Skip to the text

Sectio 5, art. 3: UTRUM CHRISTUS HOS DEFECTUS CORPORALES

CONTRAXERIT

Status quaestionis. — In titulo « contraxerit » addit aliquid supra « assumpserit » et « subjacuerit », nam contrahere est aliquid trahere ex aliqua causa, sic dicitur contrahere morbum vel habitum pi avum. Videtur ex una parte quod eos contraxerit, quia eos simul cum carne passibili per suam originem traxit a matre; hujusmodi enim tntirmitates sunt naturales, causantur ex principiis natur*, ut dictum est in articulo prascedenti, et alii homines quibus Christus secundum humanitatem similis est, hos defectus contrahunt. Sed ex alia parte sanctus Paulus dicit ad liom., v, 12: « Per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors». In Christo autem nunquam fuit peccatum, nec originale, nec actuale, et item dicendum est de B. Maria Virgine.

Respondetur: Christus non contraceit hos defectus sicuti nos ex debito peccati, sed voluntarie eos suscepit.

1* Pars sic ratione theologica probatur :

— Illud contrahi dicitur quod simul cum sua causa ex necessitate trahitur, v.g. dicitur de morbo congenitali seu hereditario quod contrahitur ex origine.

— Atqui causa mortis et doloris est peccatum (Rom., v, 12) quod nullo modo fuit in Christo.

— Ergo Christus hos defectus uon contraxit. Cf. ad 3um.

2* Pars conclusionis probatnr ex hoc quod Christus voluit propter nostram salutem assumere naturalem passibilitatem carnis, prove nientem ex compositione ex contrariis. Cf. ad 1«™ et ad 2**"1.

In responsione ad lum dicit sanctus Thomas : non « persona Virginis concepta est in originali peccato», sed « caro Virginis concepta fuit in originali peccato», et secundum hanc . terminologiam quae sasculo xiii erat in usu, distinguit inter conceptionem et animatiouem quae est posterior, adveniente anima rationali a Deo creata.

Nunc autem firmiter credimus quod B. Maria Virgo ex privilegio fuit redempta ledemptione praeservatrice ; sic prseservata est a peccato, quod ex sua origine contrahere debuisset, cum sequelis ejus. Unde mors in B. Maria Virgine non fuit effectus peccati, sed scquela naturw passibilis, quam sequelam voluntarie acceptavit ad sacrifit ium in unione cum Christo offerendum. Unde mors Christi et Beatae Maria» Virginis non derivantur ex peccato originali, quamvis illud lirawwpponant in hoc sensu, quod Incarnatio in carne passibili pras «upponit peccatum rcpiiraiKliiiii. Circa hoc saspe fiunt confusiones, quia non satis ;iiiiina.lvertuntur distinctioues optime formulataa a IftDCtO Thoma.

DB DI5FECTIBUS COKPORIS A CHItlSTO ASSUMPTIS

Akt. IV. — UTRUM CHRISTUS OMNES DEFECTUS CORPORALES HOMINUM ASSUMERE DEBUERIT

Statue quaestionis. — Quseritur : an debuerit assumere non solum famen, sitim, defatigationem, mortem, sed alios defectus v.g. morbos, febrim, lepram, etc.

Respondetur : Christus assumpsit solum defectus qui consequuntur ex peccato communi totius naturm humana;, nec fini Incarnatiotiis repugnant.

Ifcatio est quia Christus assumpsit defectus humanos prsecise ad satisfaciendum pro peccato humanae naturse. Atqui satisfactio, quae poenalis est, debet respondere c.ulpae. Ergo pro culpa communi reparanda, Ohristus assumpsit voluutarie pwnam communem, scil. fanien, sitim, defatigationem, mortem.

Non vero assumpsit defectus qui repuguant fini Incarnationis, ut sunt difficultas ad bonum, pronitas ad malum ; nec etiam segritudines et morbos, qui proveniunt vel ex culpa actuali hominum, vel ex defectu virtutis generativse. Christus enim erat impeccabilis et corpus ejus fuit perfectissimum ut miraculoee conceptum.

Quoad pulchritiifiinem corporis Christi, sanctus Thomas dicit in Ps. 44: « Pulchritudinem Christus habuit, secundum quod competebat ad statum et reverentiam suse conditionis », et in cap. 53 Isaise: « Christo non erat aspectus magnificus, secundum quod dicitur quod species Priami digna est imperio»; id est pulchritudo vultus ejus manifestabat prfflsertim pulchritudinem ejus sanctissimae animae.

QU^STIO XV

DE DEFECTIBUS ANIM/E A CHRISTO ASSUMPTIS

In hac quaestione quaeritur, utrum in Christo fuerit peccatum, aut saltem fomes peccati, et utrum in eo fuerint passiones, ut tristitia, timor, ira, saltem sancta ira.

Akt. I. — UTRUM IN CHRISTO FUERIT PECCATUM

Status quaestionis. — Quaeritur prsesertim qiiare in Christo nul lum fuit peccatum, imo nulla moralis imperfectio.

Respondetur : Christus millo modo assumpsit defectum peccati, nec originalis nec actualis.

Est doctrina fidei manifeste fundata in Sacra Scriptura.

Quoad originale peccatum, patet ex Evangelio sec. Lucam, i, 35: « Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbravit tibi; ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitw Filius Dein. Id est : Christus non descendit ab Adamo per seminalem propagationem naturalem ; miraculose conceptus est virtute Spiritus Sancti. Insuper ab instanti conceptionis, ut supra dictum est, fuit plenus gratia et beatitudine, quibus repugnat peccatum originale.

Quoad peccatum actuale, habetur ipsum Christi testimonium, ad adversarios suos dicentis: «Quis ex vobis arguet me de peccato» (Joan., vm, 46). Item Joannes Baptista ait : « Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi» (Joan., i, 29). Item I Petri, u, 22: «Qui pec catum nonfecit». Hebr., vn, 26: «Talis decebat ut nobis esset pon tifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus ». Item Isaise, liii, 12; II Cor., v, 21 ; I Joan., m, 5.

Definitiones Ecclesise plures affirmant Christum fuisse sine pecoato, cf. Denz., 13, 65, 122, 148, 224 sq., 251, 258, 286, 290, 711. Imo declaratum est quod Christus fuit impeccabilis (et non solum impeccans) etiam ante resurrectionem (Denz., 224) et quod non indi gebat purificatione (Denz., 1314). Eoc ultimum est contra janseni stas qui dixerunt quod die purificationis B. Maria V. indigebat pHrificatione, et quod Filius ejus etiam macula Matris maculatus erat, «ecundum verba legis.

2° Probatur ratione theologioa responsio jam aliunde revelata. ChriHtiiH HiiNc,ej>il .lcfcclUH iiokIim.h ut pro nobis HatiHfa<cr«>t, ut vcri

800 DB DBfTOCTIBUS AKIMX A CHEISTO ASSUMPTIS

IhUmii iiiilur»! humanae comprobaret, et ut nobis heret exemplum virlulis (cf. q. 14, a. 1 et 2).

Attpji ad liuuc triplicem finem peccatum non conducebat, sed potins oberat. Ergo.

Peccatum enim potius impedit satisfactionem, uec demonstrat veritatem humanae naturae cum sit contra rationem, nec est in exemplum virtutis, cum sit ipsi contrarium.

Confirmatur ex solutione objectionum articuli:

Ad 2unl. — Sanctus Thomas explicat quomodo in Ps., xxi, 1, hajc verba in persona Christi dicuntur : « Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquistit Longe a salute mea verba delictorum meorutn » '. Ostendit cum sancto Damasceno et sancto Augustino quod quaedam dicuntur de Christo in persona nostra, scil. ea quae ipsi nullo modo conveniunt, prout « Christi et Ecclesiae una persona festimatur ». Et secundum hoc Christus, in persona membrorum suorum loquens, dicit (Ps., xxi, 2) : « Longe a salute mea verba delictorum ineorum», non quod in ipso capite delicta fuerint. Hic est sensus hujusce psalmi messianici, quorum priora verba Christus dixit in cruce.

Ad 2U"> explieatur quomodo Christus fuit in Adam et sit « ex semine David». Roin., i, 13: Christus, ut dicit Aiigustinns, fuit in Adam «secundum corpuleutam substantiam» non vero secundum seminaleni rationem, id est non per viam generationis naturalis. Non enim accepit active ab Adamo humanam naturam, sed materialiter; active vero a Spiritu Sancto. Sic «factus est ex semine David » materialiter tantum, non formaliter et active. Si vero assumpsit circum cisionem, qua? erat remedium peccati, eam assumpsit non ut ea indigens, sed ut nobis praeberet humilitatis exemplum. Cf. contra Jansenistas, Denz., n. 1314.

Insuper etiamsi Christus fuisset ab Adamo secundum seminalem propagationem, in eo non potuisset esse peccatum originale, utpote repugnaus et gratiae nnionis et plenitudini gratiae habitualis inanrnsibiJis et beatitudini, quibus ab instanti conceptionis ornatus fuit. Sic B. Maria Virgo quamvis sit ab Adamo secundum seminalem propagationem, prseservata est a culpa originali.

Ad j™ explicantur verba II Cor., v, 21 : « Deus eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit » ; id est : fecit eum hostiam pro peccato; sicut dicitur apud Isaiam, lhi, 6: «Posuit in eo iniquitatem ommumv>. Sic Christus voluntarie pcenam sustinuit pro peccato, ut dicitur ad 5um.

Calvinus in Harmonia objecit quod Christus moriens erupit, si non in inotu desperationis, saltem in verba desperationis dicendo: «Deus, Deus meus, ut quid dtreliquisti mcf» (Matth., xxvn, 46) et

' Sefimilum lexlimi lipbntlcuui noa lcgltur « longe a salute uiea verba dellcl.iruiM .M.-oriiM, .. mI in verHlone l,XX ot VulKnlu. w.l „ |..,ic- :i n„. reiuauct

MlllllH IIIPII ».

DE ABSOLUTA IMPECCABILITATE CHUISTl in horto inordinate oravit dicens: «Pater, si possibile est, transeat a me calix iste».

Respondetur communiter: Posteriora verba prolata iii horto Gethsemani sunt voluntatis sensibilitatis et conditionata, non vero voluntatis rationalis et absoluta, et manifestant, in dicetur in qua> stione sequenti agendo de tristitia Christi, quod sese plene tradidit dolori usque ad summam tristitiam, ut sacrificium esset perfectum, et majoris nieriti.

Priora autem verba non sunt desperantis, sed exprimunt maximum dolorem patientis. Imo sunt initium Psalmi messianici, xxi, 2: « Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? » ; hic autem psalmus terminatur per pulcherrimam expressionem perfectae confidentia? in Deo non obstante adversitate. Denique subito post ha?c verba Christus in cruce ait: «Consummatum est... In manus tnas, Domine, commendo spiritum meum». Ha>c ultima verba perfectam confidentiam et caritatem exprimurit. Denique certe ille uon desperat qui jam beatitudinem assecutus est et qui dat aliis per snuin sacrificium vitam aeternam.

Dubium lum. — An ChrUstus fuerit non solum impeccans, sed im peccabilis jam ante resurrectionemf

Respondetur affirmative. Hoc declaratur in Concilio Constantinopolitano secundo (Denz., 224), contra Theodorum Mopsuestenmn. Et omnes theologi tenent quod saltem de lege ordinaria impeccabilis eiat triplici ratione: scil. unionis hypostatic«e, visionis beatifica^, et plenitudinis gratias habitualis inamissibilis 2.

Scotistae tamen admittunt quod, si Deus per potentiam absohi tam a Christo removeret gratiam habitualem ct visionem beatificam, Christus esset peccabilis.

Sententia vero communis thomistarum et aliorum theologorum est quod Christus, ut homo, vi prwcise gratke unionis (etiam inde pendenter a plenitudine gratia^ habitualis et a visione beatifica) peccare absolute non potuit, sive peccato cum unione composito, sive peccato unionem destruente. Principalis ratio est quod alioquin peccatum refunderetur in ipsum Verbum, prout actiones sunt suppositorum elicitwe; id est priucipium quod elicit actiones est suppositum. Sic, ut melius infra patebit q. 19, actiones Christi meritoriae Bunt valoris intrinsece infiniti, ratione suppositi, seu personaj divinae Verbi, sunt theandricae. Sic Verbum incarnatum non potest peccare ullo modo3.

2 Hiec plenitudo gratiw et caritatis erat lnamissibilis prout fluebat ex gratia uiiionis quasi ut proprietas.. et insuper in qunntum fervor hujusce plenitudinls e&ritatis erat ipse iunmissibilis, excludebatur enim peccatum veniale, quod non uilnult intrlnsece carltatem, sed fervorem ejus

3 Objectio scotistarum: Perraisslo dlvina peecati non est mala, sic Deus permltlt etiiim in Hiincl ls qunxlnm i>eccata. ut patet In vita sancti Petri ; quare V.'1'Iiuim noii i».ss..| iKTiMlltcro |M>c<'ntum in nnturfl nssumpta?

Rttpondeturi Dlaparltaa eal qu.xl respectu allorum homlnum, Deus se liabet ui .'iiiihii tinlvcnialla. ui iirovlsor kimhtwIIh, ooh dlrlReiiH Hcctindum iirovldentiam

DE DEFECTIBUS ANIMiE A CHUISTO ASSUMPTIS l'ro thoinistis triplex est causa absolutie impeccabilitatis Christi scil. 1* gratia unionis; 2* plenitudo gratiw habitualis inamissibilis ratione conjunctionis cum gratia unionis; 3* visio beatifica, per quam alii etiam beati sunt confirmati in bono, nec possunt amplius peccare, seu se avertere a Deo clare viso, nec cessare ab actu dilectionis Dei, quia hic actus est quidem spontaneus, sed non est liber, est supra libertatem, prout circa Deum clare visum super omnia diligendum non est amplius indifferentia judicii nec voluntatis, ct circa bona particularia remanet quidem in beatis libertas sed impeccabilis, scil. libertas in ordine boni tantum. Dicit enim sanctus Thomas, q. 4, a. 4 : « Voluntas videntis Dei essentiam ex necessitate amat quidquid amat sub ordine ad Deumy>. Item P-II", q. 5, a. 4 et q. 10, a. 2. Insuper Christus semper accepit gratiam efficacem sub qua de facto voluntas non peccat (P II", q. 10, a. 4, ad 3°»).

Videbimus infra q. 18, a. 4, quod est quidem valde difficile conciliare hanc impeccabilitatem Christi cum libertate ejus a necessitate, sine qua pro nobis non meruisset. Dicemus quod libertas impeccabilis Christi est purissima imago impeccabilis libertatis Dei, et quod prwceptum pro nobis moriendi Christo a Patre datum tollit quidem Hbertatem moralem, non vero libertatem psychologicam nam ilatur, ut omne pruu-eptum, ad actum libere adimplendum; prteceptum enim, quod destrueret libertatem psycbologicam actus adimplendi, siiam propriam naturam prseeepti destrueret.

Dubium llum. — Utrutn potuerit esse in Christo imperfectio rnoralis, ut sunt actus caritatis remissi, et minor promptitudo ad servanda Dei consilia.

Itespondetur negative. tlaec quaestio specialiter examinatur a Salmanticentibus, qui ibi ostendunt distinctionem inter imperfectionem et peccatum veniale". Peccatum enim veniale est quid simpliciter malum; quamvis non sit aversio a fine ultimo, est inordinatio moraliter mala per respectum ad ea quai sunt ad finem. Imj.)erfectio autem moralis uon est quid simpliciter malum, quia non est privatio boni proprie debiti, non est enim obligatio agendi semper secundum inaximam generositatem moraliter possibilem, nisi aliquis fecerit votum adimplendi quod ei videtur perfectius pro seipso hic et nunc.

Sed imperfectio est quid minus bonum; sic actus caritatis remissus est quid minus bouuiu quam actus caritatis intensus, sed non generalem ad quam liertinet permlttere quod ea quw sunt defectibilia quandoque deficiant, ut exiude occasionaliter nxajus bonum eveniat. Sic Deus permisit trinam negationem Petri durante Passlone Domini, ut Petrus saneretur a sua prtesumptlone magisque tieret uumilis.

B contrario respectu actionum humanitatis assumpUe, Verbum se habet ut causa et provisor particularis, illas iwnens tanquam actiones suas et slbl Bpeeialiter imputabiles. Ab illo enim proceduut, ut a pritwipio i/uod particulari. et lpsl incumblt liumanitatem Illam regere ue peccet.

11 tltcv qurestio quand<w|ue ponitur unice contra casuitas qui non raro et liniiicrllo vocant liuperfwtiouem i<l qurxl rovera est peccatum venlale, seil cxniiiIiiiiiuIii ln k«, et |mt rv8|iectuiu a«l «'lirlsUiui et ad B. Mariiim Virglnem, In M|iin-ni iniiii" iiitinri ipiam iiiiiiitiuiii» conslderatlo caipii^icn.

DE ABSOLUTA IMPECCABILITATE CHRISTI 303 est quid malum ; imo in hoc actu caritatis remisso, ipsa ejus remissio seu imperfectio formaliter sumpta est quidem non bona, sed non est mala, quia uou est privatio boni proprie debiti, non est enim, ut dictum est, pro unoquoque obligatio semper agendi secundum maxiinam generositatem moraliter possibilem hic et nunc. Hajc imperfectio est nou bona, est negatio majoris perfectionis, potiusquam privatio proprie dicta. Ita aliquo modo in Deo non conservatio creaturaj in bono morali, quaa est in permissione divina peccati, est quid non bonum, sed non est quid malum ; nequidem est malum pcenae; e contrario denegatio divina gratiaa efficacis est pojna praesupponens culpam aut saltem initium primi peccati.

Sic, etiamsi imperfectio moralis distinguatur a peccato veniali, non potuit esse in Christo, quia habuit sanctitatem summam et qua major extra Deum dari uon potest. Actus caritatis Christi nunquam fuerunt remissi, seu minus intensi vel perfecti quam conveniebat Verbo incarnato, et <juam virtus infusa caritatis quje in eo erat in summo gradu possibili de potentia Dei ordinaria.

Brevius : nunquam anima Christi fuit minus prompta ad consilia servanda, ad inspirationes per modum consilii sequendas, et hoc etiam communiter dicitur de B. Maria Virgine.

Cf. Salmanticenses, De Incarnatione, disp. 25, dub. V : Utrum in Christo esse potuerit transgressio consiliorum. Contra Scotum ostendunt fundamentum distinctionis inter peccatum veniale et imperfectionem. Quoad distinctionem inter leve peccatum veniale et imperfectionem notandum est quod plures quidem vocant imperfectionem id quod revera est peccatum veniale, sed hasc duo secundum se ilistinguuntur ut id quod est simpliciter malum distinguitur ab eo quod est minus bonum. Et hjec distinctio apparet non solum in nbstraeto sed in concreto prassertim in vita Christi et B. Marias Virginis qui nunquam fuerunt minus prompti ad consilia divina seqtienda5.

H83C qusestionem longe alibi tractavimus : Perfection cfirdtienne vt contemplation, t. II, p. 257 ss. ; UAmour de Dieu et la Croiw de J6$w, t. I, p. 360-389.

5 Unde qui nolunt admittere distinctionem inter imperfectionem et peccaiiim veniale, tendunt ad confusionem inter minus bonum et malum, contra pritnum prlucipium ethica? de distinctione inter bomim morale et malum morale. Dt consequenter debereat dicere quod mtmu maltim est bonum, et quod mlnus BWlum non solum est tolerandum a«l majus vitandum. sed est positive eligibile iii Lo.ium In se; sic Iikc coufusio multas alias infert, quse alterant ipsa etbii M' iirlncipia. — Attflnien, sicut sunt peccata venialia qua> dlsponunt ad mortale, Miint inwdam Inmerrcctlou^ qua? disjionunt ad peccatum venlale. Et quamvis vocatio rellgiosa pcr se uon obllget, prasertim si aliie viae videntur nobis i-i i- iilosa?, seqnenda est, ut. salutaris invitatio: « Sl vls perfectus esse... seuuere me » (Mttttb., xix, 23), Bt tunc, si quis, propter immoderatum amorem i rum tciTcstrliim rcn.ill liiBrcdi rcllKionem, i^ccat, non propter obligationem

I llll Ingredieudl, sed propter obllKiitlon«>iu vitamll pricdktum immode-ratum loi.oreii. r.-iuii. K-ircHlrl.iin

DE DDFECTIIUIS ANIMAS A CHRISTO ASSUMPTIS

Aut. II. — UTRUM IN CHRISTO FUERIT FOMES PECCATI

Status qusestionis. — Fomes peccati importat inelinationem appetitus seusitivi in id quod coutrariatu r rectas rationi, v. g. in superfluam delectationem. Sic fomes peccati inciinat ad peccatum, et quando actualiter ad illud inclinat vocatur fomes iu actu secundo.

Sanctus Thomas uequidem quserit an in Christo fuerit fomes peccati in actu secundo, scil. motus inordinatus appetitus sensitivi.

Responsio negativa jam satis constat ex prsecedenti articulo. Verbum enim potest et debet hos motus inordinatos seusibilitatis impedire, et eos impedit, quia ipsi incumbit obligatio regeudi humanitatem assumptam, non solum ut rationabilem, sed ut sensitivam. Hi motus inordinati sensibilitatis non solum non fuerunt, sed non potuerunt esse in Christo impeccabili. Qoc declaratum est contra Theodorum Mopsuestenum in II Concilio Constantinopolitano, can. 12 (Denz., 224): « Si quis defendit impium Theodorum Mopsuestenum, qui dixit alinm esse Deum Verbum, et alium Christum a passionibus animaj et desideriis caruis molestias patientem et a deterioribus paulatim recedentem, et sic ex profectu operum melioratum... A. S. ».

Si vero Christus fuerit tentatus, sanctus Thomas explicat infra q. 41, a. 1, ad 3, quod tentatus fuit absque peccato et indecentia morali, repugnante suse sanctitati.

Quamtur ergo prasertim an jom.es in actu primo fuerit in Christo.

Respondet sanctus Thomas negative, sensus est : Nec fuit, nec potuit esse.

1° Probatur ex Sacra Scriptura. — Matth., i, 20: «Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est». Sed Spiritus Sanctus excludit peccatum et inclinationem peccati, quse importatur nomine fomitis.

2° Probatur ratione theologica. — Virtutes morales quje sunt in appetitu sensitivo, eo magis eum subjiciunt rationi quo sunt perfectiores. Atqui in Christo fuerunt perfectissimse. Ergo in eo non fuit fomes, seu inclinatio appetitus in id quod est contra rationem. Cf. responsionem ad 2u"i et ad 3um. Ex hoc confirmatur communior seatentia thomistarum quod Christus habuit ab initio in statu perfecto non solum virtutes infusas, sed virtutes morales acquisibiles qua; faciunt hominem bonum simpliciter et non solum bonum secundum quid, v.g. bonum sculptorem vel fabrum.

Co-nfirmatur. — Verbum assumpsit humanos defectus qui sunt ordinabiles ad satisfaciendum pro peccatis. Fomes autem peccati non sic ordinabilis est, sed e contrario inclinat ad peccatum. Sic non fnit in Adamo innocente, nec in B. Maria Virgine. Gratia autem unionis louge prsevalet gratia; justitise originalis, quse excludebat in Adamo peccati fomitem.

Objectio. — Sed in Obristo fuit passibilitus corporis et proinde dolur et niors, qiiure non fonies peccati?

DB PEOPASSIONIBUS CHRISTI

Respondetur ad l^: Nulla est paritas, quia appetitus sensiti vus debet obedire rationi, dum vires animse vegetativa? non ei obediunt. Unde inter principales sequelas peccati originalis duas sunt inordinata^, scil. error et concupiscentia , nec fuerunt iu Christo nec in B. Maria Virgine ; dua; sunt vero sine inordinatione morali, scil. dolor et mors et fuerunt in Christo et in B. Maria Virgine, non quidem ut sequelae peccati origiualis, sed ut proprietates naturse, in quantum Verbum assumpsit carnem passibilem, et B. Maria Virgo concepta est sine peccato originali, sed in carne passibili. Quod vero Verbum debebat incarnari iu cai'ne passibili, secundum decretum Dei. hoc quidem supponit divinam permissionem peccati originalis repa randi per Incarnationem redemptivam.

Chapter 45 of 101