Sectio 4, art. 1: UTRUM IN HOC SACRAMENTO SIT CORPUS CHRISTI
SECUNDUM VERITATEM
Stalus qucestionis: apparet ex variis erroribus circa praisentiam realem. S. Thomas plures in memoriam revocat. Principales sunt sequentes: Videamus simul oppositas definitiones Eccleske.
De erroribus damnatis. — Quasi omnes errores circa Eucharistiam ad prsesentiam realem pertinent; attamen distinguendi sunt errores qui sunt directe contra ipsam realem praesentiam ab eis qui sunt potius contra verum modum praasentiaj realis. Hic agitur praecipue de prioribus.
Primi hunc fidei articulum impugnaverunt Capharnaitaa et quidam discipuli Christi, ut patet per Evangelium secundum Joannem VI, 61, ubi legitur eos non potuisse capere promissionem Christi de danda carne sua in cibum et sanguine suo in potum. « Multi ergo audientes ex discipulis ejus dixerunt: Durus est hic sermo et quis potest eum audirel » et, scandalo inde accepto, retro abierunt ». Hos secuti sunt omnes haaretici qui, negantes Verbum assumpsisse verum corpus, consequenter negaverunt corpus Christi esse in Eucharistia, ita Docetw et Manichosi; de his loquitur S. Ignatius Antiochensis, in Epistola ad Smyrnenses, VH, 1. Gnostici autem ipsa Eucharistia uti noluerunt (cf. Origen. de Orat. V, 1).
S^CULO V, Nestoriani juxta sua principia de duabus personis in Ohristo, tenent in Eucharistia esse tantummodo carnem personm humance, non personas divinaj (cf. Dict. Theol., art. « Eucharistie », col. 1158-1170).
S^CULO Di, Joannes Scotus Erigena, qui scripsit opus de Corpore Christi, suspectus est de hseresi circa praesentiam realem. Unde hic liber proscriptus est postea anno 1053 a Concilio Vercellensi; hoc libro maxime utebatur Berengarius.
Ssculo XI, Berengarius turonensis, Andegavensis archidiaconus, unno 1047, primus in Ecclesia quasi aperte negavit prassentiam realem (•orporis Christi in Eucharistia; dixit remanere in Eucharistia « ipsa panis et vini elementa », qu» essent figura corporis et sanguinis Christi. Coritendit igitur omnia in signis et figuris consistere (cf. Dict. Theol. oath. art. « Beranger »).
Ha;resis Berengarii damnata est sub S. Gregorio VTI, in Concilio Komano VI, 1079 (cf. Denz. 355), ubi invenitur jusjurandum prastitum ii Berengario, qui errores suos sic retractare debuit:
« Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vinum, (|uas ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis et verba nostri Kidomptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem Jesu Christi Domini nostri et post conseoratlonem esse verum Christi corpus, quod natum est de Virgine, et
|)K 1'K.I.SKNTIA KKAI.I quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, et quod sedet ad dexteram Patris, et verum sanguinem Christi, qui de latere ejus effusus est (et ibi esse), non tantum per signum et virtutem Sacramenti, sed in proprietate naturce et veritate substantue, sicut in hoc brevi continetur et ego legi et vos intelligitis. Sic credo, nec contra hanc fidem ulterius docebo. Sic me Deus adjuvet et luec Sancta Dei Evangeha ».
Berengarii hsresim scriptis impugnarunt AUemannus, Hugo LtngonensUs episcopus, Lantfrancus, Durandus Troarnensis, abbas, Guitmundus et Algerus. Videtur certum Berengarium obiise catholicuin et pcenitentem anno 1088, quidquid in contrarium dicant scnptores Calviniste.
S^culo Xn, Petrus de Bruis et Petrobrussiani et Henriciani impugnaverunt directe transsubstantiationem, dicendo: Christus quidem in ultima ccena panem in corpus suum convertit, sed hanc potestatem non dedit Apostolis et successoribus eorum. Contra hanc haresim scripserunt Petrus Cluniacensis et S. Bernardus.
Sjeculo Xn, Waldenses et Albigenses transsubstantiationem et prasentiam realem negaverunt. S. Dominicus plures ex illis praedicatione sua et miraculis convertit.
S^culo XIV, Wicleff, anglus, contendit substantiam panis et vini remanere in Eucharistia et Christum in ea esse non realiter sed virtualiter tantum et sacramentaliter (cf. Divl. Thiol. art. « Eucharistie », col. 1320 sq.). Wicleff damnatus est sub Martino V, in Concilio Constantiensi, sess. 8 (Denz. 581 sq.); ejus propositiones damnat* sunt sequentes: « substantia panis materialis et similiter substantia vim materialis remanent in sacramento altaris ». « Accidentia panis non remanent sine subjecto in eodem sacramento ». « Christus non est m eodem sacramento identice et realiter (in) propria prssentia corporah ».
Joannes Hus secutus est errores Wicleffi, ut constat ex e3us damnatione (cf. Denz. 651, 667): « Utrum eredat et asserat, quod facta consecratione per sacerdotem, sub sola specie panis tantum et prster speciem vini, sit vera caro Christi et sanguis et anima et deitas et totus Christus, ac idem corpus absolute et sub una qualibet illarum specierum singulariter ». Ac proinde non reprobanda est communio pro laicis sub specie panis tantum.
S^culo XVI. — Lutherus dixit quidem usque ad finem vitas suae se non posse negare prasentiam realem, quia nimis clara sunt verba Sacra Scriptura (cf. Epistolam ejus ad Argentoratenses), attamen docuit non transsubstantiationem, sed consubstantiationem, scil. corpus Christi esse cum pane, in pane, sub pane; et hanc praesentiam realem sic explicatam non admisit nisi durante ccena, non vero post communionem, ita ut, si remaneant hostiae consecrata, Christus non sit realiter pr*sens in illis, nec proinde adoranda, sunt. Hoc est directe contra adorationem SS. Sacramenti (cf. Dict. TfUol. art. « Luther »).
Secundum Scripturam
Sed discipuli Lutheri, via erroris aperta, in eam processerunt, et rcnovaverunt ha?resim Berengarii, directe contra praasentiam realem. Ita Carlostadius, Zwinglius helveticus, fficolampadius, Petrus Martyr, <-t Sacramentarii qui dixerunt Eucharistiam non esse nisi symbolum ad fidem excitandam ac proinde vacuam Christi imaginem aut memoriam (cf. Dict. Theol. Cath. art. « Carlostadt » et art. « Sacramenlaires », et Zwinglii opera, 1832, III, 240).
Calvinus de prsesentia reali loquitur modo ambiguo et subobscuro; dicit quandoque Christum esse in Eucharistia realiter, sed tantum prasentia objectiva per fidem; substantialiter quoque, sed tantum ratione v.ffectuum quos producit in nobis, communicando nobis suam virtutem et vitam, si fidem retineamus (cf. Institutiones 1. IV, c. 17, n. 5-21, 32). Dicit: « sufficit Christum... propriam vitam in nos diffundere, quamvis in nos non ingrediatur caro Christi ». Satis evidenter inculcat Eucharistiam esse dumtaxat signum et figuram corporis et sanguinis Christi, nec Christum esse praesentem nisi per fidem et secundum suam virlutem. Sic renovatur ab his discipulis Lutheri hseresis Berengarii. Error in his rebus non potest multum innovare, semper eandem negationem recitat.
Sociniani qui fueiunt primi Protestantes liberales, dixerunt cum Calvinistis Christum non esse corporaliter praasentem in Eucharistia; unde verbum est (in formula: Hoc est corpus meum) sumpserunt pro significat, sicut dum, ostendendo effigiem Ciceronis, dicitur: Hic est Cicero. Imo Sociniani exaggeraverunt errorem primorum protestanlium, negando contra eos hoc sacramentum esse sigillum, seu figuram ciTicacem gratiae.
Spinoza, ut constat ex quadam ejus epistola, negavit et cum magno contemptu prsesentiam realem.
Denique sajculo XX Modernistce, sequentes vestigia protestantium lihcralium, negaverunt factum institutionis Eucharistia? a Christo et contenderunt Crenam initio fuisse nudam commemorationem Christi ulisentis, qua? paulatim, cum evolutione conscienti» christiana?, facta chI ccena ritualis seu liturgica. Ita Loisy, Autour d'un petit llvre, p. 161-169, 237; UEvangile et VEglise, ed. 4», p. 180 sq.; Les Evangiles mjnoptiques, t. II, p. 538 sq. (cf. Denz. 2045, 2049, 2079).
Inter modernistas, pragmatistce prsasertim Ed. Le Roy (Dogme et r. Uique, 1907, p. 258-282), dixerunt (cf. Denz. n. 2026): « Dogmata fidei ncnda sunt tantummodo juxta sensum practicum, id est tanquam BOrma praceptiva agendi, non vero tanquam norma credendi ». N. 2041: . aeramenta eo tantum spectant, ut in mentem hominis revocent prav nliam Creatoris semper beneficam ». Secundum hunc pragmatismum dlcere: « Hoc est corpus meum » est dicere: vos debetis ita vos gerere ■rga Eucharistiam, sicut erga Christi personam, non tamen affirmatur i-cnlis ejus prsesentia.
DB PB^SKNTIA XKAI.I
Doctrina cathollca. — Quaenam est doctrina catholica de praesentia reali, secundum Concilia, praesertim secundum Concilium Tridentinum contra protestantes ?
— Concilium Lateranense IV, cecum. anno 1215, contra Albigenses (cf. Denz. 430) definivit: « Una est fidelium universalis Ecclesia..., m qua idem ipse sacerdos est sacrificium, Jesus Christus, eujus corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem pot«state divina ».
Concilium Lugdunense n, cecum. anno 1264 (Denz. 465). Pio- fessio fidei Michselis Palaeologi: « In ipso sacramento Eucharistiae, panis vere transsubstantiatur in corpus et vinum in sanguinem Domini nostri Jesu Christi ».
Concilium Florentinum, cecum. anno 1438 sq. (Denz. 698):
« Ipsorum verborum (consecrationis) virtute substantia panis in corpus, et substantia vini in sanguinem convertuntur: ita tamen quod totfis Christus continetur sub specie panis et totus sub specie vini ».
— Concilium Tridentmum speciatim n. 883: « Si quis aegaverit, in sanctissimae Eucharistiae sacramento contineri vere, reahter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, ac proinde totum Christum, sed dixerit tantummodo esse in eo ut in signo vel figura, aut virtute, anathema sit ».
Hoc sic explicatur in capite correlativo n. 874: « Neque enim hsec inter se pugnant ut ipse Salvator noster semper ad dexteram Patris in caeiis assideat juxta modum existendi naturalem, et ut multis nihilominus aliis in locis sacramentaliter prwsens sua substantia nobis adsit ea existendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo... credere debemus ». Et declaratur ibidem n. 876 et 886 quod hwc prwsentia realis non est solum in usu sacramenti, dum sumitur, verum etiam ante ab instanti consecrationis, et post in hostiis consecratis remanentibus et adorandis. In canone 2 (Denz. 884) agitur de transsubstantiatione.
Verba principalia canonis 1, sess. 13 Concilii Tridentini (Denz. 883) sunt ponderanda : « Si quis negaverit, in Sanctissimse Eucharisti* sacramento contineri vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, ac proindc totum Christum..., anathema sit ».
Vere significat non in signo tantum, ut dicitur in fine ejusdem canonis, contra omnes Sacramentarios.
Realiter, id est non solum repraesentative, nempe, non solum secun dum praeBentiam objectlvam per fidem, ut aiebat Calvinus, sed in re.
Secundum Scripturam
Substantialiter, id est, ut dicitur in fine ejusdem canonis, non tanlum in virtute, contra Calvinistas dicentes, substantiam corporis Christi cuse in caelo tantum, in coena vero secundum quamdam ejus virtutem alinuomodo ut sol sua virtute praesens est in terra.
Ex ea definitione constat etiam contra Socinianos, protestantes liberales et modernistas, quod in formula « Hoc est enim corpus meum », verbum est non sonat solum ut verbum significat, sicut de efligie Ciceronis dicitur: « hic est Cicero ». Verbum est significat identitatem rcalem praedicati et subjecti, scil. : « Hoc quod in manibus teneo est idem cns reale ac corpus meum », sicut dum dicitur: Petrus est homo, hoc est dicere: Petrus est idem ens reale quod est homo. De significatione generali verbi est cf. S. Thomam P, q. 13, a. 12.
AN IN SACRA SCRIPTURA EXPLICITE EXPRIMATUR HJEC FIDES ECCLESI^
Jamquidem textus Sacrae Scriptune breviter examinavimus ad ostendendum quod Christus ipse instituit sacramentum Eucharistiae, nunc profundius examinandi sunt ad ostendendum quod in eis exprimitur prwsentia realis. Hae duae quasstiones quidem quodammodo uniuntur, sed secunda plus dicit quam prima. Sic multi protestantes adminerunt institutionem Eucharistiae ab ipso Christo, sed in ea negaverunt pnesentiam realem.
Secundum Traditionem veritas prassentise realis explicite exprimitur Iribus principalibus locis: 1° In verbis promissionis apud Joannem (VI, 2(1-72). — II0 In verbis institutionis apud Synopticos et S. Paulum ( I Cor. XI, 23). — ni° Denique in I Cor. X, 14-21 et XI, 27-29 circa umim Eucharistiw et de his qui « non dijudicant corpus Domini ».
L — DE REALI PR/ESENTIA UT EXPRIMITUR IN VERBIS PROMISSIONIS
(Joann. VI, 26-59) cf . J. Voste O. P. Studia Joannea, Romae, 2* ed. .1930, p. 139-207.
Status qurastionis: Sermo de pane vitce refertur a -26-59, post narratlonem miraculorum multiplicationis panum et ambulationis super
[ aquas.
De hoc autem sermone Domini triplex datur interpretatio :
1" Quidam totum sermonem intelligunt de Eucharistia, ita tamen U ciirisius prius loquatur (26-47) de fide, sed prout requiritur ad Eurhiuistlam fructuose accipiendam, de qua (48-59).
Ita existimant inter oatholicos Cornelius a Lapid*. Tolirur,. Corluy, I Pnrrone, Pwsch, BilJot, ctc. Ita otiaro alirjui proiestaates ut Hol'«n*inn,
[)!•: riliV.HKNTIA KKAU
Reville, Goguel, sed hi ultimi dicunt: Christus agendo de EuchariBtia non loquitur nisi de dono mere spirituali; unde admittunt quod sit sermo de Bucharistia, sed negant prasentiam realem in Eucharistia.
26 Alii totum sermonem dicunt esse de fide in Christum ad salutem necessaria, non de Eucharistia. Ita multi protestantes, et pauci theologi catholici, Gabriel, Cajetanus, Tapper, qui etiam ultimam partem sermonis intellexerunt de manducatione spirituali per fidem.
3° Denique communis catholicorum sententia distinguit tres partes in hoc sermone:
in 1" (1-25) agitur de cibo materiali seu de multiplicatione quinque panum;
in 2" (26-48) agitur de cibo mere spirituali, scil. de fide in Chriatum qui est panis vite credentibus in Ipsum;
in 3a (48-59) agitur de promissione Eucharistim, seu de reali man: ducatione carnis Christi.
Sic est gradatio normalis. Christus sumit ex miraculo multiplicationis panum occasionem loquendi de altiori pane vite, dicens v. 35: « Ego sum panis vite; qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam ». Denique, in tertia parte sermonis, a v. 48, loquitur de pane eucharistico per modum promissionis. Ita senserunt S. R. Bellarminus, Maldonatus, Billuart, Patrizi, Franzelin, Knabenbauer, Calmes, Fillon, J. Voste, van Noort, Hugon; quamvis quidam dicant tertiam partem incipere non in v. 48, sed 52 (cf. Voste « Studia Joannea > p. 174).
Quidquid igitur sentiendum est de secunda parte sermoms, examinanda est tertia pars a v. 48-59.
In ea autem octies invenitur verbum manducare, ter verbum btbere, item verba cibm et potus. Quseritur de quanam manducatione est sermo: agiturne de manducatione mere spirituali per fidem?
Attente examinandus est textus hujusce c. VI a v. 48 ad 59: « Ego sum panis vite. Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt. Hic est panis de caslo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur... Qui manducat hunc panem, vivet in asternum ».
SoluUo: Interpretatio communis catholicorum ad explicationem hujusce textus affert plura argumenta:
Primum est ad statuendum quod prcedicta verba sunt litteraliter et proprie intelUgenda; et quod sic litteraliter intellecta exprimunt promissionem cibi et potus, quas ore sumenda sunt, et qus vere sunt caro et sanguis Christi. l Quod autem verba Christi sint Utteraliter ac propne intelligenda et non metaphorice, hoc multipliciter constat:
o) Christus (v. 52) ait: « Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita >, ergo agitur de ejus carne danda ut cibus in juturo (dabo) ;
Secundum Scripturam r»r.
ttqul manducatio metaphorica Christi per fidem, seu ipsa fides, non erat lunc donum futurum, sed est omnium temporum.
b) Christus sapius distinguit inter carnem et sanguinem, inter cibuni et potum; atqui spiritualis manducatio non eget ista distinctione ; iii perceptione enim Christi per fidem idem est manducare et bibere.
c ) Imo v. 56 dicit : « Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus nore est potus ». Istud adverbium vere proprietatem locutionis exprimit, idem sonat ac litteraliter, imo proprie, et non metaphorice, ut notat Ivnabenbauer.
d) Christus promittit donum pratstantius manna v. 49-59. Ergo est, lieut manna, panis realiter manducandus, et insuper agitur de pane qui realiter est corpus Christi, alioquin non esset prastantius manna.
e) Christus dicit v. 57: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo ». Si autem per hanc carnis Christi manducationem Christus est vere in communicante, ergo manducatio illa realis est et non metaphorica.
J) Denique Christus non incidenter, nec semel tantum, sed verbis ntultoties repetitis loquitur de hac manducatione. Hac autem repetitio Hine dubio proprietatem locutionis omnino subaudit. Non ita insisteret, «i ageretur de metaphora tantum.
Si autem hsc verba Christi sunt litteraliter et proprie intelligenda, manifeste cxprimunt promissionem alicujus cibi et potus, qu» ore sumenda sunt et vere sunt caro et sanguis Christi.
1» Con.firmatio habetur ex impossibilitate sensus metaphorici, nam metaphorice loquendo h»c locutio « carnem alicujus manducare » apud judaeos significat calumniare, odio prosequi (cf. Ps. XHI, 4; Ps. XXVI, 2; Job. XIX, 22; Gal. V, 15). Item metaphorice sumpta alia locutio « alicujus sanguinem bibere » significat infligere ei gravissimam vindictam (cf. Is. XLIX, 26; Apoc. XVI, 6). Ergo si Christus metaphorice locutus fuisset, hoc secundum consuetudinem judaeorum significasset : « nisi me odio prosecuti fueritis, non habebitis vitam in vobis » vel metaphora fuisset omnino inintelligibilis pro auditoribus.
2 > Confirmatio ex modo agendi Christi. — Christus hoc momento proprie praicipit carnem suam manducare sub pcena mortis spiritualis, .lum ait v. 54: « Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Kilii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis... Qui manducat meam carnem... habet vitam aeternam et ego resusciibo eum in novissimo die ». Nemo autem enuntiat prasceptum verbis nmbiguis et obscuris metaphorls.
Insuper Christus certe nolebat auditores decipere. Atqui Judfei, dlBCipuli et Apostoli verba Christi sensu proprio intellexerunt et Christus BOO oorrexit eorum interpretationem, imo intensiori affirmatione eam corroboravit.
t ■ (i»i,iiiuiib-L»(j«no«, Ue Kuvluirltil.
Dn prjbsbwwa tOUOA
Hffic confirmatio evidens est, nam legitur v. 53: « Litigabant Judfflj invicem dicentes: quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducanduml ». Et Christus, qui uno verbo pdtuisset metaphoram explicare, sensum intellectum non corrigit sed explicitius proponit, sexies repetit et jurejurando confirmat (54-59): « Amen, amen dico vobis : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis... Caro mea vere est cibus... ».
Imo, ut legitur v. 61: « multi dixerunt: Durus est hic sermo et quis potest eum audire ? » ; Christus autem nihil de sua doctrina retractat et hos discipulos sic scandalizatos ob talem promissionem abire sinit. Cf. v. 67 : « Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant ». Hoc autem Christus, mitis et humilis corde, potuisset impedire, explicando metaphoram, si fuisset metaphora, ai ageretur solum de fide in Redemptionis mysterio.
Denique Christus dicit Apostolis, v. 68: « Numquid et vos vultis abire? ». Respondit ergo ei Simon Petrus, qui tamen intellexerat sicut alii promissionem in sensu litterali et proprio: « Domine, ad quera ibimus? Verba vitse seternas habes ».
Plures exegetse et theologi corroborant hanc communem interpretationem ex consueta ratione agendi Christi, secundum quod objectio quae ei proponebatur fiebat au ex errore involuntario, aut ex resistentia et mala voluntate. Quoties enim objectio procedit ex involuntario errore, tunc Christus benigne mentem suam clare explicot. Sic ostendit Nicodemo quo sensu sit renascendum (Joan. JU, 3-6), quali modo necesse sit nos esse Abrahaa filios (VIII, 32-44), in quo consistat somnus Lazari, qui vere mortuus erat (XI, 11-14), quid sit fermentum Pharisa;orum (Matth. XVI, 6-11). — E contrario, quando auditores credere nolentes se opponunt doctrinaa rite intellecta:, Christus assertionem suam solemniter repetit et confirmat; ita faciet postea Ecclesia contra hsereticos solemni judicio, quando suum ordinarium magisterium universale nolunt admittere: tunc solemniter definit veritatem revelatam, sub pcena anathematis. Ita Christus fecit contra Pharisasos, vg. Quando sibi vindicavit potestatem remittendi peccata (Matth. IX, 2-7), quando expresse et iterate declarat se majorem esse Abraham (Joan, VHI, 56-58) etc. Pariter in casu nostro interpretationem non corrigit, nihil explicat, sed eundem sermonem multoties repetit et confirmat, et ait v. 65: « Sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes > .
Remanet ergo quod sensus verborum Christi erat sensus litteralis et proprius.
3» Confirmaiio denique habetur ex consensu Patrum, qui potest dici moraliter unanimis, ut ostendit S. Bellarminus, et ex usu conciliorum in quibus non raro citantur verba Domini in hoc capite VI Evangelii secundum Joannem contenta, quando agitur de Eucharistia.
Secundum Scripturam
Concedendum est quidem S. Augustinum et quosdam alios Patres quandoque hunc locum exposuisse sensu mystico de manducatione spirituali; at nunquam negarunt debere etiam intelligi sensu litterali de propria seu corporali manducatione ; imo hoc alibi dixerunt. Sed optime tenebant quod ssepe verba sacrae Scripturae praeter sensum litteralem eontinent mysterium et sensum spiritualem *.
Etiam Concilium Tridentinum, agendo de Eucharistia (Denz. 876) citat caput VI Joannis, 58: « Qui manducat me, et ipse vivet propter me ». Item agendo de communione, n. 930.
Difficultas est quoad v. 64: « Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Verba, quse ego locutus sum vobis, spiritus et vita Hiint ». Dicunt plures protestantes : Christus sic promissionem explicat dc spirituali manducatione, corrigendo erroneam caphamaitarum intelligentiam: id est non agitur de corporali, sed de spirituali manducatione per fidem.
Respondent exegetse catholici et theologi: Christus nihil retractat de interpretatione litterali ac propria, sed explicat solum qua ratione i'jus caro sit manducanda, scil. credendo eam esse carnem Salvatoris, Beu panem vitae, qui de caelo descendit, ut supra dictum est v. 41 et 48. S. Thomas, in Joan. VI, 64 ait: « Dominus dicebat daturum se eis sicut .•ipiritualem cibum, non quin sit in sacramento aJtaris vera caro Christi, ned quia quodam spirituali et ckvino modo manducatur. Sic ergo dictorum verborum congruus sensus est non carnalis sed spiritualis ». Haec ent interpretatio obvia.
Agitur de manducatione non mere materiali, sed simul spirituali, ■cil. in spiritu fidei in Christum Salvatorem. Sic diximus supra quod pro his qui non possunt sacramentaliter sumere corpus Christi, sufficit volum etiam implicitum Eucharistiae.
Insuper, ut ait S. Augustinus, tr. 27 in Joan.: « Caro non prodest quidquam » modo quo illi (capharnaitaj) intellexerunt, « quomodo in caclavere dilaniatur, aut in macello venditur », quia revera caro Christi non erat manducanda sub specie propria sed sub specie panis. ut conntat postea ex institutione Eucharistiae.
UHima Confirmatio: Si in c. VI Evangelii secundum Joannem non ftgeretur de pane eucharistico, tunc in hoc Evangelio non esset sermo rje Kucharistia; quod est quasi incredibile, nam de ea agitur in tribus Hlli8 Evangeliis et ita expresse in I Cor. XI, ut jam appareat velut Dentrum cultus in Ecclesia primitiva. Hasc totalis omissio esse; fere Incxplicabilis. E contrario, ut supra notatum est, explicari potest quod Bhrangelhim secundum Joannem non loquatur de ipsa institutione Miu haristiae expresse narrata in aliis Evangeliis prius compositis, quia l.tm locutum est de promissione Eucharistiae in cap. VI, de qua promisnlone nihil dixerant Synoptici.
i Slc supia diximus quod pro his qui non possunt sacramentaliter sumere tua Chrlstl, sufflclt votum etiam implicitum Euchoristla:.
Db PRaewru RHAti
II — DE pra:sentia reali secundum verba
INSTITUTIONIS EUCHARISTIJE
Ut narrant Synoptici et S. Paulua, id quod Christus promiserat, pr^stitit in ultima ccena.
Quatuor narrationes manifeste conveniunt quoad rei substantiam.
Conaecratio panis sic refertur:
1° apud Matth. XXVI, 26: Accipite et comedite: hoc est corpus meum.
2° » Marc. XIV, 22: Sumite, hoc est corpus meum.
3° » Luc. XXII, 19: Hoc est. corpus meum, quod pro vobis datur, hoc facitein meam commemorationem. 4° » I Cor. XI, 24 :Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, hoc facitein meam commemorationem. « Hoc est corpus meum » invenitur. in quatuor testimoniis. Consecratio vini autem sic refertur: 1° apud Matth.: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
2- » Marc: Hic est sanguis tneus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
3- » Luc. : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. 4 ' » I Cor. XI: Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, hoc facite quotiescumque bibetis in meam commemorationem.
«Sanguis» exprimitur in quatuor testimoniis.
StatuB qutsstionia: H»c institutionis verba in se clara ad figuras et metaphoras detorquentur a, protestantibus. Ipse quidem Lutherus dixit usque ad finem vitse suse (Epist. ad Argentoratos) quod verba ista exprimunt realem corporis Christi prasentiam; sed postea multi protestantes dixerunt: si litteraliter et proprie accipiuntur, uUque prasentiam realem corporis Christi exprimunt, sed in eis verbum est idem sonat ac significat, sicut in parabola seminatis apud Lucam VHI, 11 dicitur: «Semen est verbum Dei » et I Cor. X, 4: « Petra autem erat Christus ». Unde exeget» et theologi catholici ostendunt quod prajdicta verba intelligenda sunt in sensu litterali et proprio. Exegeta? quajstionem considerant magis sub aspectu philologico, theologi prsesertim speculativi sub aapectu philosophico et secundum analogiam fidei, comparando scil. hos textus, cum aliis fidei documentis.
Hesponsio: Notandum est quod ConcUium Tridentinum solemniter declaravit sensum litteralem et proprium horum verborum Institutionis. Cf. Denz. 874: « Ita enim majores nostri omnes quotquot in vera Christi Ecclesia fuerunt, qui de sanctisaimo hoc sacramento disseruerunt, apertiaaime profeaai sunt, hoc tam admirabile sacramentum (« ultxma
Skcundum Scriptukam nma Redemptorem nostrum instituisse cum post panis vinique benedictionem se suum ipsius corpus illis prsebere ac suum sangumem dtsertts ac perspicuis verbis testatus est; quae verba a sanctis Evangehstis commemorata (Matth. XXVI, 26 sq.; Marc. XIV, 22 sq.; Luc. XXH, 19 sq.) el a Divo Paulo postea repetita (I Cor. XI, 23 sq.) cum propriam Mam cl apertissimam significationem praj se ferant, secundum quam a Patnbus intellecta sunt, indignissimum sane flagitium est, ea a quibusdam ,-ontentiosis et pravis hominibus ad fictitios et imaginarios tropos, quibus veritas carnis et sanguinis Christi negatur, contra universum Ecclesi* sensum detorqueri ».
Principale argumentum a theologis propositum circa ipsa institutionis verba est satis complexum, quia multa simul tangere debet. In eo revera est polysyllogismus, qui reductus, ut in multis manuahbus, ad unum syllogismum videtur obseurus, ita ut vis ejus non satis appareat. Sic clarius formulari potest incipiendo a communibus: Prima regula hermeneuticse est ut verba Scripturce sensu litterali et proprio accipiantur, nisi hic sensus excludatur.
In prasenti casu aufem non excluditur, sed e contrario requintur per exclusionem sensus metaphorici.
Etenim cum signum metaphoricum debeat esse auditortbus tntelltgibile efnotum, heec verba « Hoc est corpus meum » non possunt metaphorice accipi, nisi panis, aut ex natura sua aut ex usu hommum aut ex pravia monitione Christi, sit signum corporis Christi. Atqui pams non est ex sua natura, nec ex usu, nec ex aliqua Christi moniUone, stgnum corporis Christi, nec vinum est his modis signum sangumis ejus. lSrgo pradicta verba sunt litteraliter et proprie accipienda.
E contrario, ostendendo effigiem Csesaris, dici potest sine ambiguitate: Hic est Cmsar, in hoc sensu: hoc reprmsentat Cwsarem, nam effigies ostensa, ex natura sua, est repra:sentatio alicujus hominis. Ridiculum esset ostendere vg. lignum informe non sculptum, et dicere: « Hic est Csesar », nam lignum informe non est figura Cajsans. Panis autem nullo modo est de se figura corporis Christi. Unde ai Chnstus voluisset hoc dicere, debuisset, ad non decipiendos auditores, dicere: hoc est figura corporis mei; sed dicit proprie: « Hoc est corpus meum ».
Si autem verbum est in sensu litterali et proprio accipiendum est, :u„mficat et efficit identitatem realem subjecti hoc et pnedicati corpus meum. Ergo secundum hanc propositionem corpus Christi reahter est in Eucharistia.
Ut videbimus enim in explicatione articulorum S. Thom» (q. <», a 1-5) per analysim magis philosophicam hujusce formuhe, verbum est in omni judicio affirmativo exprimit identitatem realem subject. et pr«- «licati; in judicio specuMivo hanc identitatem realem solum mamfestat (cf IM" q 13, a. 12); in judicio autem practico verbum est hanc ldenlitatem realem efficit. Formula autem sacramentorum nova? legis etfaniunt id quod significant: vg. « Ego te baptizo»; t ego te absolvo»;
TO
D« i-k-v.skntia RIOAU
« signo te signo crucis » etc. Unde in prsedicla formula, subjectum hoc, ut pronomen demonstrativum, demonstrare debet prasentiam ipsius rei, qua? per pra?dicatum enuntiatur. Pradicatum autem enuntiat non signum corporis et sanguinis, sed ipsum reale et substanttale corpus Christi, ipsumque sanguinem. Ergo in Eucharistia vere et substantialiter , non solum in signo, figura et virtute, continentur corpus et sanguis Christi. S. Thomas dicet q. 78, a. 5 c. fine: « Hoc nullo nomine apposito a parte subjecti, sed solo pronomine... significat substantiam in communi, sine qualitate id est forma determinante » ; sicut dicitur ostendendo dolium: « hoc est vinutn, seu contentum in dolio est vinum », in casu nostro hoc significat: id quod ln manibus teneo.
Notant exegeta; catholici quod philologice hoc clarius adhuc apparet in textu grasco, ubi repetitio articuli expressius determinat proprietatem verborum. Legitur enim apud T.ucam XXII, 19: « xovxo eotiv ro o(0|id fiou, t6 vnko vfiuiv 8i56jievov » et apud Matthaeum XXVI, 28: tovto yan eotiv to aijid (iou rrjc; 8ia0i'|xr|s.
Unde in explicatione prtedictorum verborum protestantes errant, dum ea assimilant his parabola* seminantis apud Lucam VIII, 11 : « Semen est verbum Dei » vel his verbis S. Pauli I Cor. X, 4 : « Petra autem erat Christus ». Etenim, ut bene notat Billuart, in explicatione parabola; seminantis jam proposita;, Jesus ait: « Semen est verbum Dei » et tunc ex contextu clarum est quod sensus est: semen de quo agitur in parabola significat verbum Dei. Item dum S. Paulus, I Cor. X, 4, dicit agendo de antiquis Israjlitis qui mediantibus figuris credebant in Christo venturo: « Patres nostri omnes sub nube fuerunt..., omnes eandem escam spiritalem (scil. manna miraculosum) manducaverunt, et omnes eundem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali consequente eos petra; petra autem erat Christus) ». Id est: Christus, futurus Salvator, cujus meritis salvati sunt, erat pro illis quasi petra spiritalis, seu firmum spirituale fundamentum salutis. Manifestum est ex contextu, ex ipsa subjecta materia, quod in hoc loco S. Pauli, sicut in parabola seminantis, sensus est metaphoricus et non proprius.
Unde merito dicunt theologi, ut Billuart, in solutione 2«- object.: « Ex eo quod in Sacra Scriptura verbum est quandoque usurpetur pro signifieat, stolide seu stulte infertur quod ita semper et in prasenti materia usurpetur; alioquin dicendum erit cum Socinianis, sic etiam usurpari in his propositionibus : Verbum caro factum est; Hic est Filius meus dilectus etc. quod negant Calvinistae ». Negant quidem, sed, via jam modo indebito aperta ad negationem sensus litteralis ac proprii, negari potest ubique. Rursus igitur deveniendum est ad primam regulam eujuslibet exegeseos, non solura christiana; et catholicse, sed etiam rationalis, scil.: In explicatione alicujus textus attendendum est ad subjectam materiam, ad communem usum, communem intelligentiam, et ad varias circumstantias. Alioquin summa critica est summa critica» carentia.
Sbcundum Scripturam
Instant Protestantes: Christus dixit apud Joannem XV, 1: « Ego sum vitis vera ». Hoc autem debet intelligi sensu metaphorico. Ergo pariter dum dicit: « Hoc est corpus meum ».
Responsio: Nego consequentiam, nam manifesta est disparitas, quia dum Christus dicit: « Ego sum vitis vera », ex toto contextu constat eum metaphorice loqui et de se, et de Patre suo et de fidelibus; dicitur enim apud Joan. XV, 1-5: « Ego sum vitis vera et Pater meus agricola est..., ego sum vitis vera, vos palmites ». Imo exphcat metaphoram dicens: « Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis ». Nihil autem Christus protulit quo verba institutionis Eucharistia; ad sensum figurativum explicari possint aut debeant.
Instant denique protestantes : Ha3C propositio: Hoc est corpus meum intellecta in sensu proprio est falsa; quia tunc hoc ante conversionem quando pronuntiatur designat vel panem vel species pams et falsum est quod panis aut species ejus sint corpus Christi.
Responvio datur infra a S. Thoma q. 78, a. 5, ubi longe explicat philosophice quodlibet verbum hujusce formula:; et ostendit quod pronomen hoc consideratum pro eo instanti quo pronuntiatur, non demonstrat determinate neque panem, neque species panis, et nondum corpus Christi, sed confuse et indeterminate rem aliquam, id quod in mambus teneo, seu quid commune utrique, scil. pani et corpori Christi, id est: contentum sub his speciebus, vel hoc quod prs manibus Imbeo. Ita dum dicitur: hoc est aurum et non aurichalcum. scil. hac res quam teneo.
Instant adhuc: In formula relata in I Cor. XI, 24, in aliqua lectione qu* est in usu apud gracos, dicitur: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur ». Atqui corpus Christi non frangitur, sed solum figura cjus, scil. panis.
Responsio: Sensus est: corpus meum quod mox proxime frangetur in passione, non quidem quoad ossa, sed quoad carnem qua fuit lacerata; hoc pra-sertim apparet ex eo quod apud Matthaaum dicitur pro sanguine: « qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum ». Non autem vinum, sed verus sanguis Christi effusus est in remissionem peccatorum, nec tunc effusus est, sed mox postea, scil. in passione. Insuper dici potest in bono sensu quod corpus Christi prasens sub speciebus jam trangitur non ratione sui, sed ratione specierum, sicut tang!tur et dislribuitur.
Ultima instantia: Sacramentum est in genere signi; atqui species panis sunt sacramentum; ergo sunt signa corporis Christi. etiam pro catholicis; remanet ergo sensus metaphoricus.
Responsio: Species panis sunt signa corporis Christi invisibiliter urmsentis. concedo; absentis, nego. Nam verba sacramentaha non solum «unt signa, sed et signa practica quae efficiunt id quod significant.
Dti PKJOMSTIA RBAM
Unde ex examine ipsorum verborum institutionis clare constat quod sunt seusu litterali ac proprio intelligenda.
Multipliciter confirmatur ha:c interpretatio :
U Confitmatio est ex adjunctis et ex summa veracitate Christi, qui in errorem induxisset Apostolos et universam Ecclesiam, si volens dare solum imaginem corporis sui, usus fuisset verbis, quffi ex se et clare prasentiam realem important.
Hsec confirmatio adhuc fortior apparet si consideratur, ut communiter notant theologi, quod Christus his verbis 1° testamentum condebat, 2" sacramentum instituebat, quod non negant sacramentarii, 3" legem sanciebat, dicens: Hoc facite in meam commemorationem, 4° veritatem magni momenti enuntiabat, loquendo cum amicis instante morte. Hasc autem quatuor requirunt litteralem et propriam locutionem, seu obviam, naturalem, non vero metaphoricam ac figurativam.
Nullus enim testatur per metaphoras, vg. si in testamento relinquat domum, non agitur de domo picta, sed de domo vera et reali. Item nemo legem instituit in tropis aut figuris, alioquin in earum applicatione esset error. Sic in casu prasenti esset periculum gravissimi erroris et idololatrise. Imo Spiritus Sanctus sic prsevidisset orituram idololatriam totius Ecclesia per plura sjecula et tunc indubie ipse Christus vel aliquis Evangelistarum hunc sensum metaphoricum indicasset, ut dicere solent in casu simili: vg. dum S. Joseph non semel dicitur pater Christi, sanctus Lucas addit, ne falleremur: ut putabatur. Item, dum Christus dixit: cavendum est a fermento Pharismorum, Evangelista explicat hanc metaphoram de hypocrisi eorum. Item dum Christus dixit metaphorice: Solvite templum hoc, Evangelista exposuit de templo corporis sui. Unde dum agitur de re longe majoris momenti, Evangelistse imo Christus ipse debuissent metaphoram explicare, ad vitandum magnum periculum erroris et idololatris. Hoc autem nullo modo fecerunt. Ergo hajc verba sunt in proprio sensu intelligenda.
2a Confirmatio habetur ex conditione Apostolorum hasc verba audientium. Erant enim homines simplices, ac proni ad omnia litteraHler accipienda secundum sensum naturalem et obvium. Dicunt quidem sacramentarii: Si Apostoli sensum proprium intellexissent, turbati fuissent, et explicationem expostulassent.
Respondent theologi: Non turbati sunt, 1° quia jam ad id praparati erant per promissionem Eucharistiffi, quas refertur apud Joannem c. VI, 2" quia erant miraculis Christi assueti ac parati ad fidem cito adhibendam rebus supernaturalibus, 3" prasertim hoc momento, quando Christus ultimum amoris indicium (Joan. XHI, 1) eis dedit, « in qua nocte tradebatur » (I Cor. XI, 23).
3= Confirmaiio habetur ex perfecta uniformitate Synopticorum inter se et cum S. Paulo, in Epist. I ad Cor. Hsec uniformitas ingerit ideam veri corporis ac veri sanguinis, nec ullum verbum addunt Evangelista?
Secundum Sckiptukam ftd metaphoram insinuandam. Imo hsec uniformitas narrationis non po- Icst explicari nisi ex intentione sensum litteralem ac proprium referendi et urgendi.
4-> Confirmatio habetur ex variationibus et contradictionibus pro- Irstantium. Ab anno 1577 numerantur circiter ducentae hsereticorum expositiones, quarum nulla plene ipsis placuit. Jamvero hajc impossiliilitas stabiliendi sensum metaphoricum, satis clare ostendit hsec verba esse in sensu litterali ac proprio accipienda.
III. — ULTIMUM ARGUMENTUM EX SACRA SCRIPTURA SUMITUR EX VERBIS S. PAULI CIRCA USUM EUCHARISTLffi
Circa hoc datur testimonium S. Pauli (I Cor. XI, 27-29): « Quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat, et bibit, non dijudicans corpus domini ».
Secundum hunc textum, ille qui Eucharistiam indigne sumit, reus est corporis et sanguinis Domini, quatenus non dijudicans ejus corpus. Atqui non ita esset, si Eucharistia esset solum figura corporis Christi, nam tunc homo potius judicare deberet non esse ibi corpus Domini. Ad summum, Christi personam tantum offenderet, ritum sacrum male tractando, sed non deberet reprehendi ex hoc quod non dijudicat corpus Domini. Item si Eucharistia non est nisi figura corporis Christi, ut manna aut agnus paschalis, tunc erat pariter reus corporis Domini, ille qui indigne comedebat manna aut agnum paschalem, aut ille qui nunc conculcat Christi imagines. Manifestum est autem quod S. Paulus loquitur in prasdicto textu de speciali sacrilegio, seu de sacrilega communione.
Confirmatur ex hoc quod dicit Apostolus paulo antea (I Cor. X, 14, 16): « Carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura... Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi estf Et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus... Non potestis calicem Domini bibere et calicem dajmoniorum >.
Hajc autem affirmatio S. Pauli non potest esse vera sine prsesentia reali. Id est non possumus corpori et sanguini Christi in Eucharistia communicare nisi sint ibi realiter (cf. S. Bellarminum, Controversim ilr. Sacra Eucharistia, 1. I, c. 12; Batiffol, UEucharistie, 2" ed., p. 96, I.; Prat, La Theologie de saint Paul, t. 1, p. 160, sq.). Hoc argument um prajsentiam realem manifeste demonstrat si sumatur in connexione cum verbis institutionis in I Cor. XI, 23-25 et in Synopticis. Cf. etiam Actus Apost., H, 46: « (Primi discipuli) quotidie (erant) perdurantes l)V. HUISKNTIA ItKAI.I unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis ».
Contra Modernistas notandum est quod Epistola I Cor. composita est juxta Cornely anno 58, juxta Jacquier 55-58, juxta Harnack 53, juxta Julicher 56-57. Ergo ex his textibus constat quod jam inter annos 53-57 celebrabatur Eucharistia, non ut ritus humanus et novus, sed ut ritus sacer ab ipso Christo institutus, in memoriam suse mortis. « Hoc facite in meam commemorationem ». Atqui impossibile est ut tam exiguo temporis spatio, facta fuerit, in communitate, quse a novitatibus abhorrebat, evolutio ad quam modernistse appellant, nempe mutatio vulgaris ccenae in ritum sacrum et sacramentalem. Non fuit sufficiens tempus ad progressivam idealisationem.
Unde damnata est hasc modernistarum propositio (Denz. 2049): « Ccena christiana paulatim indolem actionis liturgicse assumente, hi, qui Ccense praeesse consueverant, characterem sacerdotalem acquisivenmt ».
DE TRADITIONIS ARGUMENTO CIRCA PR/ESENTIAM REALEM
Non intendimus hoc argumentum longe exponere, hoc fit in patrologia et in historia dogmatum; volumus solum theologice determinare naturam hujusce argumenti, breviter indicando quotuplici traditione nititur, quia non raro fit confusio inter varias traditionis species, qua? omnes aliquid dicunt de Eucharistia, a primo seeculo. Hoc bene exponitur a P. Berthier O. P. in tr. de Locis theol. ubi loquitur de Traditione.
Definitio Traditionis christianse clare habetur in Concilio Tridentino (Denz. 783) ubi dicitur quod « veritas salutaris revelata continetur in libris scriptis, et sine scripto traditionibus, qua? ab ipsius Christi ore ab Apostolis acceptse, aut ab ipsis Apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus tradita? ad nos usque pervenerunt ». Item Concilium Vaticanum (Denz. 1792).
Traditio sic definita est igitur Traditio doctrince revelatas, non vero doetrina? a Patribus deducta? ex revelatis. Propterea hasc Traditio vocatur divina, et est aut dominica, si ab ore ipsius Christi provenit, aut divino-apostolica, si ab ipsis Apostolis Spiritu Sancto dictante.
Objectum igitur ejus est doctrina proprie a Deo revelata; et organum ejus est magisterium infallibile legitimorum pastorum Ecclesise.
Ab hac igitur Traditione proprie divina attente distinguendfe sunt traditiones humana, licet ecclesiasticos, vel etiam apostolica, qua; non oriuntur ex revelatione divina, sed referunt mandata vel inatitutiones quas Apostoli sua auctoritate introduxerunt aut etiam sententiam Patrum proprio nomine loquentium, ut doctores privati, et non in nomine
Skcundum Sciupturam
Dei revelantis, ut testes Ecclesias. Hae autem omnes species traditionis <le Eucharistia loquuntur, cum diversa auctoritate.
Sic scribi potest:
1° mere oralis qua» nullo modo in Scriptura invenitur; 2" declarativa ipsius sensus Scripturse; 3" inhmsiva, seu in Scriptura contenta. V. g., Traditio de sensu litterali verborum: « Hoc est corpus meum ».
qua» refert mandata vel institutiones qua» non sunt revelata, sed proveniunt ab Apostolis aut a Patribus proprio nomine loquentibus.
De traditionis divince momento.
Cf. Berthier, De locis theologicis, p. 12.
Schultes, De Ecclesia, p. 576, vocat Traditionem mere oralem, « traditionem constitutivam vel distinctam », aliam vocat « Traditionem complete acceptam ».
Cf. Herve, Dogmatica, t. I, n. 556 — (divisio) et n. 565 Traditio divina est prior et amplior quam Scriptura et est norma suprema interpretationis Scriptura» :
prior ordine temporis, quia pracessit;
prior ordine cognitionis, in hoc sensu quod Scriptura non plene agnoscitur nisi dependenter a Traditione seu a Magisterio vivo Ec- clesiaj;
prior ordine comprehensKmis , quia doctrina revelata, tam scripta quam non scripta, integra conservatur et incorrupta traditur per perpetuum et vivens Magisterium apostolicum.
Sic Traditio esl simul, sub duplici aspectu, fideli regula remota et proxima :
remota ut est in monumentis antiquitatis investigandis ; proxima ut actualiter hic et nunc proposita per infallibile magisterium, cf. Billot. De Traditione, c. 1, § 3, 4.
Ex pra?dictis apparet momentum Traditionis divina et eam non esse infra Scripturam '.
Quoad prasentem nostram qua?stionem, sicut quoad SS. Trinitatem ante Concilium Nicsenum, oportet bene distinguere id quod priores Patres et etiam S. Augustinus dixerunt ut testes Ecclesice ad ipsam re-
I Unde P. Berthier, De locis theol. p. 12, 29, recte dicit quod Traditio divina nlc sub omni aspectu considerata, et non solum ut Traditio divina mere oralis, rnit fons admquatus revelationis ; nam id quod continetur in Scriptura, ante compositionem Scriptura; transmittebatur Traditione.
Traditio chrisliana divina seu revelata humana non revelata
DB I'Ii.i;mkntia ItBAlJ velationem divinara transmittendam, el id quod dixerunt ut doctorea privati ad explicationem velut theoreticam mysterii revelati, et ad solvendas objectiones adversariorum.
Hoc clarius apparet, in memoriam revocando varia Traditionis divina; organa:
Organa autem Traditionis divina;, ut dicitur in Concilio Vaticano (Denz. 1792), sunt vel solemne Ecclesios magisterium, vel ejus ordinarium et unwersale magisterium: « Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive solemni judicio, sive ordinario et universali magisterio, tanquam divinitus revelata credenda proponuntur ». In hoc non agitur de conclusionibus theologicis, quia non sunt veritates simpliciter revelata? sed veritates ex revelatis deducta».
Solemne autem magisterium Ecclesise exprimitur in definitionibus dogmaticis et in symbolis ac professionibus fidei.
Ordinarium ac universale Ecclesiaa magisterium exprimitur pra>sertim quadrupliciter: 1° in praidicatione moraliter unanimi Episcoporum, 2" in praxi universali cum dogmate connexa, vg. non rebaptizandi hrereticos aut orandi pro defunctis, 3° in consensu Patrum et Theologorum dum asserunt aliquid esse revelatum et hoc ut testes Ecclesiai non ut doctores privati, 4° per communem fidelium sensum circa res fidei et morum, seu per sensum christianum qui se habet in ordine supernaturali, sicut sensus communis in ordine naturali. Hic consensus fidelium circa res fidei, si est certus et unanimis, est criterium seu signum veritatis revelat», propter indefectibilitatem Ecclesia;, quaj non potest esse societas errantium. Sic Augustinus contra Pelagianos ostendit existentiam peccati originalis in parvulis et necessitatem baptismi pro eisdem, ex communi fidelium sensu, quem pro fidei firmissimo argumento adhibet. Hasc infallibilitas passiva fidelium pendet ab infallibilitate activa Ecclesias docentis, qua semper regulari debet.
Unde ad recte et complete tractandum de argumento Traditionis circa prasentiam realem, oporteret ostendere quid transmissum est ut revelatum ab his diversis organis magisterii, tum solemnis tum ordinarii; et postea etiam referre traditiones humanas, qua non sunt quid revelatum, sed oriuntur ex sententia vel consuetudine Apostolorum aut Patrum.
Est labor immensus; sufficit recolligere principales conclusiones eorum qui recentius de his rebus scripserunt : cf. Dict. Theol. cath. art. « Eucharistie » (G. Bareille) — Dict. Apologetique, art. « Eucharistie » (Lebreton) — Rouet de Journel, Enchiridion Patristicum.
Patrum testimonia referenda sunt pro quatuor prioribus sasculis, nam, teste Zwinglio, tempore Augustini sententia de praasentia reali jam clare admittitur in Ecclesia.
Secunihjm Scripturam
Prajnotandum est multos Patres nonnisi obiter de pra;sentia reali agere, quia ha»c veritas ab heereticis nondum negata erat; sed simul de ea loqui tanquam de re omnino certa et nota, qua utuntur ad alia dogmata illustranda.
S. Thomas in art. 1, q. 75 citat S. Hiiarium, S. Ambrosium et S. Augustinum et, ut statim videbimus, ejus interpretatio eorum testimoniorum confirmatur per recentiores labores theologias positiv».
SiECULO II prasentiam realem tanquam omnibus notam supponunt S. Ignatius Antiochensis, S. Justinus, S. Irenams. Cf. Rouet de Journel. Ench. Patr., n. 64, 128, 234.
Hic locis S. Ignatius reprobat Docetas qui « ab Eucharistia et oratione abstinent eo quod non confitentur Eucharistiam esse carnem Salvatoris ». S. Justinus declarat Eucharistiam non esse panem communem, sed incarnati Verbi carnem et sanguinem. Ita pariter S. Iren.fus dicit Eucharistiam « esse corpus Domini et calicem esse sanguinem ejus ».
S.eculo m clarum testimonium habetur apud Patres Alexandrinos Clementem et Origenem, et apud Tertullianum.
Clemens et Origenes, quando ut testes fidei loquuntur, Eucharistiam vocant carnem et sanguinem Verbi l. Item Tertullianus (Journel, 362). Si vero alibi dicunt Eucharistiam esse figuram corporis Christi, intelligunt figuram non vacuam, sed corpus Christi continentem 2.
Dicit Tertullianus : « Caro corpore et sanguine Christi vescitur ut et anima de Deo saginetur » (De resurrectione carnis 8, P. L. H, 806; Journel 362); « Panis et calicis sacramento jam in Evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem » (Adv. Marcion., V, 8).
S-eculo IV clara sunt plura testimonia S. Cyrilli Hierosolym., S. Joannis Chrysostomi, S. Hilarii, S. Ambrosii et S. Augustini.
S. Cyrillus Hierosolym. (Journel 840, 842-848) declarat panem et vinum consecratione peracta fieri corpus et sanguinem Christi. Quando igitur dicit panem esse figuram corporis Christi, vult dicere figuram rei non absentis sed realiter prssentis sub speciebus panis. Hoc etiam explicite affirmant Theodorus Mopsuestenus et S. Joannes Chrysostomus.
Item S. Hilarius et S. Ambrosius citati a S. Thoma art. 1, 75 in argumento « sed contra » ; sunt textus classici : Hilarius enim dicit in 1. Vm de Trinitate n. 14 (Journel 870): « De veritate carnis et sanguinis Christi non eat relictus ambigendi locus; nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra, caro ejus vere est cibus, ef sanguis ejus vere est potus ». S. Ambrosius, in 1. De mysteriis, c. 9, n. 50, 53 ( Journel 1333, cf . 1270) : « Et hoc quod conficimus corpus ex Virgine i Cf. P. J. Lebreton, Dict. Apol., « Eucharistie ». c. 1568. S Cf. Tertullianl Adv. Marcion., V. 8.
DF. PRiKHKNTIA RKAI.I eat... vera utufuc caro Christi quw crucifixa cst, quas sepulta est ». Au-__ ctor operis de Sacramentis 1. IV, c. 4, e 5 quod S. Thomas in argumento « sed contra » tribuebat S. Ambrosio dicit : « Panis iste panis esl ante verba sacramentorum : ubi accesserit consecratio de pane fit corpus Christi ».
- Augusiinus (t 430) in multis textibus explicite affirmat prsesentiam realem, in aliis autem, citatis initio art. 1 a S. Thoma per modum difficultatis, primo aspectu videtur dicere Christum esse symbolice non realiter prsesentem in Eucharistia. Sed dubia verba intelligenda sunt secundum ea quae sunt claiiora.
Clare autem affirmat realem praesentiam in Sermone 272 (Journel 1524, P. L. t.v38, c. 1246): « Quod videtis panis est, quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi; calix autem sanguis Christi ». Item Sermo 227; Journel 1519.
Item Enarrat. P in Ps. 33, n. 10, Journel 1464: « Nemo carnem illam manducat, nisi prius adoraverit; ... non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando ». Item de Trinit. 1. III, c. 4, n. 10, Journel 1652. Cf. Journel, Index theologicus. n. 484 sq.
Enarrat. in Ps. 33, 1, 10, P. L. t. 36, 306: « Ferebatur Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum ait: « Hoc est corpus meum; ferebat enim illud corpus in manibus suis ».
Unde quando S. Augustinus, in locis minus claris, dicit Eucharistiam esse figuram corporis Christi, vult dicere flguram corporis Christi realiter prmsentis, non vero absentis. Item quando asserit manducare corpus Christi nihil aliud esse nisi manere in Christo, non excludit realem manducationem ejus corporis, quam alibi clare docet, sed significat hanc realem manducationem esse symbolum spiritualis manducationis qua Christo unimur et ejus vitae participes efficimur. Cf. Dict. Theol. cath.. art. « Augustin », col. 2424 sq. et art. « Eucharistie », col. 1176-1179.
Ultimi labores historiae confirmant id quod dicit S. Thomas HI» q. 75, a. 1. de his textibus minus claris S. Augustini:
1" difficultas: ln textibus S. Augustini ex com. in Joan. VI, 54 et super Ps. 98. ut explicat S. Thomas in responsione ad lum, S. Augustinus non contradicit id quod alibi dixerat de prsesentia reali, sed duo docet: 1" quod caro Christi est in Eucharistia sub alia specie, scil. panis, et 2" quod ibi est « spiritualiter » id est invisibiliter, dicent theologi postea non extensive sicut in loco. Insuper explicat quod quamvis caro secundum se non sit proficua animas, « accedat spiritus ad carnem el prodest plurimum, sicut in mysterio Incarnationis ».
2" difficultas est ex alio loco S. Augustini in tr. 30 in Joannem ubi dicitur: « Donec sseculum finiatur. sursum est Dominus, sed tanien et hic nobiscum est veritas Domini; corpus enim in quo resurrexit, in uno loco oportet esse; veritas autem ejus ubique diffusa est ».
SlSCDNDOM SCRIPTURAM
Ad 211"1 respondetur: hoc intelligendum est de corpore Christi secundum quod videtur in propria specie; sic est solum in caelo; ita ipse dixerat: « Me autem non semper habebitis » (Matth. XXVI, 11).
Patres in explicatione prsesentiaa realis non poterant statim pervenire ad subtiles distinctiones philosophicas quae formulata? sunt a theologis scholasticis. Sic S. Augustinus dicebat corpus Christi esse spiritualiter praesens in Eucharistia, seu ad modum spiritus, ad dicendum non sicut in loco, et ad modum substantue invislbilis, qua? non attingitur a sensibus, sed ab intellectu tanturn.
Concludendum est igitur, quod Patres, loquentes ut testes Ecclesiae, realem et non symbolicam Christi prasentiam in Eucharistia voce unanimi docuerunt, non solum a tempore Augustini, ut fatetur Zwinglius, sed ab initio. Si quandoque, loquendo ut doctores privati ad explicationem mysterii potiusquam ad ejus affirmationem, utuntur verbis dubiis, haec, inspecto contextu, non excludunt, sed potius supponunt corpus Domini vere et realiter esse praesens sub visibilibus symbolis quae ejus praesentiam denotant.
Confirmatio habetur ex liturgiis sive orientalibus, sive occidentalibus, quse omnes, etiam antiquissimee, realem Christi pra;sentiam explicite asserunt. Cf. Dict. ThSol. cath., art. « Eucharistie », c. 1140-1142, ubi agitur de Constitutionibus Apostolicis et de antiquo sacramentario Serapionis: « Lex orandi, lex credendi ».
Alia Confirmatio habetur ex praxi Ecclesim, qualis apparet in ritu quo fideles, teste Augustino in Ps. 98, Eucharistiam adorabant antequam acciperent, et in martyrio S. Tarcisii, qui, teste S. Damaso, potius voluit mortem subire quam « canibus rabidis prodere cmlestia membra » (cf. Kirch. Enchiridion fontium historice, n. 523; Marucchi, Elements d'archeologie, 2 vol. Paris, 1900; Le dogme de l'Euc!iaristie dans les monuments des premiers siecles, 1910; Wilpert, Die « Fractio panis», 1895; Dict. Theol., art. « Eucharistie ». c. 1183-1209).
Denique ultima Confirmatio habetur ex argumento pr&scriptionis quod est argumentum per absurdum. Sic proponitur:
S-eculo XVI, imo sasculo XI quando prodiit Berengarius, dogma prsesentia? realis profitebantur tum Ecclesia Latina, qu« statim Berengarium damnavit, tum Ecelesia Graeca, qua? semper prassentiam realem admisit, ut constat ex testimoniis jam datis.
Atqui dogma istud non potuit esse humanum inventum introducturn in anterioribus sasculis. Ergo est divinitus revelatum.
Probatur minor: Nam hoc dogma, quod ex una parte aciem rationis transcendit et ex alia parte est quid practicum et quotidiani usus, non potuisset introduci, quin statim, sua novitate, Ecclesiam commovisset. Nullum autem est vestigium hujus innovationis. nulla memoria contentionum, ea occasione, productarum.
Tulis consensns omnium Ecclesiarum in re dogmatica, ad praxim i|iiotidianam pertinente, quinto sseculo ubique vigens, non potuit per
80 1»K IMUCKKNTIA KKAU innovationem induci, sed ab ipsis Apostolis originem ducit; nam, per quatuor priora ssecula notum est et Episcopos et fideles fuisse apostolicarum traditionum tenacissimos sequaces.
Sic habetur in hac qusestione pulchrum exemplum hujusce regulaj tractatus de Locis theologicis : Consensus Patrum aut theologorum moraiiter unanimis asserentium doctrinam aliquam esse de fide, est certum divinse Traditionis argumentum.
Duas difficultates proponuntur quoad possibilitatem et convenientiam a S. Thoma 3* et 4*, scil.: Nullum corpus potest esse simul in phiribus locis. et ipse Dominus dixit Apostolis, Joan. XVI: « Si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos », quia nimis affecti erant ad ejus prsesentiam realem; ergo non videtur convenire ejus prajsentia realis in Eucharistia.
S. Thomas in corpore articuli dat tres rationes convenientiw : Duaj priores ostendunt convenientiam ipsius prsesentia realis: 1" ex perfectione novse legis, 2" ex perfectione caritatis Christi, 3* ratio autem ostendit convenientiam invisibilitatis hujusce prtesenti» ex perfectione fidei christianae.
1" Ex perfectione novos legis. Nova Lex est multo perfectior quam antiqua; atqui sacrificia veteris legis continebant Christum in figura, ut agnus paschalis. Ergo convenientissime sacrificium nov» legis continet realiter ipsum Christum passum. Pro quo citatur Dionysius, qui quamvis non fuerit Areopagita ut olim putabatur, est semper testis Traditionis.
2" Ex parte caritatis Christi, scil.: Maxime proprium amicitiae est convivere amicis. Atqui Christus maximam pro nobis habuit amicitiam seu caritatem, ex qua pro salute nostra voluit incarnari. Ergo maxime conveniebat ut nos, in hac peregrinatione, sua prajsentia corporali non destitueret. Hoc commemoratur in cultu Cordis Eucharistici.
3* ratio ostendit convenientiam invisibilitatis hujusce prcesentiw, ex perfectione fidei christianaj, scil.: Fides est de non visis a Deo revelatis, est quasi spiritualis sensus invisibilium. Atqui non solum de divinitate, sed et de vera humanitate Christi est fides nostra. Ergo convenientissime humanitas Christi exhibetur invisibiliter in hoc sacramento ut fidei objectum.
Cf. hymnum Adoro te: « In cruce latebat sola Deitas. At hic latet simul et humanitas. Ambo tamen credens atque confitens; peto quod petivit latro pcenitens. Plagas, sicut Thomas, non intueor; Deum tamen meum te confiteor. Fac me tibi semper magis credere, in te spem habere, te diligere ».
Fides autem nostra supernaturalis, quamvis obscura, est certior quam sensatio, quia immediate innititur auctoritate Dei revelantis.
Ejus convenientia
Ad 4um: Insuper quia haac prasentia corporis Christi est invisihilis, non est periculum quod simus nimis affecti ad praasentiam ejus sen- sibilem.
Haj rationes convenientia? possunt insuper illustrari altiori principio quo illustrantur mysteria SS. Trinitatis et Incarnationis redemptivaa, quorum Eucharistia est irradiatio.
Hoc autem principium enuntiatur a S. Thoma initio tractatus de Incarnatione JH\ q. 1, a. 1 sub ista forma: « Pertinet ad rationem boni ut se aliis communicet; unde ad rationem summi boni pertinet quod summo modo se communicet ». Ex hoc principio diffusionis boni illustratur mysterium SS. Trinitatis in IV Contra Gentes, c. XI. Sic ostenditur quod convenit Deo, Summo Bono, ut summo modo prius se communicet ad intra, communicando totam naturam suam per generationem ajternam Filii et per spirationem Spiritus Saneti. Eodem principio ostenditur convenientia Incarnationis, scil. ut Deus se creatura summo modo communicet in persona Filii sui ad redemptionem nostram incarnati. Denique eodem principio manifestatur convenientia Eucharistias, scil. cum bonum sit essentialiter diffusivum sui, Christus voluit seipsum nobis dare ut alimentum et simul ut hostiam sacramenlaliter offerendam usque ad finem mundi. Sic remanet nobis prajsens Auctor gratise et salutis.
Eodem principio manifestatur, in communicatione Summi Boni ad intra, intima communio trium Personarum divinarum, quse est supremum exemplar communionis eucharistica? et communionis fidelium inter se, secundum hanc orationem Christi ad Patrem suum : « Ut sint unum sicut et nos unum sumus », scil. ut sint unum per fidem, spem, caritatem, per communionem eucharisticam ad eandem mensam, sicut et nos unum sumus per naturam.
Item corroborantur rationes convenientiaj prsesentias realis, eam considerando, ex parte nostra, per respectum ad tres virtutes theologicas, ut S. Thomas ostendit IHa, q. 1, a. 2 convenientiam Incarnationis.
Etenim per prcesentiam realem confirmatur fides nostra, cujus motivum est auctoritas Dei revelantis; nam in Eucharistia Verbum incarnatum realiter prajsens et creditum, suo salutari influxu, quotidie confirmat ea quas olim dixit in prasdicatione sua. Sic in Eucharistia remanet ut Magister secretorum unionis divinas. Praasens est ad illuminandum et attrahendum.
Pariter prcesentia realis corroborat spem nostram, cujus motivum Mt Deus auxilians, quia est prasentia non solum gratiae sed etiam ipsius Auctoris gratias. Si autem Deus nobis sic dedit Filium suum ut jugiter permaneat nobiscum usque ad finem mundi, non denegabit minora ad wilutem necessaria. Si nobis dedit Eucharistiam, a fortiori nobis dabit Kratias actuales quas postulamus ad perseverandum.
• Oahkioou-laoranqs, De Euciiarisita.
I)K I-II.v.HKNTIA REALI
Denique pmsentia realis inflammat caritatem erga Deum et proximum propter tantam manifestationem amoris Christi, virtute cujus se inclinavit ad convivendum nobiscum ut socius nostri exilii, et sese dedit simul ut hostiam et cibum, ad nos sibi magis ac magis inoorporandos.
Pariter inflammatur ex hoc caritas erga proximum, prout omnes, divites et pauperes, docti et indocti, debemus in hac ca-lesti mensa uniri et eodem Christo Salvatore nutriri. Sic uniuntur membra cujuslibet familiffi, item diversse classes ejusdem populi, item diversi populi christiani ut constat in magnis Congressibus internationalibus eueharistie:.-
Vaiiis miraculis confitmata esl piassentla lealis.
Citantur multa, inter quae speciatim notanda sunt ea quae contigerunt Bolsena et Faverney in Gallia i, ita etiam ea quaj patrantur nunc in sanctuario Notre Dame de Lourdes durante processione SS. Sacramenti.
Notandum est quod miraeulum eucharisticum, confirmando veritatem prasentiae realis, eo ipso confirmat omnia Salutis mysteria presupposita ab Eucharistia, scil. mysterium redemptionis, mysterium Incaunationis Filii Dei ex Maria Virgine (quod supponit mysterium SS. Trinitatis), mysterium peccati originalis (quod supponit mysterium elevationis generis humani ad vitam gratiae). Pariter miraculum eucharisticum confirmat cum Eucharistia alia sacramenta ab ipsa prassupposita, scil. baptismum, pcenitentiam, ordinem et validitatem ordinationum etiam in prseterito usque ad Apostolos et ad Christum.
Sic Eucharistia apparet ut centrum totius cultus christiani.
Solvuntui obiectiones ex latlone.
I* Objectio ponitur a S. Thoma (est ejus 3" difficultas initio articuli), scil. : Nullum corpus potest esse simul in pluribus locis. Sed corpus Christi verum est in ca?lo. Ergo non potest esse realiter in Eucharistia.
Respondetur ad 3«™: Corpus Ohristi est in Eucharistia non sicut in loco, seu non circumscriptive, sed speciali modo, id est sacramen-
1 In hac parva civitate, steculo xvi, die adorationis perpetuje, Sanctissimum Sacramentum erat expositum supra altare majus; hac dle autem clrca meridiem, quando non erant fideies in ecclesia, ex illuminatione altaris communicatus est ignis ipsi altari ligneo, quod totum combustum est Quando autem fideles venerunt, viderunt ostensorium in aere suspensum, et multae personte hujusce civitatis eadem die in scrlptis testimonium de hoc miraculo dederunt.
Ejus convenientia 83 inliler, .ut infra explicandum est q. 76, a. 3, 4, 5, scil. per modum Bubstantise,
Antequam veniamus ad explicationem horum articulorum q. 76, nd pleniorem objectionis solutionem convenit dicere quod aliquid potest esse in loco tripliciter, scil. circumscriptive, definitive et sacramentaliter. Ita Concilium Tridentiuum sess. 13, cap. 1, Denz. 874.
circumscriptive, scil. ratione quantitatis.
/ definitive, ita ut non alibi;
Aliquid cst in loeo non circumscriptive ,
( sacramentahter, ut etiam sit ahbi.
Aliquid est in loco circumscriptive, quando in eo est ratione quanlitatis, ita ut totum sit in toto et singuls partes in singulis partibus loci. Ita corpus nostrum hic et nunc in suo loco. Ita etiam gloriosum corpus Christi nunc in ca?lo.
Aliquid est in loco non circumscrvptive, seu non ut in loco, quando in eo est, non ratione quantitatis, sed ratione substantia? aut etiam ratione virtutis; tunc est totum in toto et totum in qualibet parte loci. Hoc autem fit dupliciter: aut definitive, aut sacramentaliter.
Definitive, ita ut non sit alibi; ita anima nostra est in corpore nostro, anima bruti in corpore ejus, anima vegetativa planta in ipsa planta, essentia panis sub quantitate ejus est tota in toto et tota in qualibet parte, et non alibi. Hasc sunt in loco, non sicut in loco, sed per modum substantias. Angelus autem est in loco per suam virtutem prout operatur in hoc corpus, et non alibi.
Sacramentaliter aliquid est in loco, ita ut etiam sit alibi. Ita est corpus Christi in hac hostia consecrata, totum est in ea, et totum in qualibet parte ejus, ut erat substantia panis, et simul est alibi, scil. in caelo et in aliis hostiis consecratis.
Unde solutio difficultatis est: Implicat idem corpus esse simul in pluribus locis circumscriptive, transeat; — in uno loco circumscriptive, ct in aliis sacramentaliter per modum substantise, nego. Hae sunt diatinctiones ad quas non pervenit S. Augustinus dum dicebat Christum (•sse quasi spirituaiiter in Eucharistia, scil. quasi ad modum spiritus.
Ut bene notant thomistae quoad praesentiam circumscriptivam, seu per modum quantitatis: si aliquod corpus esset simul circumscriptive in duobus locis distantibus, quantitas ejus esset divisa a seipsa: non ntraet igitur eadem quantitas, nec idem corpus, quia hoc corpus esset 'livisum a semetipso, distans a seipso; sic non esset amplius individuum, iuim individuum est indivisum in se et divisum a quolibet alio J.
Hoc adhuc clarius apparet si admittitur cum S. Thoma quod l>rincipium individuationis est materia quantitate signata, seu, ut disit
I Propterea S. Thomas non admittit possibilitatem bilocationis realis, sed lOlUru bilocationis apparentis, ita ut in uno loco sit verum corpus et in alio 1'Jus nppnrcntia.
DB PR/USENTIA ItKAI.l
Cajetanus, materia capax hujusce quantitatis ita quod non illius, vg. materia capax quantitatis hujusce gutta? aquse, ita quod non alterius gutta?, vel materia capax quantitatis hujusce embryonis, ita quod non alterius embryonis.
Sic corpus circumscriptive prsesens in duobus locis distantibus esset distans a seipso, et non esset idem corpus.
E contrario corpus Christi est prsesens in Eucharistia non circumscriptive, sed ad modum substantia. Sic sola? species sacramentales vere sunt a caslo distantes, et divisa? sunt inter se prout quajdam sunt Roma;, et alia; Jerusalem aut alibi. Sed in his omnibus est numerice idem Christi corpus per modum substantia?, supra ordinem spatialem seu quantitativum, ut infra ostendetur q. 76.
Aliis verbis: Corpus Christi in cajlo non distat secundum entitatem vel substantiam a corpore Christi quod est in hac hostia consecrata. Id quod est impossibile, est quod corpus Christi sit simul circumscriptive in duobus locis distantibus, quia tunc in his duobus locis esset per modum quantitatis, et quantitas ejus esse divisa a seipsa.
Instantia: Atqui corpus Christi nequidem per modum substantia? potest esse realiter prasens in Eucharistia et simul alibi.
Probatur: Przesentia corporis non potest esse altioris ordinis quam prasentia anima; vel angeli. Atqui anima et angelus non possunt esse simul hic et alibi. Ergo corpus Christi non potest esse simul hic et alibi.
Respondetur: Distinguo majorem: naturaliter, concedo; miraculose, nego ; — concedo minorem ; distinguo conclusionem : naturaliter, concedo; miraculose, nego.
Instantia: Nec miraculose: Corpus neqiiidem miraculose potest esse sine sua quantitate, nam definitur per tres dimensiones. Atqui eorpus Christi foret in Eucharistia sine quantitate. Ergo corpus Christi nequidem miraculose potest esse realiter in Eucharistia.
Respondetur: Distinguo majorem: nequidem miraculose corpus potest esse sine quantitate prossenti per modum substantim et secundum relationem ad substantiam, concedo; sine quantitate localiter extensa, seu secundum relationem ad locum, nego, vel faveant adversarii probare contrarium. In hoc differt prsesentia circumscriptiva a prassentia reali sacramentali, ut melius dicendum est infra q. 76, a. 4: utrum dimensiones corporis Christi sint sub hoc sacramento.
Instantia: Figura nequit esse sine quantitate localiter extensa. Atqui corpus Christi non potest esse sine figura, sic enim non esset corpus hominis potius quam agni aut columbae. Ergo eorpus Christi non potest esse in Eucharistia sine quantitate localiter extensa.
Respondetur: Distinguo majorem: figura extensa seu sumpta pro ordine partium per respectum ad locum, concedo;... figura sumpta pro ordine partium inter se per respectum ad substantiam, nego vel faveant adversarii demonstrare contrarium. Contradistinguo minorem
Ejus convenientia
■•odem modo; et nego consequens et consequentiam. Sic in Eucharistia cuput Christi non est cor ejus, imo est extra cor, per respectum ad nubstantiam, non per respectum ad locum. Nam quantitas Ohristi (cf. infra, q. 76, a. 4) est praesens solum ratione transsubstantiationis et igitur per modum substantise, non per modum quantitatis localiter cxtensse. Hsec quidem superant imaginationem quia imaginatio et ctiam geometria non transcendit continuum; sed corrigenda est imaginatio per fidem et rationem.
Hs objectiones videntur quidem clariores quam responsio : hoc est quia sumuntur secundum modum valde superficialem et imperfectum cognitionis nostra, modum satis materialem et quantitativum, dum responsio sumitur ex altitudine mysterii explicandi et supponit subtilem distinctionem, qua; non statim intelligitur perfecte, sed solum cum maturitate intelligentia; et profundo examine.
Infra, loc. cit. videbimus quod quantitas habet velut duas functiones: 1° distinguit partes in substantia, 2° eas localiter extendit. Nec posset eas localiter extendere, si prius hse partes non distinguerentur inter se. Punctum enim omnino indivisibile non potest localiter extendi. Sed e contrario prima cellula embryonis, in qua distinguuntur quaidam partes, localiter deinde augetur, et, si cum microscopio consideratur, magis ac magis extensa apparet. Si vero datur puntum absolute indivisibile, sine ulla distinctione partium, etiam cum microscopio consideratum, non extenderetur.
Quantitas autem corporis Christi non est in Eucharistia, ut inf ra dicetur, nisi per transsubstantiationem, non per motum localem, et ideo non est in Eucharistia secundum ejus relationem ad locum, sed solum secundum relationem ejus ad substantiam, cum distinctione partium, sine earum locali extensione. Hoc quidem est satis subtile, sed faveant adversarii probare hoc esse impossibile.
Instantia: Spiritus non potest esse extensive localiter. Ergo nec corpus potest esse inextensive et indivisibiliter.
Respondetur: Concedo antecedens et nego consequentiam, nam disparitas est quod spiritus non habet nec potest habere partes, secundum quas localiter extendatur. Corpus autem potest privari partibus integrantibus localiter extensis, ut infra dicetur q. 76, a. 4.
2» Objectio: Inconveniens est omnino quod corpus Christi manducetur, dentibus teratur, in ventrem et secessum abeat. Atqui h»c sequuntur ex reali prsesentia. Ergo realis prsesentia admitti nequit. Haac objectio legitur in aliqua epistola Spinoza.
Respondetur: Increduli pariter dixerunt: Deo indignum est in utero mulieris portari, esuriri, crucifigi, mori. Sicut autem in Incarnatione non ipsa divinitas portatur in utero, esuritur, crucifigitur, moritur, sed Immanitas; ita corpus Christi gloriosum et impassibile, modo indivisibili existens in Eucharistia, non teritur dentibus, in stomacho non alte-
DE i-uv.skntia uiom.I ratur et corrumpitur, sed solas species panis et vini, sub quibus continetur quamdiu permanent.
3" Objeclio: Praesentia realis est inutilis, quia Deus per solum signum corporis Christi potest seque nos nutrire spiritualiter.
Respondetur : Pari ratiocinio diceretur: Incarnatio fuit inutilis, et sacramenta, quia Deus sine illis potuit nobis gratiam salutarem praestare. Potuit quidem, sed ex immensa caritate sua Verbum voluit incarnari et remanere realiter nobiscum in Eucharistia.
Instantia: Sola communio spiritualis potest eundem effectum producere ac communio sacramentalis. Ergo hsec inutilis est.
Respondetur: Si communio spiritualis fiat cum majori fervore quam communio sacramentalis, concedo; si fiat cum aequali fervore, nego. Cf. infra de communione.
Quidam denique objecerunt ex permanentia accidentium panis et vini, quse non possent existere sine subjecto; item ex hoc quod hasc accidentia nutriunt, corrumpuntur, quae simplicibus accidentibus non competunt. Sed de his agendum est ex professo q. 77 de accidentibus remanentibus in hoc sacramento. Sufficit nunc solvere objectiones quaj directe factaj sunt contra ipsam praesentiam realem de qua nunc loquimur, quasque statuenda est quoad nos antequam sit sermo de transsubstantiatione. Transsubstantiatio, ut videbimus, est quidem necessaria ad explicandam quoad se praesentiam realem revelatam, et sic modus hujusce prajsentiaa melius intelligitur postea, ut corollarium ipsius transsubstantiationis. Unde agendum est 1° de prassentia reali revelata, 2° de transsubstantiatione, 3° de modo praesentiae realis ut sequitur ex transsubstantiatione ; sic idem conceptus praesentiae realis, qui prius erat quasi confusus, fiet paulatim magis ac magis distinctus, non obstante obscuritate mysterii.
Chapter 16 of 84