Skip to the text

Sectio 4, art. 5: UTRUM HXC SIT FALSA: „ EX PANE FIT CORPUS

CHRISTI..

Staius qucesiionis: In hoc articulo S. Thomas recolligit ea qua dixit de transsubstantiatione,.et eam comparando cum creatione et cum generatione magis praecise eam definit; sic terminatur venatio ejus definitionis per inductionem comparativam.

Simul S. Thomas determinat quomodo loquendum est de transsubstantiatione, scil. quommodo conficienda; sunt de ea verce propositiones prsesertim quoad particulas de, vel ex, vel post.

Scientia enim terminantur in exaeta terminologia scientifica quae exprimit definitionem realem rei et proprietates ejus, sicut inccepit a definitione nominali seu vulgari. Ratio hujus est quia, ut dicit Aristoteles in L 1. Perihermeneias, c. 1, « voces sunt signa intellectuum vel conceptuum, conceptus autem sunt similitudines rerum ». Hoc principium saepe citatur a S. Thoma quando agitur de terminologia, v. g. P, q. 13, a. 1 de nominibus divinis. Hoc autem principium continet expressionem realismi traditionalis per oppositionem ad nominalismum et ad conceptualismum subjectivistarum. Dicitur contra nominalismum: < Voces sunt signa conceptuum » et nullam rationem essendi haberent sine relatione ad conceptus exprimendos. Et contra conceptualismum subjectivistarum dicitur: « conceptus autem sunt similitudines rerum » et per eos intellectus noster intentionaliter fit aliud a se, non solum fit per similitudinem alius, sed per hanc similitudinem intentionaliter « fit aliud a se », fit natura rei extramentalis.

Unde ad cognoscendum conceptum confusum alicujus rei, consideranda est definitio nominalis, sine qua nomen hujusce rei nullam significationem haberet. Et quando postea intellectus pervenit ad conceptum distinctum, tunc determinanda est exacta terminologia ad hunc conceptum distinctum reete exprimendum. Quandoque vero requiritur tatem anima? separatas in bono vel in malo (cf. Contra Gentes, 1. IV. o. 92, 93), hoc explicat per separationem animse a corpore, quia corpus datum est naturaliter animte, ut in eo existens anima perftclatur (ut inflma intelligentia indiget enim sensibus), unde ad perfectionem movetur anima dum est in corpore non post. In primo instanti separationis a corpore, « Homo non remanet ut mercri possit » ait Ferrariensis, loc. cit.

Sic via seu vita hominis desinit per primum non esse sui, quod est priminn esse separationis a corpore, in quo non est amplius meritum.

Item in transsubstantiatione. de qua nunc loquimur, cum prolatione verborum consecrationis desinit substantia panis per primum non esse sui, quod est primum esse corporis Christi sub speciebus panis. Sic optime servatur quod transsubstantiatio flat in instanti.

Cajetanus non satis consideravit quod subjectum meritl debet esse homo et non anlma separata. Est quiestlo complexa non modo nimis abstracto conslderanda.

Dk Transsubstantiationk labor plurium sseculorum ad transeundum a conceptu confuso ad distinctum conceptum, qui in fine exprimitur in terminologia preecisa.

Plures hodie dicunt quod S. Thomas videtur ignorare evolutionem dogmatis, quia dogma consideravit non historice, sed speculative. Revera tamen S. Thomas admittit magnum progressum in intelligentia dogmatum, scil. transitum a conceptu confuso in definitione nominali expresso ad conceptum distinctum in definitione reali enuntiato. Ipse optime exposuit in Post Analyt. 1. H, c. XII, XLLT, XTV a lect. 13 ad 19 inclusive, quomodo fit legitime hic transitus dupliciter, per progressivam divisionem generis supremi rei definiendse, et per philosophicam inductionem in qua comparatur res definienda cum rebus similibus et dissimilibus.

Sic a sseculo I usque ad sseculum XIII fuit magna evolutio per discursum explicativum quoad notionem naturae, personaj, substantiae, Inearnationis, Eucharisti», conversionis, prsesentiae realis, item quoad notionem sacramenti in genere, necnon quoad notionem gratise tum habitualis, tum actualis, quoad notionem meriti, peccati, pcenae etc. Si S. Thomas hoc non vidisset, non cognovisset principalem partem theologias qua; est in explicatione progressiva veritatum fidei, ante deductionem conclusionum theologicarum.

Quandoque requiritur labor plurium sseculorum ad perveniendum ad prrecisam terminologiam. Et si hsec explicita terminologia statim, .sine prasvia praaparatione, exponitur junioribus studentibus, qui nonnisi conceptum confusum habent, tunc est periculum psittacismi; recitant scil. formulas exactas quarum signicationem non penetrant.

Sic definitio nominalis substantise continet elementarem ontologiam quasi crystallisatam, dum definitio realis substantise exprimit ontologiam in statu scientise. Pariter pro transsubstantiatione.

Qiueritur ergo an hsac propositio sit falsa: ex pane fit corpus i:hristi. In difficultatibus initio articuli positis dicitur: videtur quod sit lalsa, nam 1° ex ea sequeretur ista : « panis fit corpus Christi » quod videtur falsum, quia panis non est subjectum hujusce conversionis tolalis, in qua non datur subjectum permanens sub duobus extremis. Diritur quidem puer fit paulatim homo adultus, sed panis non videtur proprie fieri corpus Christi, quia ipsum fieri videtur supponere sub- Ctum permanens, ut materia.

2° Item sequeretur ista: panis factus est corpus Christi, quaa rulsa est, quia non remanet panis, dum vera est hasc: Verbum caro lnctum est, quia remanet Verbum.

3° Item sequeretur ista : panis convertitur in corpus Christi, qua: tfdetur falsa, sicut falsa est ista: in creatione, non ens convertitur In ens.

4" Denique, sequeretur ista: panis potest esse corpus Christi, Qua videtur falsa; panis enim remanendo panis, non potest esse corpus i lliristi.

De pr*sbntm rcau

Besponsio tamen est: Vera est hcec propositio: « ex pane fit corpus Christi ».

1" Probatur auctoritate Ambrosii vel potius Ambrosiastri auctoris libri De Sacramentis, 1. IV, c. 4, qui dixit: « Ubi accedit consecratio, de pane fit corpus Christi ». Attamen in corpore articuli S. Thomas ostendit quod melius dicitur ex pane quam de pane.

Insuper hac propositio est communiter in usu inter theologos: « ex parte fit corpus Christi ».

2° In corpore articuli, ad ostendendam veritatem hujusce propositionis, et quarumdam aliarum, sicut ad falsas propositiones excludendas, S. Thomas enuntiat principia, comparando transsubstantiationem cum creatione et cum generatione. Sic per inductionem comparativam terminatur venatio definitionis transsubstantiationis.

In corpore articuli sic exprimitur comparatio inter transsubstantiationem, creationem et mutationem naturalem.

a) In tribus verum est quod post hoc sit hoc et hasc duo non sunt simul, sed est successio terminorum. Corpus Christi est post panem, in transsubstantiatione ; ignis post aerem, in mutatione; esse post non esse, in creatione;

b) In transsubstantiatione et in creatione non est aliquod commune subjectum ulrlque extremorum; e contrario in transmutatione naturali.

c) In transsubstantiatione et in mutatione naturali:

i) unum extremorum transit in aliud, dum e contrario in creatione non ens non convertitur in ens;

ij) in transsubstantiatione et in mutatione naturali remanet aliquid idem, sed in mutatione, hoc idem est materia; in transsubstantiatione sunt accidentia.

CoroUaria: Ex his accipi potest qualiter differenter in talibus Joqui debeamus.

1° In nullo trium potest unum extremum de alio prajdicari; sic falsum est dicere: Panis est corpus Christi.

2° Propter ordinem extremorum, ratione cujus post hoc fit hoc, possumus in tribus uti praspositione «ex», ut ordinem designat. Sic verum est dicere: ex non ente fit ens in creatione;

ex pane fit corpus Christi in transsubstantiatione;

ex alimento fit caro humana in assimilatione nutritiva.

Djt Transsubstantiatione

3" Quia in transsubstantiatione non est subjectum commune utrique extremorum, ea qum verificantur in mutatione naturali ratione subjecti non sunt concedenda in transsubstantiatione. Potentia autem ad oppositum sequitur subjectum.

Unde non potest proprie dici: panis potest esse corpus Christi.

Nec proprie vera est ista: de pane fit corpus Christi, quia de designat proprie causam materialem consubstantialem, qua? remanet v. g. statua de ligno.

Nec conceditur quod panis erit corpus Christi, vel quod fiat corpus Chrusti, nam ha? propositiones in mutatione naturali verificantur ratione subjecti, v. g. album fit nigrum, prout subjectum prius album fit nigrum; vel album erit nigrum.

Attamen concedi potest in sensu minus proprio ha?c propositio : de pane fit corpus Christi, ita ut nomine panis non intelligatur ipsa substantia panis, sed id quod sub speciebus panis continetur.

Plures thomistaj reducunt hanc secundum complexam partem articuli ad has duas propositiones, qua? nunc facile intelliguntur.

1° Verw sunt et proprue propositiones, significantes TERMINO- RUM SUCCESSIONEM vel TRANSITUM unius in alium, quia talis successio et talis transitus in transsubstantiatione inveniuntur. Sic vere et proprie dicitur « ex pane fit corpus Christi ». Hoc est verum ratione ordinis et transitus, non ratione subjecti i.

2° Improprue sunt aut etiam falsm propositiones denotantes SUB- JECTUM COMMUNE (ut causam materialem) utrique termino, quia in transsubstantiatione non est hoc subjectum commune. Sic impropriaj sunt ha? propositiones :

panis potest esse corpus Christi, de pane fit corpus Christi, panis erit corpus Christi, panis fit corpus Christi. Attamen in sensu improprio concedi possunt, scil. id quod est sub speciebus panis potest esse corpus Christi, fit corpus Christi, erit corpus Christi, nam id quod erat panis nunc est corpus Christi, prout entitas unius totaliter conversa est in entitatem alterius, sublatis differentiis panis.

Solvuntur objectiones:

Ad lun> et ad 2>">> quandoque prajpositio ex designat subjectum l»'rmanens sub extremis, v. g.: ex ligno fit statua. Et in hoc sensu non verum est dicere: ex pane fit corpus Christi. Sed verum est ratione successionis et transitus unius in alium.

i Quandoque ex dicitur ratione subjecti permanentis, v. g. ex ligno flt statua <<f. nd l»m et ad 2»m). Et non in hoc sensu sumitur quando est sermo de ti iiMHHubstantiatione.

Dk pr.ksentia rkam

2um Corollarium invenitur ad 3um: In transsubstantiatione suni plura difficiliora pro intellectu nostro quam in creatione.

In creatione quidem difficile est intelligere quod aliquid fiat ex nihilo, scil. ex nullo pra;supposito subjecto.

Sed in transsubstantiatione difficile est concipere non solum totalem conversionem substantise panis, verum etiam conversionem in substantiam prasexistentem non de novo productam, permanentiam accidentium, et multa alia, v. g. quod ista accidentia nutriant et ex eis generetur compositum substantiale in quo rursus producitur materia.

3um Corollarium invenitur ad 4um : « Transsubstantiatio non fit per potentiam passivam (naturalem) creaturce, sed per solam potentiam activam Creatoris », qua; non limitatur nisi per contradictionem. Propterea ad potentiam obedientialem prserequisitam in pane nihil aliud requiritur nisi non repugnantia in tali subjecto ad transsubstantiationem.

Ita in humanitate Christi nihil aliud requirebatur nisi non repugnantia ad unionem hypostaticam. Et in sanctissima Christi Anima est adhuc potentia obedientialis ad altiorem gradum luminis glorise, prout ie potentia absoluta Dei semper augeri potest intensitas luminis glorias, nam est semper distantia infinita inter quamlibet Dei visionem non comprehensivam et visionem comprehensivam. Sic haac potentia obedientialis impleri nequit, sicut omnipotentia exhauriri non potest.

QU>ESTIO LXXVI

DE MODO QUO CHRISTUS EST IN HOC SACRAMENTO

Hucusque S. Thomas, agendo de materia hujus sacramenti, tractavit: 1° de specie materia; (q. 74); 2° de conversione panis et vini in corpus Christi (q. 75); 3° nunc agendum est de modo quo Christus existit in hoc sacramento (q. 76), et denique 4" erit sermo in q. 77 de accidentibus panis et vini remanentibus sine subjecto.

Hac quastio 76" explicat igitur ea quffl transsubstantiationem sequuntur ex parte ipsius corporis Christi, quod ponitur in hoc sacramento.

Jamquidem S. Thomas q. 75 a. 1, ad 3um tangit hanc qua>stionem, dicendo « corpus Christi non est eo modo in hoc sacramento, sicut corpus in loco » id est circumscriptive, quia idem corpus non potest esse circumscriptive in duobus locis distantibus, v. g. in cselo et in terra; sic hoc corpus esset divisum a se ipso, distans a seipso, et tunc non esset amplius individuum, indivisum in se; non esset idem corpus, sed multiplicaretur. Non autem multiplicatur corpus Christi. Restat igitur explicare quo modo corpus Christi sit in hoc sacramento, si non circumscriptive, nec solum definitive, scil. ut anima qua; est in corpore suo et non alibi. Communiter dicitur corpus Christi est sacramentaliter in Eucharistia.

Quid vero significat hoc adverbium « sacramentaliter ? ».

Videamus prius breviter quid sit de fide circa hoc. Cf . Denz. Enchiridion, index systematicus, p. 33 : De Fide est quod idem numero corpus Christi quod formatum est in sinu Beatai Virginis, quod passum est in cruce, quod nunc est in calo in suo statu naturali, est realiter prcesens in Eucharistia, et etiam prassentes sunt ejus anima ac divinitas per concomitantiam (874, 876, 885). ita ut Christus sit totus sub utraque itpecie (932, 936, 996) et, separatione facta, sub qualibet parte (698, 1921). Denique hic modus existendi sacramentalis est, non naturalis (874).

Concilium Tridentinum (874) ait: « Ipse Salvator noster semper ad dexteram Patris in cselis assidet juxta modum existendi naturalem et multis nibilominus aliis in locis sacramentaliter prajsens est ».

Definitur etiam quod ha;c realis prajsentia perdurat quamdiu manont species (578 sq.). E contrario Missa non durat quamdiu durat roalis prasentia in hostiis consecratis quas conservantur in pyxide.

u dAMiaou L»or»no«. Dt RucharltUa.

Db pr*skntia rkau

Haec varia autem puncta fidei explicantur in nostra quaestione q. 76. Prae oculis initio habendum est quoad difficultatem hujusce explicationis, id quod dicit Concilium Tridentinum (Denz. 874): « Corpus Christi in Eucharistia sacramentaliter prsesens est ea existendi ratione quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tam&n esse Deo, cogitatione per fidem illustrata assequi possumus et constantissime credere debemus ».

Jam ex hoc apparet quod discursus contenti in articulis hujusce quaestionis sicut et prascedentium sunt generaliter explicativi aut subjective illativi, potiusquam objective illativi; scil. volunt explicare ipsas veritates fidei potiusquam ex eis alias veritates deducere.

Hsec quaestio 76 dividitur in octo articulos, qui reduci possunt ad duas sectiones. In prima sectione, quae continet tres priores articulos agitur de integritate Christi praisentis, ita ut totus sit sub hoc sacramento (a. 1), totus sub utraque specie (a. 2), totus sub qualibet parte specierum, saltem separatione facta (a. 3).

In secunda autem sectione agitur de modo hujusce prasentim: scil. utrum dimensiones corporis Christi totse sint in hoc sacramento (a. 4); utrum corpus Christi sit localiter in Eucharistia (a. 5); utrum moveatur ad motum hostiae consecratae (a. 6); utrum possit videri in hoc sacramento ab aliquo oculo saltem glorificato (a. 7); utrum remaneat in hoc sacramento quando miraculose apparet sub specie pueri vel carnis (a. 8).

Cf. inter commentatores S. Tomse, Cajetanum, Joannem a S. Thoma. Gonet.

Chapter 20 of 84