Sectio 5, art. 4: UTRUM IN CHRISTO FUERIT ICNORANTIA
Sanctus Thomas respondet negative, hoc probando ex his qua; supra ostendit circa plenitudinem gratise et scientise in Christo, q. 7, a. 9, et q. 9, a. 1, 2, ubi explicata sunt verba Evangelii secundum Joan nem, i, 14 : « Vidimus eum qwisi Vnigenitum. a Patre, plenum gratice et veritatis ».
In eo qui dixit : « Ego sum via, veritas et vita » non potuit esse error, nec ignorantia. Ignorantia est privatio ejus quod esse deberet, et sic oppouitur simplici nescientiae, seu simplici negationi seii absentia3 cognitionis v.g. in puero qui nondum est capax sciendi; sic in Christo fuit quaidam nescientia per respectum ad ejus scientiam acquisitam, in qua fuit progressus, ut supra dictum est, q. 12 a. 2.
Chapter 46 of 101