Sectio 2, art. 4: UTRUM INSTITUTIO HUJUS SACRAMENTI FUERIT
Sluius quoBstionJs: S. Thomas hic agit de convenientia hujusce institutionis; non qua.rit proprie utrum Eucharistia fuerit a Christo instituta. Hoc certum est, ut a Deo revelatum et infalhbihter ab Ecclesia
, Aiii et melius dicunt: vocatur Eucharistia quia Christus In ejus institutione gratias egit, in gnsco rir/.ap.otf,^, ut refertur apud Luc.XXH, 18 et I Cor„ XI, 24.
DB k.iuk institutionk propOBittim. Theologia enim fundatur formaliter non in historia sed in Bde supernaturali, qua> certior est quam historia. Attamen institutio Bucharlstte ab ipso Christo est simul historice certa, ut longe exponitur ln Kxcgesi S. Scripturae et in historia dogmatum K Sed etiamsi periissent Dmnia documenta historica, fides Ecclesiae remaneret.
Videamus prius quid sit de fide circa hoc secundum Ecclesiam, i quomodo haec fides exprimitur in S. Scriptura; deinde erit sermo i nvenientia hujusce institutionis seu de intentione Christi.
Fides EcclesicB asseritur in Canone Missas, ante consecrationem UoIb: « Qui (Christus) pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas I I • nerabiles manus suas: et elevatis oculis in cwlum etc. ».
Concilium Tridentinum dicit (Denz. 874) : « Majores nostri omnes, Buotquot in vera Christi Ecclesia fuerunt, qui de sanctissimo hoc sacrakento disseruerunt, apertissime professi sunt, hoc tam admirabile samentum in ultima cmna Redemptorem nostrum instituisse, cum post unis vinique benedictionem se suum ipsius corpus illis prsebere ac htum sanguinem disertis ac perspicuis verbis testatus est; qua? verba a Munctis Evangelistis commemorata (Mt. XXVI, 26 sq.; Mc. XTV, 22 sq.; I ,UC. XXII, 19 sq. et a Divo Paulo postea repetita (I Cor., XI, 23 sq.) Mtffl /iropriam iUam et apertissimam significationem pra; se ferant, sebundum quam a Patribus intellecta sunt, indignissimum est... ad fictitios ■I imaginarios tropos... detorqueri » (cf. etiam concilium Trid. Denz. 938 i>l 949 de institutione sacrif. Missa?).
Unde institutio divina Eucharistia; secundum hanc declarationem i nlus quam historice certa, est fide infallibiliter certa propter aui Loritatem divinse Revelationis ab Ecclesia conservata;, explicate et projionittc.
Insuper est declaratio authentica et infallibilis sensus litteralis 1' Ktuura S. Scripturas qui hanc institutionem commemorant.
Citanda est alia declaratio concilii Trid. de pra?sentia reali, cf. , ;<'hs. xm can. 1 (Denz. 883): « Si quis negaverit in SS. Eucharistise nento contineri vere, realiter et substantialiter corpus et sanguium, una cum anima et divinitate D. N. Jesu Christi, ac proinde totum bkristum, sed dixerit tantummodo esse in eo, ut signo vel figura aut Vlrtute, a. s. ».
Hinc, ut communiter dicitur, de fide est totum Christum esse in JCucharistia vere, non in signo tantum, ut contendebat Zwinglius;
ter, non in figura tantum, contra CBcolampadium ; substant-ialiter iiin i/i mrtute solum contra Calvinum, dicentem: Christus est in Eucharliitla sicut sol prajsens est terra? per virtutem et calorem ; sic Christua II magis esset prassens in Eucharistia quam in aliis sacramentis.
i Clr. infra q. 75, a. 1: Utrum in hoc sacramento sit corpus Christi secun- Wkm vvritatem; id est: utrum verba consecratlonls sint proprio an metapho- llluo nonsii acciplenda.
i ii»kiiiooij Uoiahoe, ut SucharUlia.
Dk Haciiamknto Niiciiahihti* hkcundum hk
Sic est duplex dogma, scil. institutionis Eucharistiae a Christo, et ipsius Eucharistia in qua vere et realiter preesens est Christus.
In S. Scriptura explicite revelatum est hoc dogma divinas instilutionis Eucharistice. Ita melius thesis exprimitur quam cum dicitur: hoc dogma probatur ex S. Scriptura Ratio est quia quas sunt fidei non proprie probantur, et quibusdam videretur quod probatio sit praesertim historica, scil. ex S. Scriptura, ut est liber historicus; melius est dicere: ostenditur fundamentum doctrinas Ecclesiae in S. Scriptura, quse adhibetur proprie ut liber inspiratus, canonicus et ab Ecclesia cum auxilio Traditionis explicandus, sed etiam cum auxilio historiae, nam theologia positiva utitur historia, sicut theologia speculativa utitur metaphysica, tanquam scientia inferiore 2.
Cf. M. J. Lagrange, Uevangile selon saint Marc 4«, 1929; L'ivangile selon saint Luc 3e, 1927; Uevangile selon saint Mathieu 3e, 1927, cf. Dict. theol. cath. t. V, c. 989-1121 art. * Eucharistie », a C. Ruch; et Dict. Apol. t. I, c. 1548-1585, art. Euch. a P. J. Lebreton. Ostendendum est contra Liberales et Modernistas Eucharistiam ab ipso Christo institutam esse.
l Htec tamen verba « probatur ex Sacra Scriptura » surni debent in bono sensu, scil. probatur hoc dogma ease de flde. prout constat iilud esse in deposito revelationis in S. Scrlptura et Traditioue. Non tamen semper ncccose ost quod hoc historice constet, vg. pro Immaculata Conceptione B. Marise Virginis. Sed quandoque Ecclesia ipsa declarat quod aliquid, vg. Resurrectio Domini. est historice certum, tunc historice probari potest et debet
In aliis locis htec expressio « probatur ex Scriptura », signiflcat, non quod aliqua veritas sit revelata secundum sensum litteralem S. Scripturte, sed quod ex isto sensu deducitur illative ut conclusio theologica proprie dicta.
s Attente in hoc consideranda est subordinatio Mum certitudinum, scii. fidei infusce, theologice positivas, et histoHas, quffi est instrumentum theologia posftivte. Ita in ordine naturali est subordinatio trium certitudinum 1" intellectus de veritate primorum principiorum; 2fi conscientiae (cogito); 3« experientias externffi; ita ut superior certitudo scil. inteilectus de veritate principiorum non dependeat formallter ab aliis, sed materialiter tantum. E contra negato valore reali prlncipli contradictionls ruit valor realis testimonii conscientia; et experientiae externse.
Est aliquid quasl simlle in ordine supernaturali, est certitudo essentiaixter supernaturalis fidei (vg. de institutione Eucharistiffi a Christo fpso et de prjesentia reali), hasc certitudo non formaliter dependet a certitudine theologice positivas, nec a certitudine naturali historlw. Et quando dicitur sine explicatione: «Dogma probatur ex S. Scriptura » plures auditores expectant demonstrationem historicam omnino certam, ac si certitudo fldei formaliter resolveretur in inferiori certitudine historite. Si Ecclesla declarat quod aliquid de fide, ut Resurrectio Domini. est simul sub alio aspectu historice certum, ostendendum est fundamentum hujusce certitudinis historicce; sed hoc non verum est pro quolibet dogmate, vg. Immaculata Conceptio B. Maria? Virginis non fuit historice certa, sed sola flde tenetur, cum aliquo fundamento plus minusve explicito in S. Scriptura et Traditione.
Unde in his qujestionibus oporteret magis attente distinguere 1- quid habetur ex historia, 2» quid ex theologia positiva quce suo modo jam argumentatur supponendo inspirationcm S. Scriptune et valorem Traditionls, 3" ex flde dennita.
De ejus institutione 35
Prmnotamen historicum, considerando valorem historicum Episto- II u iii S. Pauli et Evangeliorum *.
Ex testimonio S. Pauli I Cor., XI, 23-24 quid habetur historice. HoO lestimonium ita est: « Ego enim accepi a Domino (Gal. I, 12) quod ■ i uadidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, locopit panem et gratias agens fregit et dixit: Accipite et manducate: llu<: cst corpus meum quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam com- KM morationem. Similiter et calicem, postquam ccenavit, dicens: Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bi- '" tis in meam commemorationem » -. Decretum Lamentabili damnavit (iftnc propositionem modernistarum (Denz. 2045): « Non omnia quae | nurrat Paulus de institutione Eucharistise sunt historice sumenda ».
Historice e contrario notandum est quod ex isto testimonio S. Pauli, ||Un saltem an. 57, imo probabiliter ab anno 53 in quo probabiliter | ncripta est haec epist. I. Cor., ut fatetur Harnack, celebrabatur Euchatia 1" non ut ccena vulgaris, nec ut ritus humanus, sed ut ritus sacer fcb ipso Christo institutus, secundum verba S. Pauli, in memoriam ejus IDortis. 2° Hic ritus non erat omnino novus, quia jam abusus in eum Irrepserant, quos Paulus corrigere satagebat. Impossibile autem est ut t< mporis spatio tam exiguo facta fuerit, in communitate quaj a novita- Mbus abhorrebat, evokitio, et idealizatio ad quam protestantes liberales i i modernistse appellant, nempe mutatio ccenaj vulgaris in ritum sacrum icramentalem. 3° Constat quod hic ritus erat permanens: « hoc Cncite in meam commemorationem ».
Insuper hoc etiam historice constat, quoad institutionem, ex Evan- JBHis synopticis, etiam ut sunt libri historice fide digni (cf. Matth. XXVI, 26-28; Marc. XIV, 22-24; Luc. XXII, 19-20).
Apud Matth. legitur: « Vespere autem facto discumbebat Jesus cum Buodecim... Ccenantibus autem eis, accepit Jesus panem et benedixit regit, deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite: Hoc est forpm meum. Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: Blbite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro nuillis effundetur in remissionem peccatorum ». Item apud Marcum XIV, 17, 22, et apud Lucam XXII, 14 ubi v. 19 insuper legitur sicut in I Cor., [XI, 24, 25: « Hoc facite in meam commemorationem ».
Haec ultima verba desunt quidem apud S. Matthasum et S. Marcum, I .ilentium non est negatio; et relatio quam uterque ponit inter ultimiumi ccenam et agni paschalis manducationem ostendit Jesum voluisse ■tlovum pascha permanens instituere.
Ex his textibus Evangeliorum Synopticorum, etiam historice con- I dtnt sicut ex verbis S. Pauli in I Cor. XI, quod Christus instituk ritum I frligiosum et permanentem, seu duraturum in Ecclesia.
I Cfr. Dict. de la Bible, suppl. art. Eucharistie (J. Coppens). - Werneh Goos- MlNii, Les Origines de VEucharisti-i Sacrement et Sacrifice, 1931, Louvain.
i'i. Galat. 1, 11: « Notum enim vobis facio, fratres, evangelium quod"evanbnll/.iitum est a me, quia non est secundum hominem: neque enim ego ab Honiinc accepl illud, nec didici, sed per revelationem Jesu Christi .
■M DK HAOHAMKNTO K.UtlllAHIHT.I :IKt'llNH"M HK
Obloctlo: Quidam objiciunt tamen ex hoc quod Evangelium secundum Joannem de hac institutione non loquitur:
Quomodo explicandum est silentium S. Joannis Evangelista: circa institutionem SS. Eucharistia; ?
A priori exspectatur, Joannem discipulum dilectum scripsisse de testimonio suprema dilectionis Christi, prsesertim quia cap. XJJI et XIV narravit Ccenam paschalem et sermones Domini in ccenaculo.
H£ec quastio examinatur a P. Voste in suo libro Studia Joannea, 2" ed 1930, p. 199: Respondet quod S. Joannes Evangelista loquutus est de Eucharistia in c. VI, 48-72, ubi est sermo de pane eucharistico: « Ego sum panis vita... Hic est panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur... Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis... non habebitis vitam in vobis ». Quidam interpretes dubitaverunt quidem quod, in hoc cap. VI Joanms sit propne sermo de pane eucharistico ; sed, agitur, ut aiunt, de manducatione mere metaphorica seu de spirituali participatione sacrificio Crucis per fldem. Si vero ita esset, S. Joannes solus inter Evangelistas non loquutus esset de Eucharistia, quia de ejus institutione non loquitur. Sed hac interpretatio capitis VI Joannis fundamento caret, et est contra unanimem traditionem Patrum, et contra declarationes Coneihorum.
« Ex alia parte, ait ibidem .P. Voste, silentium quarti evangelu circa ipsam institutionem, relatio vero sermonis promissorii Eucharistue facile explicantur, considerato charactere narrationis joannea. Solet enim Joannes omittere qum a Synopticis jam narrata sunt, supplere quai ab illis omissa sunt. Atqui promissionem omiserant, fuse autem institutionem descripserant ». Hsec est responsio communiter recepta.
Insuper, ut ibidem ostenditur, est adajquatio perfecta mter verba institutionis prout a Synopticis referuntur et verba Domini in hoc capite VI Joannis (cf. hoc caput VI, 52: « si quis manducavent ex hoc pane, vivet in sternum »; 54-57: « Amen amen dico vobis, nun manducaveritis... »). Cf. Bossuet, Meditations sur VEvangile, 1*« Partie, 33? jour. Notat quod si Christus dicendo ea qua; referuntur m C. VI Joannis noluisset promittere Eucharistiam quam deinde instituere debebat, locutus fuisset fortuito seu a casu, non pravidendo ea qua deinde facturus erat l.
Sic sufficienter constat historice de expressione fidei m S. Scnptura.
Probolur ihesls. argumentatione theologice positivm, qua; considerat Evangelia et Epistolas non solum ut libros historicos, sed ut libros infallibiliter veros tanquam a Deo inspiratos. Hic agimus potius de l < Cest voulolr dire que Jesua Chrlst, qui est la sagesse eternelle, parle ot agit au hasard ».
Dk kjus institutionk in iiiiutione quam de praesentia reali, de qua agendum est infra HI* q, 75, a. 1: utrum in hoc sacramento sit corpus Christi secundum veri- lulem.
1" Probatur institutio Eucharistite ex verbis promissionis Eucha- | \ttive, in cap. VI Joannis k In hoc capite quatuor partes distinguuntur : l" qua narratur panum multiplicatio quse fuit occasio promissionis i l 26); 2* qua Christus disserit de pane vitas qui de coelo descendit (27-51); 3a ubi de necessitate manducandi camem et bibendi sanguinem phristi (52-59; 4a ubi de discipulorum incredulitate et confessione Petri.
In tertia parte capitis quaj expressius ad rem pertinet, dicitur v, 52-57: « Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Liti- Kuliant ergo Judeei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis riirnem suam dare ad manducandum? Dixit ergo eis Jesus: Amen ameu dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus nnnguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem II bibit meum sanguinem, habet vitam seternam; et ego resuscitabo Bum in novissimo die. Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo ». Sensu obvio hic manifeste agitur de reali, non de symbolica manducatione. Hoc confirmatur ex scandalo quod certe Josus deelaratione sustulisset; sed e contrario iteravit afflrmationes suas.
Conflrmatur etiam ex v. 58 sq. : « sicut misit me vivens Pater, et ego vlvo propter Patrem, ct qui manducat me ct ipse vivet propter me. Hic oat panis qui de ccelo descendit... Qui manducat hunc panem, vivet in .'•lernum ». Id est, ut notat P. Lebreton, sicut Christus realiter ad nos venit per Incarnationem, ita realiter ad nos propius accedit per Eurharistiam .
2° Institutio probatur ex ipsis verbis institutionis. Id enim quod Christus promiserat, fideliter dedit: cf. Matth. XXVI, 26-28; Marc, XIV, 22-24; Luc, XXII, 19-20; I Cor., XI, 23-25. Pridie quam pa- Ifretur, post celebrationem ccena; paschalis « accepit Jesus panem et licncdixit ac fregit deditque discipulis et ait: Accipite et comedite: //"<• est corpus meum quod pro vobis datur (vel tradetur). Et accipiens iulicem gratias egit et dedit eis dicens: Bibite ex hoc omnes: Hic est iniin sanguis meus ».
Si autem ha;c verba intelligenda sunt sensu Utterali et prc-prio, clare ■ i mvicte demonstrant institutionem Eucharistise a Christo et simul Itlam prasentiam realem.
l Protestantes liberales et A. Loisy fatentur doctrinam eucharisticam quam lcsla profitetur contineri in hoc capite. sed historicitatem hujusce narra- I llniils negant. Immerito tamen, ut ostendit M. Lepin: La valeur historique du l\ Bvangile 1910: sermo iste connectitur enim omnlno cum factis qua? eum i . cedunt et sequuntur, et verba promissionis omnino consonant oum verbi? Iinlllutlonis apud Synopticos.
:is l)K SACKAMKNTO lOllCIIAHIST^ SKCIINDIIM HK
Si e contrario h»c verba sumuntur in sensu melaphorico, ita sunt obscura et asnigmatica, ut, fatentibus adversariis, nonnisi post plura sacula hsec interpretatio proposita fuerit, et jam ab anno 1557 ducentse numerarentur haereticorum expositiones, quarum nulla plene eis placuit. Hoc clarius infra patebit q. 75, a. 1, agendo de prasentia reali, ubi ostenditur quod quando sensus proprius de se clarus est, non recurrendum est ad sensum metaphoricum obscurum et ambiguum.
In locutione : « Hoc est corpus meum » verbum est non significat : Hoc figurat corpus meum ; hoc nullo modo postulatur a contextu, nec ex natura panis, aut ex praevia monitione loquentis. E contra si, ostendendo statuam Christi, diceretur: « hoc est Christus », tunc ex ipsa natura rei eeu statuffi appareret quod verbum est vult dicere figurat; quia statua de sua natura figurat seu reprassentat hominem; non vero panis.
Insuper Apostoli qui erant homines simplices, simpliciter fidem adhibentes verbis Christi, et non raro miraculorum testes, intellexerunt pradicta verba in sensu litterali et proprio, non metaphorico. Etiam ad hanc intelligentiam dispositi fuerant ex verbis promissionis, qua referuntur in capite VI Ev. sec. Joannem.
Denique Christus instituendo Eucharistiam, dixit se instituere novum Testamentum, seu fcedus. Dixit enim: « Hic est sanguis meus Novi Testamenti » et addidit: « Hoc facite in meam commemorationem ». Atqui hffic omnia excludunt sensum metaphoricum qui difficile intelligitur. Testamentum enim clarum esse debet; et pariter obligatio expressa his verbis: « Hoc facite in meam commemorationem ». Imo si Christus metaphorice tantum loquutus fuisset, discipulos suos exposuisset per plura sacula periculo idololatria?, scil. periculo adorandi ut verum corpus Domini quod nihil aliud esset quam fragmentum panis.
Confirmatur prascedens argumentatio ex verbis S. Pauli I Cor., XI, 27-29 : de indigna communione : « Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini... non dijudicans corpus Domini ». Si autem panis eucharisticus sit solum figura corporis Christi, indigne communicanp dici nequit « reus corporis et sanguinis Domini ».
Item I Cor., X, 16, S. Paulus ait: « calix benedictionis... nonne communicatio sanguinis Christi estl et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini estl ». Non possumus autem corpori et sanguini Christi in Eucharistia communicare, nisi sint ibi realiter.
Unde jam est de fide secundum sacram Scripturam quod Christus ipse instituerit Eucharistiam, hoc est fide certum ex ipsa Sacra Scriptura, antequam sit de fide solemniter definita ab Ecclesia prajsertim in Concilio Tridentino, contra negationes protestantium. Conclusio laboris theologia; positiva? est minus certa quam ipsa fides, sed manifestat sensum Sacrae Scripturas fide tenendum.
Testimonia autem Traditionis et multa afferri possunt, sed melius erit ea afferre postea q. 75, a. 1, agendo proprie de praesentia reali: Utrum in hoc sacramento sit corpus Christi secundum veritatem.
De ejus institutione
Sulficit nunc dicere quod, teste Zwinglio, tempore S. Augustini ncnlentia de pra;sentia reali corporis Christi in Eucharistia a Christo mslituta jam erat communiter recepta.
Quoad testimonia Patrum sasculi n at m et rv cf. Rouet de Journel, Enchiridion patristicum, cf. in hoc opere, in fine p. 865 index llieologicus n. 483, 485, 486. Referuntur quoad institutionem et pranontiam realem textus obvii S. Ignatii Antiochensis, S. Justini, S. Irena?i, necnon Clementis Alexandrias, Originis, Tertulliani et posteriorum Patrum (cf. infra de prassentia reali, q. 75, a. 1).
Unde institutio Eucharistia; a Christo est 1° historice certa, 2° est de fide secundum Sacram Scripturam et Traditionem, 3° est de fide ciiam solemniter definita, preesertim in Concilio Tridentino, contra ncgationes protestantium.
Quoad convenientiam hujusce Institutionis in se et quoad circumstantias temporis, S. Thomas initio articuli enuntiat quatuor difficullates, seil.: 1* jam baptismus est spirituale nutrimentum, ergo non convenit aliud spirituale nutrimentum; responsio erit: primum est per iuodum regenerationis, secundum per modum manducationis.
2" difficultas: Hasc institutio non debebat differri usque ad ccenam Domini, quia et-iam homines qui fuerunt ante Christum indigebant uniri cum eo. — 3° difficultas: Ex alia parte hoc sacramentum ut memoriale Passionis institui dabebat post eam, non ante eam. — 4*: Imo ipse baptismus, qui ad Eucharistiam ordinatur, institutus est tantum post 1'assionem. Hajc difficultas provocat, ut videbimus, pulchram et altam rcsponsionem.
His difficultatibus non obstantibus, S. Thomas ostendit convenientiam hujusce institutionis triplici ratione. Ha; autem tres rationes non solum juxtaponuntur, sed ordinantur ad modum pulchrae elevationis.
1" convenientia est ratione contenti, 2* ratione significationis, 31 ra-
I ione finis:
1° convenientia, ratione contenti, ea est: Christus in propria specie iliscessurus, convenienter in sacramentali specie seipsum nobis reliquit.
II a in absentia imperatoris exhibetur veneranda ejus imago; sed Christus potuit nobis relinquere non solum imaginem suiipsius, sed et leipsum realiter et substantialiter prassens in hoc sacramento.
S. Thomas hanc lam rationem sic exprimit in hymno Verbum mipernum prodiens :
« In mortem a discipulo suis tradendus semulis, prius in vita ferculo 8e tradidit discipulis ».
Dl Sacuamknto ICuchaiust.u hkcundum U
El in hyiiuio 1'anyc lintjua:
« In suprema; nocte ccense Recumbens cum fratribus, observata lege plene cibis in legalibus, cibum turbffi duodenaj se dat suis manibus ».
2* convenientia est ratione significationis, sctt.: Eucharistia est commemorativum passionis Christi, sine qua non est salus; hoc autem signum commemorativum, prffifiguratum ab agno paschali, convenientissime datum est, pro omnibus generationibus subsequentibus, imminente Passione, et celebrata legali festivitate agni paschalis, qua? « dum mutatur impletur » ut ait S. Leo papa.
Hasc 2* ratio sic exprimitur in Sequentia Lauda Sion:
« In hac mensa novi Regis, Novum Pascha novaj legis Phase vetus terminat. Vetustatem novitas, Umbram fugat veritas, Noctem lux eliminat ».
3* convenientia sumitur ratione finis. Major hujusce argumenti est pulcherrima, et evolvenda est in concione sacra, scil. : « Ea qua: ultimo dicuntur maxime ab amicis recedentibus (aut morientibus) magis memorke commendantur, profundis animo imprimuntur et magis inflammant affectum ». Eucharistia autem est maximum amoris pignus, ad caritatem inflammandam ordinatum. Ergo « convenientissime Dominus in ultimo discessu suo a discipulis hoc sacramentum instituit ».
Hajc pulcherrima ratio enuntiatur non solum in liturgia, sed et in ipso Evangelio dum dicitur apud Joannem, XIII, 1: « Ante diem festum Pascha?, sciens Jesus, quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos » (cf. Commentaria in Joannem S. Augustini, S. Alberti Magni, S. Thoma? et Bossuet).
Ad illustrandam vim hujusce pulchri argumenti, notandum est quod sspe parentes in articulo mortis vellent relinquere filiis suis ultima verba summo modo sui amoris expressiva; quandoque sufficientia verba non inveniunt. Christus autem non solum invenit verba summo modo expressiva, sed et verba consecrationis quee efficiunt id quod significant; sic semetipsum realiter reliquit discipulis suis ad caritatem eorum augendam.
Solvuntut objecllones:
Ad lum: Baptismus jam quidem est quoddam alimentum spirituale, per modum regenerationis, sed convenientissime aliud instituitur
DE EJU8 INSTITUTIONE per inodum manducationis. Ex eisdem nutrimur ex quibus sumus, non tiunen eodem modo advenientibus.
Ad 2um: Eucharistia ut continens ipsum Christum non potuit limtitui ante Incarnationem ; sed tunc erant sacramenta prafigurativa ilominicas passionis. Et homines bona* voluntatis salvabantur propter merita Christi futura, sic figurata.
Ad 3um: Eucharistia non debuit tamen institui post Passionem, ncd ut antiuntians eam, et ut in futurum esset memoriale ejus. Certo boo summe conveniebat ad prseparandas mentes discipulorum ad sa- ■ rificium Crucis, quo terminabatur figura agni paschalis. Et non ob- Itante hac praparatione Petrus durante Passione non potuit portare inysterium istud; et Dominum negavit. Unde dicitur in liturgia: « Fac ul portem Christi mortem », ad hoc juvat communio eucharistica.
Ad 4um: Sacramentum Eucharistia? convenienter instituitur ante Haptismum, quia est prius baptismo in intentione. Nam consummatio gratias prior est intentione quam ejus inchoatio, qua? non est nisi propter consummationem.
Concilium Tridentinum (Denz. 875) agendo de Institutione Eucharistia? (sess. XTTT, cap. 2) triplicem assignat convenientiam ejus, scil. 1" ut Christus divitias amoris sui effunderet; 2° ut recoleremus memoriam ejus; 3° ut incruente annuntiaretur passio et Mors Christi. Legitur in hoc capite: « Ergo Salvator noster, discessurus ex hoc mundo ad Patrem, sacramentum hoc instituit, in quo divitias divini sui erga homines amoris veluti effudit, memoriam faciens mirabilium suorum (Ps. CX, 4) et in illius sumptione colere nos sui memoriam (I Cor., XI, 24) pracepit, suamque annuntiare mortem donec ipse ad judicandum Tiuindum veniat ». Dicit enim: « Hoc facite in meam commemoralionem». I Cor., XI, 24; Luc, XXH, 19.
In Ecclesia existit specialis cultus ad gratias agendas pro Institutlone Eucharistiaj, est Cultus erga SS. Cor Jesu Eucharisticum cum Mlssa propria et Officio. De eo dicit P. Hugon, in Sua Dogmatica, t. n, p. 654 : « Hajc devotio non est distincta ab ipsa devotione erga Sacra- Uasimum Cor Jesu, sed est in ea specialis respectus ». Considerat enim Oor Jesu ut nobis dans Eucharistiam olim et quotidie usque ad consumumtionem saaculi. Sic Cor Jesu dicitur eucharisticum ratione ejus doni, llcul aer dicitur sanus prout dat sanitatem.
Ut aiebat Leo XHI, approbando hunc cultum et erigendo archirinilraternitatem Cordis Eucharisticd : certo institutio Eucharistia? me- Kbatur specialem gratiarum actionem. Dicitur enim in Ev. secundum .luiiiinem XHI, 1, ubi agitur de Ccena paschali: « In finem Jesus dilexit
, magnam igitur gratitudinem habere debemus pro isto summo bcneficio.
H« omnes rationes convenientia? colliguntur in oratione: « O sa- ' ni Mi convivium, in quo Christus sumitur: recolitur memoria Passionis
I»k Hackamknto Kuciiakikt/k 8KCUNDUM 8K l-jus; mens impletur gratiia, et futura glorise nobis pignus datur ». In hac oratione apparet quod Eucharistia recolit pneteritum, mirabiliter prasens fecundat et seternam vitam annuntiat.
Chapter 6 of 84