Sectio 4, art. 2: UTRUM IN HOC SACRAMENTO REMANEAT
SUBSTANTIA PANIS ET VINI POST CONSECRATIONEM
Status qucestionis et diiiicultas: Per hunc articulum jam incipit transitus a quaestione de praesentia reali ad transsubstantiationem. Principalis difficultas oritur ex hoc quod remanent accidentia panis et vini, non autem videtur quod possint esse sine subjecto, et sine proprio subjecto.
Ideo Impanatores docuerunt substantiam panis et vini remanere et assumi hypostatice a Verbo, sicut assumpta est humanitaa in Incarnatione, unde nomen « impanatio ». Hunc errorem Guitmundus tribuit quibusdam discipulis Berengarii. Osiander inter discipulos Lutheri impanationem tenuit.
De Transsubstantiatione
Consubstantiatores dixerunt: Substantia panis et vini remanet, sed nbsque unione hypostatica conjungitur corpori Christi. Ita Lutherus et lutlierani, et antea quidam discipuli Berengarii.
Durandus inter scholasticos in TV, d. 11, q. 3 docuit formam panis converti quidem in corpus Christi, non vero materiam panis quae post conversionem fieret materia corporis Christi, fere sicut in assimilatione nutritiva naturali.
Quidam alii sseculo XIII, ut refert S. Thomas, hic a. 6 dixerunt: Forma substantialis panis et non ejus materia remanet.
Concilia. Hse opiniones non possunt amplius admitti praesertim post definitionem Concilii Tridentini sess. 13 can. 2: « Si quis dixerit, in sacrosancto Eucharistite sacramento remanere substantiam panis et vini una cum corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantice panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini, quam quidem conversionem catholica Ecclesia aptissime transsustantiationem appellat, a. s. ».
Antea fuerunt declarationes Concilii Romani sub Gregorio VH, IV Concilii Lateranensis, Concilii Constantiensis, Concilii Florentini (cf. Denz. 335, 416, 424, 430, 465, 544, 581, 666, 698, 706 sq., 796, 877, 1469, 1529, 1919). Speciatim contra impanationem et quamlibet permanentiam substantiae panis et vini (cf. Denz. 1845 [decr. S. Officii anno 1875], 581 sq., 877, 884).
Patres, ut supra diximus, agendo de praesentia reali, communiter docuerunt: Christum de pane effecisse corpus suum, et post verba consecrationis non superesse substantiam panis. S. Thomas citat in argumento « sed contra » auctorem libri de Sacramentis 1. VI, c. 1 (operis quod attributum est S. Ambrosio) : « Licet figura panis et vini videatur, tamen nihil aliud quam caro Christi et sanguis post consecrationem credenda sunt ». Ita locuti sunt prassertim S. Cyrillus Hierosol., S. Ambrosius, S. Chrysostomus, S. Gregorius Niss., S. Joannes Damascenus quorum textus de hac re communiter citantur. Cf. Rouet de Journel, Enchiridion Patrist. in fine, index theologicus, n. 489.
Inter theologos scholasticos qui transsubstantiationem admittunt, fuit disputatio circa hoc punctum: utrum ex ipsis verbis consecrationis, in Sacra Scriptura relatis, probari possit non permanentia subslantis panis et ejus transsubstantiatio, an solum ex definitionibus Ecclesiae. Scotus tenet quod transsubstantiatio non potest probari nisi ex definitionibus Ecclesias, thomistae vero et multi alii docent: hoc confltat etiam ex verbis consecrationis.
Responsio. Rationes quas S. Thomas exposuit in corpore articuli BUnl quatuor, et optime sic ordinantur: Ponere permanentiam substanti;p panis 1° tollit veritatem hujus sacramenti, scil. praesentiam realem;
2° tollit veritatem formulse consecrationis ; 3° contrariatur venerationi hujus sacramenti; 4° contrariatur ritui Ecclesias. Rationes fortiores sunt duee priores.
1= Batio est : Si remaneret substantia panis tolleretur veritas hujus sacramenti, seu praesentia realis. Legenda est littera. Argumentum ad hoc reducitur:
Aliquid non potest esse alicubi, ubi prius non erat, nisi per loci mutationem aut per alterius conversionem in ipsum. Lux argumenti in hoc principio continetur.
Atqui corpus Christi non incipit esse in hoc sacramento per motum localem.
Ergo corpus Christi incipit esse in hoc sacramento per conversionem substantia; panis in ipsum, quae igitur, facta conversione, non remanet.
Minor prius probatur ad majorem claritatem. Etenim corpus Christi, per motum localem descendendo ad Eucharistiam, desineret esse in calo, quod ab omnibus rejicitur; imo, sic localiter descendendo, pertransiret omnia media, seu loca intermedia, et denique deberet localiter moveri simul ad diversa loca distantia, ubi simul fit consecratio.
Ad explicationem majoris dicendum est: Aliquid praccistens, in se omnvno immutatum ac non desinens proprium locum, non potest fieri realiter prsesens alibi, nisi per alterius conversionem in ipsum, v. g. ignis ' non fit prtesens in aliqua domo nisi, aut quia ad eam defertur, aut quia aliquid in ea existens, v. g. lignum, convertitur in ignem.
Ad majorem intelligentiam hujusce argumenti, notandum est cum thomistis quod hsec nova praasentia realis alibi importat relationem realem continentiw quw fundamento indiget. Non enim datur relatio sine fundamento, v. g. filiatio sine generatione, nec similitudo sine qualitate simili, nec sequalitas sine quantitate ajquali.
Atqui fundamentum hujusce relationis redlis continentim, manentibus accidentibus panis, non potet esse nisi conversio substantia panis in corpus Christi.
Vi conversionis, id quod erat panis nunc est corpus Christi, et sic hasc relatio specierum panis terminatur nunc ad corpus Christi. Sic satis clare explicatur prassentia realis per transsubstantiationem.
Dices: Forte Deus in thesauris sapientias suse habet alium modum producendi fundamentum hujusce relationis realis specierum ad corpus Christi etiam omnino immutatum in se ac non deserens proprium locum.
Respondetur: Servata veritate verborum consecrationis, alius modus non videtur possibilis, nam ha;c realis relatio specierum panis ad corpus Christi fundari debet in his speciebus, sublata earum relatione ad substantiam panis. Et hoc non concipitur nisi per conversionem, de qua loquuntur Concilia, et qua species amittunt relationem ad substantiam panis et accipiunt ad corpus Christi.
De Transsubstantiatione
Sic apparet valor majoris argumenti: Aliquid non potest esse alicubi, ubi prius non erat, nisi per loci mutationem, aut per alterius convcrsionem in ipsum. Ita ego, qui prius eram ad dexteram tuam, non possum esse nunc ad sinistram tuam, nisi quia locum mutavi aut tu mutasti. •
Pariter: aut corpus Christi mutatum est, aut panis mutatus est in eorpus Christi, non datur medium, vi principii contradictionis et prineipii causalitatis.
HaBC ratio impugnata est a Durando, a Scoto et a Scotistis qui iidmiserunt transsubstantiationem adductivam (sine motu locali apparenti) potiusquam conversivam. Esset miraculum adductionis, potiusquam conversionis.
Ad hoc respondetur praasertim dupliciter:
1° Non satis servantur verba Conciliorum, quaa semper utuntur verbo conversionis vel transsubstantiationis; transsubstantiatio autem, ut nomen indicat, est formaliter actio conversiva. Adductio e contra non est actio conversiva unius in aliud. In expressione « transsubstantiatio adductiva » adjectivum destruit substantivum.
2° Insuper non potest esse adductio corporis Christi sine mutatione fpsius corporis Christi, quas admitti nequit. Etenim mutatio est vel substantialis vel accidentalis et tunc aut quantitativa, aut qualitativa, aut localis. Atqui corpus Christi gloriosum, impassibile, ac non deserens cEelum, non mutatur, nec substantialiter (sic destrueretur, sive per annihilationem, sive per corruptionem, sive per conversionem in panem), nec accidentaliter per respectum ad panem, id est nec quantitative, nec qualitative, nec localiter, ut dixit S. Thomas, quia sic desereret cselum, et simul moveretur motibus contrariis ad diversa loca terra?. Ergo non potest concipi ha?c transsubstantiatio adductiva, quas esset actio divina non in panem, sed in corpus Christi mutandum; ex ea sequeretur quod Christus sic motus ad Eucharistiam desereret cselum. Remanet igitur argumentum S. Thomae.
Instant Durandus et Scotus. Deus potest facere quod corpus Christi sit prasens in Eucharistia etiam conservando substantiam panis, sicut conservat panis accidentia, et tunc corpus Christi inciperet esse sub aacramento absque motu locali et absque conversione panis in ipsum.
Hoc affirmant, sed non probant.
Respondetur: Distinguo antecedens: Deus potest facere quod corpus Christi sit praesens in Eucharistia, manente substantia panis, absque mutatione corporis Christi, nego; cum quadam mutatione corporis Christi, transeat. Sic Deus potest facere quod sint duo corpora in eodem loco, v. g. dum Christus in ccenaculum intravit, januis clausis, tunc corpus Christi movebatur localiter.
DK hi.i-.mkntia hv.ma
Quoad primam partem, scil. negativam, hujusce responsionis, consentiunt thomistas, in hoc scil. consentiunt: si corpus Christi impassibile et gloriosum ac cielum non deserens non mutatur, tunc repugnat corpus Christi esse in Eucharistia, absque conversione panis in ipsum, quia, ut dicit S. Thomas, repugnat aliquid prmexistens esse nunc ubi prius non erat, nisi vel in se mutetur, vel aliquid in vpsum; sic Deus, immotus in se permanens, non potest esse de novo in creatura sine mutatione creatura, sic dum justificatur homo, tunc Deus incipit habitare in eo.
Cum ergo supponatur corpus Christi non mutari et pra;sertim non mutari qualibet consecratione, ut fiat prasens in diversis locis terra», insuper cum aliter sit nunc quam prius, necessario panis debet mutari per conversionem in ipsum. Hoc videtur esse omnino apodicticum.
Ut magis appareat vis principii hujusce rationis sic formulari potest in duabus partibus:
1° Aliquid pra^existens, in se omnino immutatum, non potest aliter et aliter se hdbere nisi per mutationem alterius; v. g. Deus immutabilis prius non habitabat in hoc homine, nunc autem in eo habitat, quia hic homo justificatur; item eadem columna immobilis non potest esse aliter et aliter per respectum ad me, scil. prius ad dexteram et postea ad sinistram, nisi post mutationem meam. Alioquin esset effectus sine causa.
2- Aliquid numerice idem praaexistens et in se omnino immutatum, non potest fieri realiter prwsens alibi, ubi prius non erat, nisi per alterius conversionem in ipsum.
Si quidem hoc non prwexisteret, posset fieri prasens per creationem ; sed si praexistit, non potest fieri prasens nisi per conversionem alterius in ipsum. Insuper si fiat pra;sens, non quantitative, sed per modum substantiw, hoc non potest fieri nisi per conversionem alterius substanti« in ipsum, manentibus accidentibus hujusce substantia; conversa;.
Hoc videtur omnino apodicticum, quamvis satis difficile propter complexitatem terminorum, et in hoc conveniunt omnes thomista;, non solum ad servandam litteram S. Thom», sed etiam quia hoc principium apparet in se evidens, dum progressive explicantur termini ejus.
Brevius: Aliquid prajexistens non potest aliter et aliter se habere nisi aut per mutationem suam, aut per mutationem alterius in ipsum. Alioquin innovatio prius asserta esset sine ratione essendi, sine causa. I
Dubium. — Utrum abstrahendo a verbis consecrationis possit de potentia Dei absoluta corpus Christi esse prasens in Eucharistia absque conversione panis in ipsum? Non dicitur in enuntiatione dubii: « corpus Christi omnino immutatum ». Ad dubium sic enuntiatum solsolvendum, non consentiunt omnino thomistaj.
De Transsubstantiatione
1° Capreolus, Paludanus, Ferrariensis, Gonet negant propter quffidam testimonia S. Thoma; prajsertim in IV, d. 11, q. 1, a. 1, qc. 1, ubi videtur docere id implicare contradictionem K
2° E contrario Cajetanus, Soto, Billuart affirmant quod abstraiiendo a verbis consecrationis, non videtur implicantia quod Deus faciat cum quadam mutatione in corpore Christi, quod corpus Christi sit prajsens in Eucharistia et simul conservet substantiam panis aut eam annihilet (cf. Cajetanum n. VH, XI, XH).
Ad textus S. Thoma; ab aliis thomistis invocatos, respondent: S. Thomas loquitur ibi, in hypothesi qua; de facto est, quod corpus Christi incipiat esse prasens dbsque sui mutatione. Dicit enim in loco citato: « Impossibile est aliquid esse nunc, cum prius non fuerit, nisi, i/iso mutato vel aliquo in ipsum ».
TJnde conveniunt thomistw in hoc: corpus Christi in se immutatum non potest fieri realiter prwsens in Eucharistia nisi per conversionem panis in ipsum. Et hoc videtur apodicticum.
Objiciunt denique Durandus et Scotus: Etiam admissa transsubstantiatione conversiva, non sequitur prasentia realis. Nam ex hoc quod vorpus Christi prwxistit in cwlo, sequitur quod id quod erat panis sit nunc in ca;lo, ubi Christi corpus praexistebat, et non quod corpus Christi sit in Eucharistia.
Respondetur : 1" Non sequitur prajsentia realis, si consideratur transsubstantiatio independenter a verbis consecrationis, transeat; dependenter ab illis, nego, ita Cajetanus.
2° Ut notat etiam Cajetanus (a. 2, n. VHI): Ratione quidem praxxitentice corporis Christi, sequitur quod id quod erat panis sit nunc corpus Christi praexistens in c»lo, et sit igitur in c»lo, sed ratione convei-sionis, expressa; in formula consecrationis, remanentibus accuientibus panis, corpus Christi, in quod panis conversus est, est sub accidentibus panis; h»c accidentia remanentia habent relationem ad ipsum. Amba; propositiones sunt vers quia est unica corporis Christi substantia, qua; secundum suum esse naturale est in caelo, et sacramentaliter in Eucharistia.
Sic remanet vera major primi argumenti S. Thomae : « Aliquid non potest esse alicubi, ubi prius non erat, nisi vel per loci mutationem vel per alterius conversionem in ipsum ».
l Dicit S. Thomas in IV Sent. dist. XI, q. 1, a. 1, qc. 1: « Quia impossibile <wt aliquid esse nunc, cum prius non fuerit, nihil (nisi) ipso mutato, vel aliquo lp»um; nec posset, etiam per miraculum fleri sicut quod esset animal rationale mortale et non esset homo: aliter enim se habere nunc et prius, est idem ■luod moveri vel transmutari ». Saltem est lnnovatio explicanda per mutationem iilterius. Item ad 3um et IV Contra Gentes c. 63.
Dk pr^skntia kkali
Rocapitulatio et confirmatio eorum qua? pertinent ad primam rationem.
Post pra?dictas discussiones sic per modum recapitulationis enuntiari et probari potest thesis thomistica:
Corpus Christi in se immutatum non potest fieri realiter prasens in Eucharistia nisi per conversionem substantice panis in ipsum.
S. Thomas hoc affirmat in art. 2. Scotus vero hoc negat et dicit: non necessaria est conversio; imo est annihilatio substantia? panis, et adductio corporis Christi. Contra hoc communiter notant thomista?:
1° Concilia praesentiam realem explicant per « conversionem » et S. Thomas servat sensum obvium et plenum hujusce nominis « conversio », dum Scotus eum non retinet, non admittit enim nisi substitutionem substantiarum, scil. annihilationem panis et adductionem corporis Christi. Prsesertim definitioni Concilii Tridentini de ipsa « transsubstantiatione » multo conformior est doctrina S. Thoma?, ut patet, quam opinio Scoti.
2° Ratione theologica ostenditur necessitas conversionis per exclusionem alterius causse.
Prasnotandum est quod agitur de conversione ut significata et producta a verbis consecrationis, et non independenter ab eis, nec independenter a permanentia accidentium panis et vini, qua?, ut constat, remanent.
Pramotandum est insuper quod impassibile corpus Christi gloriosi non mutatur nec substantialiter, nec quantitative, nec qualitative (alteraretur) nec localiter, in hoc sensu quod non desinit esse in caslo, nec potest moveri simul ad diversa loca.
Ha?c duo prasnotanda generaliter admittuntur a theologis ex pra;dictis in tractatu de Incarnatione et de Sacramentis.
Nunc autem his positis sic thomista? probant necessitatem conversionis ad pra?sentiam realem:
— Aliquid pra?existens in se immutatum, ac non deserens suum proprium locum, non potest fieri realiter prsesens alibi nisi per alterius conversionem in ipsum. Hoc est philosophice certum.
— Atqui corpus Christi in se immutatum, ac ca?lum non deserens, consecratione fit realiter pra?sens alibi, scil. in Eucharistia sub speciebus panis. Hoc est de fide.
— Ergo necesse est quod substantia panis convertatur in ipsum.
Probatur major: Ha?c nova prsesentia realis importat enim realem relationem continentia;, quae fundamento indiget. Non enim potest esse
Dk Tkanssubstantiationk relatio realis sine fundamento reali, v. g. filiatio sine generatione, similitudo sine qualitate simili, a?qualitas sine quantitate a?quali.
Atqui hoc fundamentum realis relationis continentia? est conversio de qua loquuntur Concilia (quod facile ostenditur) et non potest esse nisi conversio (quod difficilius probatur propter complexitatem rei et pramotaminum).
1° Est conversio, vi cujus id quod erat panis nunc est corpus Ghristi. scil. realis relatio continentias specierum panis terminatur nunc ad substantiam corporis Christi. Hoc est satis clarum.
2° Difficilius probatur quod hoc fundamentum relationis pra?dictas non potest esse nisi conversio.
Hoc tamen tripliciter constat:
A) indirecte prout alia? sententia? non possunt assignare fundamentum reale pra?dicta? relationis continentia?. Pra?sertim hoc apparet in sententia Scoti, qui, rejiciendo conversionem panis debet ponere mutalionem in Christo adducto. Corpus autem Christi gloriosi de facto non mutatur, nec substantialiter, nec quantitative, nec qualitative, nec localiter, nec proinde accipit relationem realem ad species panis, sed terminat relationem realem specierum panis ad ipsum. Ergo mutatio debet esse in ipso pane converso; alioquin esset effectus (pra?sentia? realis) sine causa.
B) Inaupcr, ut dicctur in 2" ratione corporia art. 2 S. Thomee, sine conversione non verificarentur verba consecrationis, quibus excluditur et permanentia panis et ejus annihilatio, ac exigitur conversio, nam quando dicitur « hoc » designatur id quod est sub speciebus panis in manibus Christi et hoc fit ac postea posterioritate natura? est corpus ChrisH. Hoc argumentum magis explicite proponendun» est postea in explicatione secunda? rationis S. Thoma?.
C) Denique nec videtur possibile, quod Deus etiam in thesauris sua sapientia? et omnipotentia? habeat aUum modum quam conversionem ad hanc pra?sentiam realem producendam, saltem servata immutatione corporis Christi et servata veritate verborum consecrationis. In hoc conveniunt omnes thomista?.
Alius enim modus. videtur impossibilis, nam ha?c realis relatio specierum ad corpus Christi fundari debet non in corpore Christi (quod supponitur de facto immutatum), sed in ipsis speciebus panis, sublata carum relatione ad substantiam panis. Hoc autem non concipitur per annihilationem panis ex qua non sequeretur pra?sentia realis corporis Christi; nec per adductionem ejus, quia de facto non mutatur, sed per nolam conversionem, qua species panis amittunt suam relationem ad Hubstantiam panis et accipiunt relationem ad corpus Christi.
Unde videtur quod etiam in thesauris sua? sapientia? Deus non habeal alium modum, saltem alium quo corpus Christi remaneat immulutum et quo simul verificentur verba consecrationis.
DX ph.khhntia REALl
Unde sicut ad consecutionem gloriaa ut objectum meriti non est alius modus quam status gratia et justificatio seu conversio impii b lta non est alius modus ad prasentiain realem nisi transsubstantiatio. Item ut Deus infallibiliter cognoscat futura libera non ost alius modus nisi decretum voluntatis suae positivum (si agitur de actibus bonis) vel permissivum (si agitur de peccatis).
2" Ratio S. Thoma» est ex verbis consecrationis, scil.: Ha?c verba: Hoc est corpus memum non essent vera, si substantia panis remaneret; nunquam enim substantia panis est Corpus Christi; sed potius esset dicendum « hic (adverbialiter) est corpus meum » seu in hoc loco est corpus meum.
Thomistaj optime explicant hanc rationem contra Scotum et Durandum, qui tenent quidem ex definitione Ecclesiae substantiam panis non remanere, id tamen ex prascisa significatione verborum consecrationis non deduci.
Cf. de hac re Joannem a S. Thoma disp. 28, a. 1; Gonet, Billuart.
Ratio S. Thoma? sumitur ex sensu litterali et proprio verborum consecrationis, id est: si, his verbis prolatis, remaneret substantia panis cum corpore Christi, h(ec substantia panis demonstraretur per pronomen «hoc»; atqui falsum est substantiam panis esse corpus Christi. Antecedens patet, nam quando dua: substantia? sunt in eodem loco, una sensibilis per propria accidentia, alia latens et insensibilis, ille qui demonstrat contentum sub istis accidentibus, non designat substantiam latentem, sed visibilem per propria accidentia; v. g. si aliquis haberet panem in quo lateret nummus aureus, non recte diceret demonstrando panem: hoc est aurum. Deberet dicere: vel adverfeialiter hic est aurum, vel in hoc pane est aurum. Ergo si remaneret in Eucharistia substantia panis verba consecrationis essent falsa, ut dicit S. Thomas.
Confirmatur per ipsum Concilium Tridentinum sess. 13, c. 4 (Denz. 877) : « Quoniam Christus redemptor noster corpus suum id qttod sub specie panis offerebat vere esse di-xit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta hsec Synodus deolarat, per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantia? panis in substantiam corporis Christi ».
Unde, ut notat Joannes a S. Thoma, loc. cit., Concilium non solum definit substantiam panis et vini converti in corpus et sanguinem Christi, sed etiam ideo fieri hanc conversionem, qwa Christus vere dixit illud esse corpus suum. Scotus autem et Durandus scripserunt ante Concilium Tridentinum, sed post hoc Concilium non videtur posse tuto sustineri eorum sententia. Ita etiam Biiluart et multi alii.
Corollarium: Ex his autem excluditur non solum consubstantiatio, sed etiam impanatio; si errim substantia panis non remanet," sed tota l De potentia absoluta Deus potest dare gloriam sine gratia pnecedenti. sed tunc gloria non erit objectum meriti.
Dk Tkanssubstantiatione
«•onvertitur, manifestum est quod Verbum non assumit sibi hypostatice panem. Insuper haac impanatio est merum figmentum, absque ullo fundamento in Sacra Scriptura et in Traditione.
Sequitur etiam ex prasdicta ratione, ut notant Thomista?, v. g. Gonet et Billuart, non remanere materiam panis informatam anima ralionali Christi, neque formam, sola materia conversa in corpus Christi, nt-que subsistentiam et existentiam panis, quia Concilium Tridentinum dcfinit fieri « conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius mibstantiae vini in sanguinem, manentibus dumtaxat speciebus panis et rini ». Haec est non solum declaratio, sed et definitio, in canone 2° (Denz. 884), sub pcena anathematis. Manifestum est autem quod subsiatentia et existentia substantialis panis pertinent ad ordinem substantiffi, et igitur non remanent, si, ut ait Concilium, « manent dumtaxat species panis et vini ».
Objicitur contra hanc secundam rationem S. Thomae:
Etiamsi remaneret substantia panis, adhuc vera essent haac verba :
Hoc est corpus meum, sicut vere dicitur, demonstrato dolio: Hoc est vinum, quamvis sit simul vinum et lignum dolii.
Respondetur: Disparitas est, quia dolium ex usu destinatum est ad nliquid liquidum continendum, unde dicere, demonstrato dolio, « hoc est vinum », est dicere: liquidum in hoc dolio contentum est vinum. Per metonymiam sumitur continens pro contento. E contra panis non est ex natura sua nec ex usu hominum destinatus ad continendam aliam substantiam. Proinde, si remaneret substantia panis, dicere: « hoc est corpus meum » esset dicere: « hic panis est corpus meum ». Et hsec propositio falsa est.
Instantia: Sed remanent accidentia panis, et tamen verificantur v»rba: hoc est corpus meum.
Respondetur: Disparitas est, quia pronomen hoc, tam ex natura nua, quam ex usu hominum, non demonstrat accidentia, sed substantiam BUb his latentem. Substantia prima est id quod est, accidens est id quo aliquid est tale, v. g. album.
Instantia: Haec propositio, demonstrato Christo, vera est: hic homo Btt Deus. Atqui humanitas Christi non convertitur in divinitatem. Ergo poriter verum esset dicere: hoc est corpus meum, quamvis panis non usset conversus in corpus Christi.
Respondetur: Disparitas est quod in prima propositione, hic homo mipponit pro supposito seu persona non pro natura humana, scil. ha?c pcrsona habens humanitatem est Deus. E contrario in secunda propolitione «hoc est corpus meum », hoc supponit non pro supposito habtnte duas naturas, sed pro substantia demonstrata. Ed ideo si rema- Mret substantia panis, sensus esset: « substantia panis est corpus meum », quod falsum est.
Sic remanent duse prima? rationes S. Thomse.
DB ril-KSKNTIA KKAI.I
AiicE rationes. — Duse alia? sunt relative minoris momenti.
Tertia est quod permanentia panis contrariatur venerationi Eucharistiffi, nam quidquid in ea continetur, adoratur. Substantia autem panis adorari nequit.
Quarta ratio est quod permanentia panis contrariatur ritui Ecclesise secundum quem post corporalem cibum non licet sumere corpus Christi, cum tamen post unam hostiam consecratam licet sumere aliam.
Ergo ex omnibus his quatuor rationibus concludit S. Thomas: « Hsec positio (permanentia? panis) vitanda est tanquam haretica ». Si hoc autem dicebat ante Concilium Tridentinum, a fortiori postea dicendum est.
Inter has quatuor rationes, principalis videtur esse secunda sub aspectu positivo, nam sumitur ex ipsis verbis consecrationis ; hasc confirmata est a Concilio Tridentino et enuntiatur ut principalis a Thomistis; sed prima ratio sub aspectu speculativo est fundamentalis.
Ad 2um: In aliis sacramentis remanet substantia materise, v. g. aquee, olei, quia in aliis sacramentis non est ipse Christus realiter. Non datur transsubstantiatio nisi in Eucharistia.
AlitR factce sunt objectiones, ex permanentia accidentium, prajsertim a Cartesianis. Dixerunt enim Cartesiani: accidentia non possunt esse sine subjecto. Atqui accidentia panis et vini remanent in Eucharistia. Ergo remanet substantia panis et vini.
Solutio autem hujusce objectionis pertinet ad qu. 77 de accidentibus remanentibus in hoc sacramento. Responsio est ibidem a. 1, ad lum et 2"m : « accidentia non possunt esse naturaliter sine subjecto, concedo; miraculose, nego ». Hoc non repugnat quia est distinctio realis inter substantiam et accidens, v. g. Inter substantiam panis et ejus quantitatem seu extensionem, nam ante considerationem mentis nostra?, vera est hsec propositio: extensio panis non est ejus substantia, sed praasupponit ejus substantiam, quaj est tota in toto et tota in qualibet parte. Quas autem realiter sic distinguuntur, possunt miraculose a Deo separari, proinde accidentia eucharistica non actualiter inha>rent in aliquo subjecto, sed conservant aptitudinem ad inharendum, prout hasc aptitudo est de eorum essentia cf. q. 77, a. 1, ad 2"".
Chapter 17 of 84