Sectio 5, art. 5: UTRUM ANIMA CHRISTI FUERIT PASSIBILIS
Status qusestionis. — Videtur quod uon, tum quia nulla creatura f uit praestantior quam anima Christi ; tum quia passiones animse videntur esse quasi segritudines auima3, ut ait TuIIius; tum quia passiones animse videntur esse idem cum fomite peccati.
Responsio tamen sancti Thomas est: Fuerunt in Christo pmsiones tumjwryorales. tum animales, seu psychologicai , aliter tamen quam in nobis, et dicuntur potius prpjjqssiones .
1° Probatur ex Sacra Scriptura in Ps., i.xxxvn, 4, dicitur ex persona Christi: «Repleta est malis anima mea» scil. doloribus et tristitia. Et apud Marcum, xjv, 33, dicitur quod in horto: «Ctepit Jcsu8 pavere et taidere».
2° Probatur ratione theologica: Quoad primam partem: Passiones aninue sunt duplicis generis: alise sunt corporales. ut dolor ptiy iious, quibus anima patitur ad corporis laesionem, aliaa dicuntur ani malcs vel psychologica>, scil. atfectiones appetitus sensitivi, proceil.-nl. s .-x proiioHilionc alicnjus objocti, ut. tristitia sensibilis ex praavlHione mortiN liorribiliH.
■<i i.tuiiiiiiin l.AiiiiAfti» iir i hrltln svilinilun
DE DEFECTIBUS ANlMjE A CHttlSTO ASSUMPTIS
Atqui Christus habuit corpus passibile et appetitum sensitivum, qui ad naturam hominis pertinet, alioquin non fuisset verus homo.
Ergo in Christo fuerunt passiones tum corporales, tum animales seu psychologicse.
Secunda pars autem thesis, scil. ualiter tamen quam in nobis», sic probatur:
In nobis passiones ssepe feruntur ad illicitav necnon frequenter praaveniunt judicium rationis, ac nonnunquam pertrahunt rationem et voluutatis consensum obtinent.
Atqui in Christo nihil istorum poterant, quia uin eo omnes mo tus sensitivi appetitus oriebantur secundum dispositionem rationis». et secundum consensum sanctse voluntatis, ut explicat Augustinusr L. XIV, De Civitate Dei, c. 9. Dnde in Chrisjto passiones nunquam fuerunt per respectum ad judieium rationis et ad consensum volun tatis antecedentes , sed consequentes. Ideoque vocantur potius pro passiones.
Ita sanctus Hierouymus, in Matth., xxvi, 37, circa ha;c verba: «Ccepit contristari et nuestus esse» ait: «Dominus noster, ut ve- ' ritatem assumpti probaret hominis, vere quidem contristatus est, sed ne passio in animo illius dominaretur, per propassionem dicitur quod caipit contristari ». Sic ipsa sensibilitas Cliristi sanctissima erat, et hoc exprimitur in devotione erga SS. Cor ejus.
Chapter 47 of 101