istud connubium seu desponsatio hæc specialiter ac principaliter fiat per caritatem, nihilo minus per fidem aliasque virtutes fieri perhibetur, quum in Osee Dominus dicat:1 Sponsabo te mihi in judicio et justitia, et in misericordia et miserationibus; et sponsabo te mihi in fide. Insuper, quamvis Ecclesia seu omnis christifidelis persona, Dei qui unus ac trinus est, et cujuslibet divinæ personæ sponsa vocetur, tamen magis proprie dicitur sponsa Christi, quam Patris aut Spiritus Sancti, seu trini ac simplicis Dei, propter communionem naturæ cum Christo, qui est verus Deus et verus homo in una persona. Sicque Ecclesia et omnis Christifidelis, cum ipso in humana communicat convenitque persona. Propter quod ratio sponsi magis proprie videtur Christo competere, quum sponsus et sponsa soleant ejusdem esse naturæ. Hinc etiam ratio capitis respectu Ecclesiæ magis competit proprie Christo, Dei Filio incarnato.
Itaque virgo hæc sancta cujus nunc celebramus solennia, merito dicitur sponsa
Christi. Primo, quia per fidem et caritatem fuit ei conjuncta. Secundo, quoniam ratione sexus devotione ornati, specialius ei competit nomen sponsæ. Tertio, quia amore Sponsi cœlestis, omnem carnalem contempsit sponsum et omnes voluptates. Quarto, quia pro Sponso cœlesti sanguinem suum fudit, vel ei solenniter exstitit in religione consecrata.
Est ergo sacra hæc virgo multipliciter commendabilis et a multis laudanda. Primo, ratione spiritualis fortitudinis suæ, quia cum sexu vicit naturam. Quum enim feminæ naturaliter atque communiter fragiles instabilesque consistant, utpote debiles in ratione et nimium molles, flexibiles ac formidolosæ; tamen beata hæc virgo per dona gratiæ ac virtutes, auxiliante ei in omnibus Spiritu Sancto, constans fuit et fortis, prudens ac sapiens vehementer, imperterrita, inflexibilisque a bono et a cœlestis Sponsi amore, in tantum quod nec dæmonum tentationibus nec hominum impiorum suggestionibus, nec comminationibus nec adulationibus, nec prosperis nec adversis, nec pravorum exemplis, nec exquisitis crudelissimisque suppliciis, nec diuturnis persecutionibus potuit superari. Unde non fuit cum perversis perversa, nec a quoquam seducta, sed cum Apostolo dicere quivit:2 Quis me separabit a caritate Christi?
Secundo laudanda et inclyte extollenda est ratione præclaræ ac victoriosæ temperantiæ suæ, qua proprium corpus virgineum optime rexit ac fortiter refrenavit, ab omni voluptate gulæ et incontinentiæ illud compescens, rationi subjiciens, et in actibus virtuosis ipsum servire Deo compellens. Magna est virtus atque victoria ista, præsertim in fragili sexu, quum et in viris virtuosis ac sapientissimis reputetur præcipua. Ait namque Gregorius: Nos gestamus laqueum nostrum nobiscum, et proprium circumferimus inimicum. Carnem nostram loquor, de peccato natam, in peccato nutritam, corruptam valde ipsa origine, sed multo amplius prava consuetudine vitiatam. Potest ergo de sancta hac virgine dici illud Proverbiorum: Accinxit fortitudine lumbos suos, manum suam misit ad fortia, fortitudo et decor indumentum ejus, et panem otiosa non comedit.3
Tertio excellenter commendabilis est a sua virginea castitate, qua semper continuit, et in virginitatis proposito mansit ac manere usque in finem decrevit. Solent enim virgines quandoque ex quadam curiositate tentari, experiri cupientes quid sit quod audiunt seu cogitant, et majus illud esse putantes quam est, nec adjuncta incommoda ponderantes. Insuper a naturali calore, a dæmonum suggestione, ab hominum persuasione frequenter tentantur. Sed felix hæc virgo omnia ista fortiter superavit, et oratione assidua humilique in Deo fiducia vicit. Præclara ergo et grandis omnino est laus ista ac virtus, quum sancti patres Hieronymus et Bernardus affirment: Differunt inter se homo pudicus et angelus, sed felicitate, non virtute. Etsi angeli castitas exsistat felicior, hominis est tamen castitas fortior. Imo, ut abbas Cassianus, doctor illustris, testatur, Majus miraculum est, de propria carne fomitem eradicare luxuriæ, quam immundos spiritus de corporibus alienis expellere; atque ut sanctus ait Hieronymus, In carne sine carne vivere, angelicum est, non humanum. Hinc B. Cyprianus præsul, martyr et doctor: Virginitas, inquit, soror est angelorum, victoria libidinum, regina virtutum, et omnium possessio quædam bonorum. Denique virgines Christo virgini specialiter conformantur, et sequuntur Agnum quocumque ierit, cantantque canticum quod alius cantare non valet.4 Propter quod Ecclesiasticus asserit:5 Omnis ponderatio non est digna continentis animæ. Contestantibus quippe sanctis doctoribus Hieronymo atque Ambrosio, virginitas supergreditur conditionem naturæ humanæ: per quam homines angelis assimilantur. Major tamen est victoria virginum quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant.
Quarto commendatur hæc sacra virgo a sua præcipua dignitate, quoniam Filii Dei, cœlestis Sponsi, est sponsa, et ei fidelissime mansit cohærens, sciens Sponsum illum in omni nobilitate, pulchritudine, sapientia, amabilitate, opulentia, fortitudine incomparabiliter præfulgentem: cui quo quis magis conjungitur, eo purior redditur. Idcirco dicere potuit illud in Canticis: Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus;6 dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.7 Hinc Sponsus cœlestis delectabatur commorari in mente purissima hujus virginis sanctæ, et dixit ad eam: Aperi mihi cordis tui cubiculum, soror mea, cujus amore humanam assumpsi naturam;8 amica mea, per specialem et familiarem dilectionem; columba mea, per puram et simplicem intentionem.
Quinto laudatur hæc virgo a sua constantia, fortitudine et patientia in passione, quia ob Sponsum cœlestem tam exquisita tulit supplicia, non absque grandi miraculo et gratia copiosa: quia omnipotens Deus inter cetera potentiæ suæ miracula, etiam in fragili sexu victoriam dedit martyrii. Imo tenerrimis illustrissimisque puellis admirabilissimam dedit fortitudinem atque constantiam inter horrenda tormenta.
Sexto laudatur ab excellentia et multitudine miraculorum quæ Deus fecit per eam, ipsam mirificans et exaltans, et sibi carissimam, nobisque honorandam, et subvenire potentem protestans et monstrans, sicut ex ejus patet Legenda.
Septimo commendatur a præclara et supernaturali sapientia sibi collata, per quam inter adversitates et pœnas tam sapientissime respondebat, adversarios confundebat, Christi defendit fidem, et viros quoque animavit ad martyrii susceptionem. Dedit etenim ei Christus os et sapientiam, cui nec tyranni, nec prudentes sæculi valebant resistere.
Octavo commendatur ab excellenti felicitate quam pro præmio est adepta et æternaliter possessura. Estque modo cœlesti Sponso perfecte conjuncta, in ejus ulnis dulcissime requiescens, ejus purissimis amplexibus incessabiliter fruens, ejus vultum inavertibiliter intuens, ipsum deliciosissime ac securissime possidens, tanto utique plenius quanto eum in vita hac dilexit ardentius, concupivit frequentius, honoravit perfectius, et plura ac graviora pro ipso perpessa est.9 Nam duplici decoratur aureola, utpote martyrum ac virginum. Et si alios instruxit in fide atque ad Christum convertit, etiam doctorum aureolam est sortita.
C Honoremus ergo, laudemus, deprecemur ac diligamus hanc virginem sanctam, et ejus sequamur virtutes, concupiscentias refrenando, corpora nostra pœnitentialiter castigando, passiones nostras et vitia fortiter superando. Vanitates sæculi despiciamus; in Dei timore et gratia concrescamus. Imo de nostra imperfectione, de nostris miserrimis defectuositatibus et fragilitatibus miserandis vehementissime erubescamus, eo quod sacra hæc virgo sexu et corpore fragilis, per gratiam exstitit tam sublimis, tam perfecta et fortis, tam patiens in adversis, tam victoriosa in pœnis gravissimis, tam sapiens in responsis. Nos vero a propriis motibus quotidie vincimur, ira et impatientia inflammamur, concupiscentiis instar brutorum exagitamur, pro modico verbo turbamur. Ubi nos barbati latebimus, ubi manebimus, quum Judex altissimus cœperit exercere judicium, discutere omnia, pandere universa? Verecundemur itaque et revertamur a pessimis viis nostris, pœnitentiamque agamus, atque in omnibus nos incessabiliter emendemus. Ad laudem Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 266 of 278