Sermo 2
QUOD ALIUD QUAM DEUM COGITARE, VIRGINEM NON DECEAT.
VIRGO cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. I Cor. VII, 34.
Finis propter quem Creator bonus, sapiens atque omnipotens condidit hominem, est Deum sincere cognoscere ac ferventer diligere, eique mente quieta, pura ac stabili adhærere. Ad istud ordinatur tota sacra Scriptura, et ad hoc tendunt et data sunt omnia Dei præcepta, evangelica quoque consilia. Idcirco, quod ad hunc finem plus confert et expedit homini, hoc ei utilius salubriusque consistit. Constat autem et experientia docet certa, quod status conjugalis, propter occupationes et sollicitudines sibi adjunctas, et per carnales voluptates actui suo admixtas, frequenter ac vehementer impedit conjugatos a fine prætacto, a puritate interna, a mentis quiete in Deo, a spirituali affectu, ab exercitiis virtuosis, a contemplatione Altissimi. Hinc secundum cœlestem Christi doctrinam, virginitas in novo Testamento præfertur statui conjugali castitatique matrimoniali : virgines namque Deo liberius ac purius possunt vacare. Hinc docet Apostolus, quod mulier nupta cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro, et mente divisa est, quia non toto corde intenta est Deo, sed variis curis occupationibusque gravatur, distrahitur, impeditur;1 virgo autem cogitat quæ sunt Dei, quomodo placeat ei, ut sit sancta, id est immaculata, corpore et spiritu.
Porro hæc intelligenda sunt de virginibus in proposito virginitatis consistentibus Dei intuitu et amore, non ob laudem humanam, aut ex virorum contemptu, vel propter terrena ac temporalia commoda. Non enim virginitas per se placet; sed ut placeat Deo, humilitati, caritati, ceterisque virtutibus sit conjuncta. Ideo ait Hieronymus : Ornetur morum sanctitate virginitas, et gradum profecto subsequetur perfectum. Isidorus quoque : Virgo (inquit) carne, non mente, nullum præmium habet in professione. Quum ergo virginitas per se ipsam non placeat Deo, sed ex interiori mentis devotione et sancto proposito, atque aliarum adjunctione virtutum; advertere debent virgines, præsertim in virginitate manere statuentes, quid ad earum pertineat statum, ut juxta suam vocationem ambulent digne Deo. Hinc loquitur Augustinus :2 Dominica virgo (id est virgo Deo devota) debet cognoscere quibus præceptis instituatur, et a quibus debeat vitiis abstinere.
Consequenter beatissimus doctor Augustinus multa scribit pro virginum instructione, quæ ad earum pertinent statum : Dominica (inquiens) virgo primitus debet vitare strepitus, hominum tumultus ac platearum frequentiam fugere, atque in domo posita, operi lanifico vel lectioni divinæ insistere. Hoc est unum documentum : ex quo patescit quod virginum est non discurrere, nec hinc inde vagari, sed quantum fieri potest, domi sedere, nisi quum ad ecclesiam est pergendum. Et quod ait Augustinus, quod debeat lanifico insistere operi, intelligendum est quod debeat aliquam manualem occupationem utilem et honestam habere, non otio aut loquacitati vacare. Conformiter quod ait, aut lectioni divinæ intendere, intelligendum est quod debeat aliquam spiritualem exercitationem peragere, vacando videlicet lectioni devotorum librorum, vel orationi aut meditationi salubri. Hinc et sanctus ait Ambrosius: Discite, virgines, non alienas circumcursare ædes seu domos, non demorari in plateis, nec aliquos in publico miscere sermones.
Secundum Augustini documentum est: Dominica virgo nec ornatu capitis, nec habitu comæ, nec oculis erectis aut lætis, sed vultu ad terram deposito sit incedens, ne juveniles inducat amores, ne etsi ipsa non pereat, aliis causa perditionis exsistat. Ecce hoc documento prohibentur virgines se pompose et curiose ornare, præsertim in vultu et capite, et erectis oculis ac jucundis incedere, sed facie inclinata, ne juvenum seu virorum in se accendant affectum, ac per hoc aliis sint perditionis occasio: dato quod ipsæ non afficiantur libidinose ad alios, nec illos scandalizare intendant. Hinc quoque Hieronymus terribiliter protestatur: Si vir aut mulier se ornaverit, et vultus hominum ad se provocaverit; etsi nullum inde sequatur damnum, judicium tamen patietur æternum, quia venenum attulit, si fuisset qui biberet. Hinc dicunt doctores, quod quicumque ita se vestit vel ornat quod aliis vitiosæ concupiscentiæ exhibet incentivum, peccat mortaliter, etiam dato quod nemo scandalizetur in eo. Nam quantum in se est, præbet aliis poculum mortis. O quam pauci ista perpendunt! Ideo miseri pereunt sine numero et mensura.
Denique sancta hæc virgo cujus nunc agimus festum, hæc omnia adimplevit, et mala vitavit, sollicita fuit ne quis virorum aut juvenum scandalizetur in ejus specie vel adspectu, ornatu, vestitu sive incessu: idcirco dilexit secretum. O quam fatuæ sunt nunc virgines et feminæ multæ, quæ ex capillis suis faciunt sibi cornua, quæ interdum deponunt, interdum resumunt, instar testudinis! Quædam etiam omni stultitia plenæ, vultum suum adulterino ornant colore ac liniunt. Contra quas ait S. Hieronymus: Quanta amentia est, effigiem mutare naturæ, picturamque quærere? Tolerabiliora pene in adulterio crimina sunt: ibi enim pudicitia, hic natura adulteratur. Et Ambrosius: Deles, inquit, picturam Dei, o mulier, si vultum tuum materiali candore oblinias, si exquisito rubore perfundas. Considerate, o virgines ac feminæ, sanctam hanc virginem quam veneramur, quæ soli cœlesti cupiens Sponso placere, interiorem suæ animæ vultum, videlicet rationem et voluntatem, fide, sapientia, caritate, justitia ac ceteris decoravit virtutibus. Et vos ergo similiter agite, ne dæmonum sitis adulteræ.
Tertium Augustini documentum est: Dominica virgo ab omni inverecundo sermone et cachinno debet se penitus cohibere, et cum silentio et disciplina omnem suam vitam ornare. — Et ad istud pertinet quartum documentum, quo ait: Dominica virgo, ut de viduis ait Apostolus, sermone garrula aut loquacitate verbosa, vel curiositate superflua, casta judicari non potest, sed potius prostituta, et ad luxuriam magis accendere et accendi.3 Ex his ostenditur, quod virgines a femineis levitatibus, loquacitatibus et curiositatibus debent se omnino reprimere, et tanto plus, quanto ad talia proniores exsistunt. Imo unusquisque cupiens Deo placere atque salvari, illis se vitiis magis debet opponere ac reniti ad quæ ex naturali dispositione vel consuetudine, aut aliorum societate seu suggestione amplius inclinatur.
Quintum documentum est: Dominica virgo nec sermonis jactantia, nec divitiis, nec generis nobilitate se debet extollere, sed in humilitate et paupertate spiritus, Christo quamdiu vixerit accepta manere. Istud etiam ad omnem pertinet Christianum. Quid enim sunt divitiæ et nobilitas, pulchritudo, potentia et eloquentia, nisi quædam dona naturæ sive fortunæ, quibus omnibus dona gratiæ ac virtutes sunt incomparabiliter digniora? Itaque, si quis sit filius regis pulcherrimus corpore ut Absalon et Adonis ac Paris, ingeniosissimus ut Aristoteles, eloquentissimus ut Cicero, potentissimus ut Octavianus, ditissimus ut Crœsus, nobilissimus tanquam Francus, a quo et nobilis Francia nomen sortita est;4 alter vero sit corpore turpissimus, pauperrimus, balbus, obtusus, impotens, pauper, et tamen in caritate et gratia Dei exsistens, vere humilis et devotus: uter horum duorum sublimior, amabilior, honorabilior est atque beatior? Nonne iste secundus, ab hominibus cunctis despectus? Quum itaque ignoremus qualis sit alter in mente sua aut in prædestinatione divina, nequaquam debet se aliquis propter eminentiam in donis naturæ aut fortunæ extollere aliisve præferre. Quæ dona etsi majoris elegantiæ essent, tamen de eis debet qui ea sortitus est, Deo gratias agere, subdi et humiliari, et eum qui Deo per dona gratiæ est unitus ac placens, sibi in corde suo præferre: quemadmodum et hæc sacra virgo cujus nunc festus agitur dies, fecit. Quæ quanto major fuit in donis gratiæ ac naturæ atque fortunæ, tanto plus se ipsam humiliavit in omnibus, advertens quod ait Apostolus:5 Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
At vero secundum Hieronymum, sex ista virginitatem conservant: Sobrietas, operatio (id est occupatio) bona, asperitas vestium, coercitio sensuum, raritas loquendi, et evitatio opportunitatis peccandi, videlicet loci et temporis ac personæ. Verumtamen his sex possunt addi et alia multa, utpote: oratio ad Deum assidua pro virginitate servanda, consideratio dominicæ passionis, imo et molestiarum matrimonio adjunctarum, attentio præmiorum virginitatis, evitatio munusculorum, amplexuum, attactuum et osculorum.
Postremo, ad castitatem valde inducit quod S. Ambrosius historialiter refert, dicendo: Non fallit veritas, non circumscribit justitia, non decipit virtus; quod si non creditis oraculo, credatis saltem exemplo. Dudum puella nobilis sæculo, nunc nobilior Christo, quum a parentibus et propinquis ad nuptias urgeretur, ad sacrosanctum confugit altare. Quo enim melius fugeret virgo, quam ubi sacrificium virginitatis offertur, et caput omnium Christus quotidie consecratur? Stabat ad aram Dei pudoris hostia, victima castitatis, capiti suo dexteram sacerdotis imponens, precemque poscens, et ait: Quid agitis, o propinqui? Quid exquirendis nuptiis meum animum sollicitatis? Sponsum mihi offertis terrenum, mortalem, sed ego reperi meliorem. Quaslibet exagitate divitias, nobilitatem jactate, potentiam prædicate. Habeo enim sponsum cui nemo se comparet, divitem mundo, potentem imperio, nobilem cœlo. Si talem habetis, non refuto optionem; si autem talem non reperitis, non mihi providetis tanquam parentes, sed invidetis ut peremptores.
Itaque et nos sanctæ virginis hujus provocemur exemplis, instruamur virtutibus, roboremur fortissimis gestis; spernamus carnalia et terrena, ut adipisci mereamur cœlestia et æterna. Ad laudem Altissimi.
Footnotes
Chapter 267 of 278