Skip to the text

Enarratio in epistolam

VIRGINUM

QUI GLORIATUR, IN DOMINO GLORIETUR, ETC. II Cor. x, 17, 18; xi, 1, 2.

IN hac epistola Paulus contra ambitiosos et pseudoapostolos loquens, docet quomodo sit gloriandum, si quis voluerit gloriari. Dicit igitur :

Qui gloriatur, in Domino, id est secundum doctrinam et voluntatem Domini, glorietur, omnia bona ad Deum referendo finaliter.12 Vel, « in Domino », id est in contemplatione ac dilectione divina : imo in omni actu virtuoso lætandum est. Hoc modo gloriabatur Virgo benedicta, dicendo :3

Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.4 Et Habacuc : Ego (inquit) in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Debemus quoque gloriari in Domino, congratulando totis præcordiis divinæ beatitudini ac perfectioni. Non enim qui se ipsum commendat ob propriam laudem, ille probatus (id est justus vel approbatus) est coram Deo et discretis personis, sed reprobatus :5 quoniam Salomon ait, Laudet te alienus, et non os tuum ; sed probatus est quem Deus commendat, id est, laude dignum judicat, seu commendabilem facit per virtutes et signa.

Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, id est, utinam æquanimiter audiretis paululum verba mea quibus laudo me ipsum : quod esse videtur insipientis, et ab aliquibus fatuum reputatur, quum dicat Scriptura, Laudet te alienus, et non os tuum.6 Quocirca sciendum, quod moralia, quum versentur circa particularia, mutabilia sunt, atque mutanda secundum diversitatem locorum, causarum, temporum et personarum. Idcirco de eis tam certæ regulæ dari non possunt, quin sæpe patiantur instantiam propter rationabilem causam : quod viri eruditi attendunt, non autem indocti. Unde quum aliquid fit a justo vel sapiente, quod contrariari videtur verbis regularum moralium, quamvis intentioni earum non repugnet, indiscreti ac stolidi judicant illud illicitum. Quum ergo Scriptura prohibeat laudare se ipsum, insipientiæ est semper secundum opinionem stultorum, ut quisquam laudet se ipsum. Ideo dicit Apostolus, se optare ut sustineant modicum insipientiæ suæ secundum æstimationem indiscretorum : quod tamen, secundum veritatem, erat magnum quid sapientiæ. Salomonis enim verbum intelligendum est, quando occultatio propriæ laudis non vergit in præjudicium veritatis, nec in detrimentum salutis proximorum, nec in honoris divini dispendium : et ob has causas Paulus commendavit se ipsum. Simili modo solvitur, quod Apostolus in suis epistolis toties suos laudat discipulos, quum tamen in Ecclesiastico scriptum sit : Ante mortem ne laudes hominem quemquam.7

Sed et supportate me, id est, patienter auscultate quæ dico, et ferte me sicut decet prælatum supportari a subditis suis. Et merito me supportare debetis: Æmulor enim vos, id est, ardenter diligo, non qualitercumque, seu carnali affectione, sed Dei æmulatione, id est sincero ac deiformi amore, videlicet ad hunc finem ad quem vos amat Deus, ut consequamini vitam æternam. — Denique, Æmulari, multis modis accipitur. Primo, pro indignatione, juxta illud Ezechielis: Erat idolum zeli ad provocandum æmulationem.8 Secundo, pro rancore, ut ad Romanos Paulus: Non in contentione et æmulatione. Tertio, pro desiderio boni nondum adepti, sicut dictum est alibi: Æmulamini charismata meliora.9 Quarto, pro dilectione, ut ibi: Fortis est ut mors dilectio, dura sicut inferus æmulatio. Quinto, pro inordinato amore, ut est illud Apostoli: Æmulantur vos non bene. Sexto, pro imitatione, juxta illud: Bonum in bono æmulamini semper.10

Quod autem æmuler vos, patet: Despondi enim fidei annulo, id est, spirituali matrimonio junxi, vos omnes fideles, uni viro,, videlicet Christo, virginem castam exhibere Christo, id est ad hoc ut exhibeam vos Christo sponsam ac virginem illibatam. Omnes enim fideles caritate connexi, sunt una sponsa Christi unaque virgo spiritualiter, propter integræ fidei unitatem. Carnis namque virginitas, est integritas corporis a contagione carnali; virginitas cordis, est fides incorrupta. Unde apud Osee Dominus loquitur: Sponsabo te mihi in fide. Ideo singulariter dixit, «virginem», propter unitatem catholicæ fidei, solidæ spei, atque amoris divini. Hujus conjunctionis internæ ac matrimonialis inter Christum et Ecclesiam paranymphus erat Apostolus, tanquam Sponsi secretarius et amicus.111213

Footnotes

  1. Jer. 1x, 23, 24. ↩

  2. 1 Cor. 1, 31; ↩

  3. Luc. 1, 47. ↩

  4. Habac. 11, 18. ↩

  5. Prov. xxvii, 2. ↩

  6. Ibidem. ↩

  7. Eccl. xi, 30. ↩

  8. Ezech. VIII, 3. ↩

  9. I Cor. XII, 31. ↩

  10. Galat. IV, 18. ↩

  11. Galat. IV, 17. ↩

  12. Rom. XIII, 13. ↩

  13. Osee II, 20. ↩

Chapter 264 of 278