Sermo 3
QUID BONÆ VIRGINIS SIT, UT FIRMIOR DEO ADHÆREAT.
AUDI, filia, et vide, et inclina aurem tuam. Ps. XLIV, 11.
Ea quæ in præcedenti sermone dicta sunt pertinere ad virgines, pene etiam omnia ad viduas pertinent. Unde de illa venerabili vidua Judith habetur: In superioribus domus suæ fecit cubiculum secretum sibi, in quo cum puellis suis clausa morabatur; et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata et Neomenias et festa domus Israel.1 Denique in Luca habetur de sanctissima illa vidua Anna, quod non discedebat de templo, orationibus et jejuniis serviens Deo die ac nocte.2 Apostolus quoque Timotheum hortatur, dicens: Viduas honora quæ vere viduæ sunt. Quæ autem vere vidua est et desolata, speret in Deum, et instet orationibus et obsecrationibus nocte ac die. Nam quæ in deliciis vivit, vivens mortua est.3 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. Ex quibus probatur, quod ad viduas spectet, non evagari, sed domi sedere, utiliter occupari, spiritualibus exercitiis exerceri, loquacitates, pompas, vanitates, levitates vitare; jejuniis, orationibus asperoque vestitui operam dare: quæ omnia, ut in sermone patuit præcedenti, ad virgines spectant. Denique, omnis anima christiana vere devota, Dei filia et amica, sponsa et heres rite vocatur. Deus enim creator est omnium, pater, amator atque remunerator: cui quotidie dicimus, Pater noster qui es in cœlis.4 Unde in Deuteronomio legitur: Numquid non ipse est Pater tuus, qui possedit te, et fecit et creavit te?5
Itaque in themate præassumpto, Propheta in persona Ecclesiæ hortatur virginem ac viduam quamcumque vere devotam, imo omnem animam efficaciter christifidelem, ad multa. Primum est, ut audiat, id est, non solum corporalibus auribus, sed mentis quoque diligentia advertat, quid velit Deus, quid jubeat, quid consulat, quid promittat, quid comminetur.6 Beati enim qui audiunt verbum Dei. Et Christus frequenter in Evangelio cohortatur: Qui habet aures audiendi, audiat.7 Debemus ergo mente advertere, quid Deus loquatur in nobis per occultum instinctum, juxta illud Psalmistæ:8 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Unde et in Job fertur: Per somnium in visione nocturna aperit Deus aures virorum, et instruit disciplina.9 Item advertere sic debemus, quid loquatur in nobis angelus sanctus, animæ nostræ custos, per inspirationes internas: ipse enim quotidie nos intus alloquitur, ad bona instigat, a malis avertit, a periculis protegit. Tertio sic debemus advertere, quid in nobis loquatur propria ratio, quid conscientia dictet, ad quid inclinet synderesis, ut rectæ rationis sequamur judicium, et ratione regatur voluntas, ac appetitus inferior non passionibus et concupiscentiis seducatur. Item, exterioribus ac interioribus auribus debemus advertere, quid superiores nostri et boni devotique proximi nostri nobis loquantur, præcipiendo, instruendo, hortando aut corripiendo, juxta illud Ecclesiastici: Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.10 Unde et Salomon ait: Audi, fili mi, disciplinam patris tui.11 — Omnibus his modis sancta hæc cujus nunc celebramus solennia, audivit exteriori et interiori auditu, quod sibi salubriter dicebatur, sive intus de cœlo a Deo et angelo, sive extra ab hominibus; eratque vera sapientiæ discipula, obedientiæ filia, et docilis dirigibilisque per omnia. Superbi autem et impatientes, ac magni et sapientes in propriis oculis, corripientibus ac corrigentibus indignantur, nec informationibus acquiescunt, dicentes illud Job: Quid nosti quod ignoremus?12 Quid scis quod nesciamus?
Secundo, in themate præassumpto, Propheta hortatur virginem ac viduam quamcumque devotam, ut videat, id est, corde intelligat et digne perpendat pertinentia ad salutem, juxta illud Ecclesiastici:13 In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Hæc quippe novissima sunt: mors corporalis, metuendum Dei judicium, infernale supplicium, beatitudo æterna. Quicumque ergo mente sagaci rite perpenderit incertitudinem ac amaritudinem mortis sibi imminentis atque indesinenter appropinquantis, infinitumque divini rigorem ac horrorem judicii; quam metuendum sit incidere in manus Dei viventis, corpus et animam in æternum ignem projicientis, cujus iræ nemo potest resistere, a quo non est appellare neque latere nec fugere,141516 intelligis
Ps. lxv, 5. quique terribilis est in consiliis super filios hominum; itemque, quam acerbissima ac intolerabilia sint inferni tormenta, quæ nunquam propinquant ad finem; quam item deliciosissima sint supercœlestis gaudia paradisi, Deum pulchritudinis infinitæ in se ipso clare et immediate conspicere, ejus immensa dulcedine ad satietatem ac libitum æternaliter cum plena securitate sine omni fastidio frui: hic talis salubriter videt et vere intelligit, ac sapiens judicatur; ideo vitat Dei offensam, juxta illud Ecclesiastici: Quasi a facie colubri fuge peccata. Denique huic salubri visioni opponitur excæcatio mentis, quam causat mortale peccatum, quæ in omnibus mortali peccato subjectis exsistit, juxta illud Sapientiæ: Excæcavit eos malitia eorum. De quibus conqueritur sanctus Moyses, dicens: Gens absque consilio est et sine prudentia; utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent. — Hoc modo beata hæc virgo seu vidua vidit, et ideo cuncta terrena et prospera omnia sæculi hujus reputavit pro nihilo, quatenus et æternas evaderet pœnas, et ineffabilia cœlestis beatitudinis gaudia obtineret. Non timuit eos qui corpus occidunt, ne ejus incideret manus qui potestatem habet et corpus et animam mittere in gehennam.17 Vidit quod omnia bona sæculi hujus, nullius momenti sunt, ut propter ea quis incidat æternalia Acherontis supplicia, vel perpetua amittat gaudia felicitatis supernæ.
Tertio, hortatur ut aurem suam inclinet per efficacem consensum et caritativam affectionem. Quarto, ut obliviscatur populum suum et domum patris sui: non utique ea penitus tradendo oblivioni, quia hoc caritati esset contrarium, quum tempore opportuno pro illis orandum sit; sed ne carnali et sæculari affectione illis adhæreat, et ipsos, in quantum sibi in via obsistunt salutis, ignoret atque pertranseat. Unde ita agentibus Christus copiosum pollicetur præmium, dicens: Omnis qui reliquerit patrem, aut matrem, aut uxorem, aut fratres, aut sorores, centuplum accipiet18, id est, in præsenti abundantiam spiritualium sortietur charismatum, et vitam æternam possidebit. Hinc et Propheta, post verba inducta, præmium hoc ipsum tangit ac spondet, dicendo:19 Concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus. Hic etenim decor est pulchritudo interior, gratiæ splendor, sapientiæ lumen, caritatis perfectio, ceterarumque ornatus virtutum, abundantia meritorum, puritas mentis, sinceritas intentionis, fervor devotionis, desiderium Dei, contemplatioque ipsius. Hæc omnia animæ ornamenta complacent Deo, ita quod animæ tam decoræ appetit speciem, paratus cœnare et epulari cum ea, et commorari in medio ejus per gratiam ampliorem:20 imo deliciæ ejus sunt, esse cum ea.21 Idcirco in Canticis loquitur ei: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.22
Porro tunc anima amorosa ac virtuosa, Deo suo ac Sponso cœlesti faciem suam ostendit, quando per contemplationem sinceram fervidumque amorem se illi actualiter repræsentat, Deo intendens, et se ad ipsum convertens, quemadmodum per Joelem hortatur: Convertimini (inquiens) ad me in toto corde vestro.23 Tunc quoque anima virtuosa faciem suam Deo ostendit, quando se ipsam vere considerat et imperfectum suum coram illo fatetur, nec aliquid boni in se habere nisi ab ipso testatur. Insuper tunc vox animæ sanctæ sonat in auribus Dei, dum ipsum devote orat, jucunde collaudat, aut aliis fervide prædicat: in quibus omnibus non clamor, sed amor insonat auri Altissimi. Idcirco vox ista dulcis est Deo, quoniam ipse est caritas, et nil ei tantum placet ut spiritualis dilectio, sine qua nil Deo acceptum censetur.24 — Denique hoc modo sancta hæc virgo seu vidua, faciem mentis suæ cœlesti Sponso monstravit assidue, dicens cum magno Elia, Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie; faciensque quod san-
III Reg. xvi, 1.25 ctus admonet Jeremias, Levemus corda tacita.26 Nam et pudor castus ac taciturnitas nostra cum manibus ad Deum in cœlum. Sonuit quoque vox ejus dulcissime in auribus Creatoris, cujus laudibus jugiter fuit intenta, juxta illud Psalmistæ :27 Psallam Deo meo quamdiu fuero.28 Sed et sine intermissione oravit eumdem, ascenditque ejus oratio tanquam incensum coram Altissimo.29
Itaque invocemus hanc Sanctam, et in Domino eam laudemus; veneremur eamdem, ut intercedere pro nobis dignetur, et gratiam impetrare per quam ejus vestigia digne sectemur. De ea etenim verissime dici potest illud Ecclesiastici : Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata et moderata, potissime condecent sexum femineum.30 Verumtamen pudor castus ex sapientia fluens, quia est erubescentia de fœditate peccati et inhonestate ac turpitudine vitæ coram infinita sanctitate ac sapientia Dei, ad omnem pertinet Christianum. Qui pudor nobis semper inesse debet, et ad delenda peccata præterita ac præcavenda futura non parum confert : quatenus in præsentia et conspectu Judicis summi omnia intuentis, semper reverenter et pure ac fructuose conversemur et incedamus. Ad laudem, honorem gloriamque ipsius, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Judith VIII, 5, 6. ↩
-
Luc. II, 37. ↩
-
1 Tim. v, 3, 5-7. ↩
-
Matth. VI, 9. ↩
-
Deut. xxxii, 6. ↩
-
Luc. XI, 28. ↩
-
Matth. XI, 15; xiii, 9, 43; etc. ↩
-
Ps. lxxxiv, 9. ↩
-
Job xxxiii, 15, 16. ↩
-
Eccli. xxxii, 9. ↩
-
Prov. I, 8. ↩
-
Job xv, 9. ↩
-
Eccli. VII, 40. ↩
-
Ps. cxxxviii, 7. ↩
-
Job IX, 13. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Matth. xix, 29. ↩
-
Ps. xliv, 12. ↩
-
Apoc. iii, 20. ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
Cant. ii, 14. ↩
-
Joel ii, 12. ↩
-
Joann. iv, 16. ↩
-
III Reg. xvii, 1. ↩
-
Thren. III, 41. ↩
-
Ps. CXLV, 2. ↩
-
I Thess. v, 17. ↩
-
Ps. CXL, 2. ↩
-
Eccli. XXVI, 19, 18. ↩
Chapter 268 of 278