Skip to the text

Sectio 4, art. 3: UTRUM SUBSTANTIA PANIS ET VINI

POST CONSECRATIONEM ANNIHILETUR

Status quaastionis: Primo aspectu videtur quod hic articulus sit inutilis post prajcedentem, ex quo jam apparet quod substantia panis convertitur in corpus Christi et proinde non annihilatur.

Attamen hic articulus tertius utilis est ad clarius excludendam substitutionem substantiarum, sicut prascedens ad excludendam earum coexistentiam. Aliqui enim dicere possent et aliqui dixenint: non re-

Dk Tkanssubstantiationk nianet quidem substantia panis, quia annihilata est, et loco ejus adductum est corpus Christi per transsubstantiationem non conversivam ncd adductivam.

Ita Scotistaj (cf. ipsum Scotum in IV Sent. dist. XI, q. 3, a. 1): Pro Scoto panis annihilatur per accidens, ratione adductionis corporis Christi. Cf. Cajetanum in nostrum articulum.

la difftcultas, posita initio articuli, est quod, cum substantia panis non existat amplius post consecrationem, videtur quod sit annihilata, aut in prajjacentem materiam resoluta. — 2" difficultas: Terminus a quo in qualibet mutatione non remanet, nisi forte in potentia materia»; atqui substantia panis fuit terminus a quo hujusce mutationis. — 3" difficultas : Post consecrationem substantia panis est aliquid aut nihil, non datur medium; atqui non est aliquid; ergo est nihil, scil. annihi- Iata est.

Conclusio tamen est: Substantia panis non annihilatur. Cf. de hac re Cajetanum, Gonet a. 3.

1° Probatur ex auctoritate Conciliorum, in quibus, ut dictum est, clare affirmatur quod tota substantia panis convertitur in corpus Christi. Quod autem convertitur in aliquid positivum non annihilatur, seu non cadit in nihilum, sed in istud aliud transit. « Insuper, ut ait S. Thomas, in argumento « sed contra » juxta Augustinum : Deus, cujus virtute perficitur hoc sacramentum, non est causa tendendi in nihilum ».

2° In corpore articuli, S. Thomas duo probat: a) quod substantia panis non resolvitur in pravjacentem materiam; b) quod non annihilatur, ut quidam posuerunt. Principale argumentum est secundum:

a) Praijacens materia, in qua resolveretur substantia panis, non esset materia prima quaj non potest esse sine forma, sed essent elementa panis.

Atqui, cum post consecrationem nihil sit in Eucharistia nisi corpus Christi, luec elementa inde discedere deberent per motum localem, quod sensu perciperetur. Imo non possent recedere nisi in ultimo instanti prolationis formuke, qua? antea non significat aliquid determinatum et nihil proinde efficit; in hoc autem ultimo instanti jam est prassens corpus Christi, nam primum esse corporis Christi est primum non esse panis; ergo non erit aliquod instans in quo sit ibi prajjacens materia. Cf. litteram articuli.

b) Nec annihilata est substantia panis, quod sic probatur:

— Non datur aliquis modus quo corpus Christi sit prmsens, nisi per conversionem substantiw panis in ipsum. ut dictum est articulo pracedenti et declaratur a Conciliis.

— Atqui id quod convertitur non annihilatur, nam annihilatio terminatur ad purum nihilum, dum conversio terminatur ad aliquid posilivum, in casu ad corpus Christi in quod panis convertitur. Videbimus Infra, oum Cajetano, quod formaliter terminus hujus conversionis est

, laiiKiuuu-LAamNDE. pi ffucftwUtfai

DB imi.ksf.ntia rkam quod id quod erat panis nunc est corpus Christi prasxistens. Non dicitur quod terminus hujus conversionis sit simpliciter corpus Christi, quia corpus Christi praeexistit et non producitur, sed est corpus Christi ut ex pane. Si vero transsubstantiatio esset productiva, tunc terminus ejus simpliciter esset corpus Christi ab ea productum. Sed ad excludendam annihilationem panis sufficit quod positivus sit terminus conversionis quse fit in hoc sacramento.

Ad lu"-: Subetantia panis non annihilatur, sed convertitur, aliquomodo sicut aer ex quo generatur ignis non annihilatur, sed convertitur in ignem, remanente tamen materia aeris sub forma ignis, dum in transsubstantiatione etiam materia panis convertitur.

Ad 2um: In mutatione substantiali naturali, forma compositi corrupti, qua; erat terminus a quo mutationis, remanet in potentia materize. Sed hic tota substantia panis convertitur, etiam ejus forma; ut infra dicetur a. 6.

Ad 3um: Pdst consecrationem substantia panis non est aliquid, et tamen non fuit annihilata, sed conversa, ita ut id quod erat panis jam sit corpus Christi.

Objecerunt quidam: Si nunc reproduceretur de novo substantia panis eadem numero qua; per consecrationem desiit, esset vera creatio. Atqui id quod opponitur creationi est annihilatio. Ergo desitio hu.ius substanti» panis fuit annihilatio.

Respondet Gonet a. 3: « Nego antecedens, nam divina omnipotentia posset eundem numero panem restituere dupliciter, scil. per modum creationis et per modum reconversionis, convertendo scil. corpus Christi in ipsum, sicut ipse primo fuit conversus in corpus Christi, et tunc esset mutatio opposita illi quae modo fit in pane; secus vero si primo modo panis restitueretur ».

Addit Gonet: « Non substantia panis desinit esse per solam suspensionem actionis conservativa. sed per conversionem in corpus Christi ».

coroiiaiium: Quia substantia panis non remanet, ejus accidentia separantur a subjecto, et non e converso, scil. falsum esset dicere: hac substantia panis non remanet, quia accidentia ejus separantur a subjecto. Hoc notatur a Gonet circa pra>sentem articulum: « Ex his, inquit. intelliges falsam esse sententiam Suarezii existimantis (inclinando ad opinionem Scoti) substantiam panis desinere per actionem qua accidentia separantur a subjecto >, quia h»c, spoliata accidentibus, postulat connaturaliter non manere. Patet, ex dictis, hujus sententia; falsitas: Nam prius intelligitur substantia panis desinere esse. quam accidentia ab illa separentur: separantur enim ab ea quia ea non amplius remanet.

I Cf. Suarcz, <it; Sacrumentm. disp L„ sect. VII.

Dk Transsubstantiatione

Ergo talis substantia panis non desinit ex vi actionis separantis accidcntia a subjecto ».

Sed ut dixit S. Thomas in plena conformitate cum tota Traditione et Conciliis, substantia panis desinit prout convertitur in corpus Christi, quod prsexistebat in caelo, et nunc est in Eucharistia; sic id quod erat panis nunc est in Eucharistia et etiam in cajlo, prout corpus Christi est tum in caslo, tum in sacramento.

Animadversio: Conceptiones Scoti et Suarezii remanent valde complexse, in eis invertitur ordo a Traditione admissus, multiplicantur miracula per adductionem corporis Christi, per separationem accidentium panis a subjecto, ac deinde per annihilationem vel saltem cessationem substantise panis. Htec nimia complicatio non est signum veritatis.

E contrario secundum traditionalem sententiam explicatam a S. Thoma, posita conversione substantias panis in cOrpus Christi, omnia alia sequuntur, seu resultant, scil. prsesentia realis corporis Christi et quod accidentia panis remaneant sine subjecto. Sic modo simul simplici et profundo heec diversa per modum unius explicantur, et absque actione in corpus Christi remanens in cselo, sed per solam conversionem subslantife panis in ipsum.

\ut. IV — UTRUM PANIS POSSIT CONVERTI IN CORPUS CHRISTI

Status qucesiionis: Magis directe nunc consideranda est ipsa transsubstantiatio. Ex prtedictis apparet quod hsec conversio necessaria est ad prsesentiam realem, ut a Traditione admissum est, sed remanent difficultates cirea intrinsecam possibilitatem hujusce conversionis in se consideratEe.

1" difficultas enuntiata initio articuli sumitur ex principio mutationis, scil. in omni mutatione oportet esse aliquod subjectum, quod aliter et aliter se habeat. Atqui conversio panis in corpus Christi esset mutatio sine subjecto transmutato, nam tota substantia panis converteretur, etiam ejus materia. Ergo hoc videtur repugnare.

Ratio hujusce difficultatis est quod principium mutationis: « omnis mutatio supponit subjectum transmutatum » videtur habere eandem necessitatem et universalitatem, ac principium causalitatis efficientis: <* nihil fit sine causa » et ac principium finalitatis: « omne agens agit propter finem ». Miraculum autem potest esse praHer leges physicas natura?, non vero pra?ter principia metaphysica; nequidem miraculosc potest aliquid fieri sine causa, nec agens potest agere sine ulla finalitate, ergo pariter nequidem miraculose potest esse mutatio sine subjecto Iransmutato, quod aliter se habeat prius et nunc.

Ad solutionem hujusee difficultatis, ut videbimus, consideranduin • st. quod causa in communi dicitur non univoce sed analogice de agente, de fine, de forma et de materia, et quod Deus supremus agens et finis nequit esse causa materialis nec formalis rerum. Ex his apparebit quod l.»K I'K*SKNT1A KKALI necessitas non invenitur univoce, sed analogice, in pnedictis principiis causalitatis efficientis, fiualitatis et mutationis. Sed S. Thomas optime formulavit difficultatem, et eam, ut videbimus, clare solvit. Alise duse difficultates sunt quasi instantiss:

2" diffieultas: Nec potest dici quod forma corporis Christi de novo incipiat esse in materia panis. Hsec enim non remanet. Ergo hsec conversio nullam simiiitudinem videtur habere cum conversione naturali; et igitur non est intelligibilis.

3" difficultas: Nec materia panis potest converti in materiam corporis Christi. Quze enim secundum se diversa sunt, nunquam unum eorum fit alterum, v. g. nunquam albedo fit nigredo, sed subjectum albedinis fit subjectum nigredinis. Atqui dua materite signatee sunt secundum se diversse, ut individuationis principia. Ergo hffic materia panis non potest fieri hsec materia corporis Christi, absque subjecto remanente.

Responsio tamen est: Tota substantia panis convertitur in totam substantiam corporis Christi, et proinde ha?c conversio dicitur proprie transsubstantiatio.

1° Probatur auctoritate Conciliorum quse supra citavimus (cf. Denz. 355, 416, 424, 430, 666, 698, 706. 877, 884. Prajsertim citandum est Concilium Tridentinum 884 : « Si quis dixerit, in sacrosancto Eucharistia; sacramento remanere substantiam panis... negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiat panis in Corpus et totius substantice vini in sanguinem, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini. quam quidem conversionem catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat, a. s. ».

Sunt quasi ipsa verba S. Thomaj, in fine nostri articuli, dum e contra Concilium Tridentinum nihil dicit in favorem transsubstantiationis adductivae cum annihilatione panis per accidens ei adjuncta, de qua locutus est Scotus. Non dicendum est quod Concilium Tridentinum doctrinam S. Thomse suam fecit, sed quod S. Thomas optime servavit traditionalem sensum conversionis et transsubstantiationis, qui sensus adhuc magis explicite definitur in Concilio Tridentino. ita ut posilio Scoti satis clare appareat esse non secundum prsedictum Traditionis sensum.

2" In corpore articuli S. Thomas manifestat quodammodo possibilitatem hujusce conversionis, saltem ostendit quod ejus possibilitas improbari nequit.

Argumentum ad hoc reducitur:

Omne agens agit in quantum est in actu, prout operari sequitur esse et modus operandi modum essendi. — Atqui Deus est actus infinitus.

Ergo Deus potest agere non solum ad limitatum effectum, scil.

ad imrautationem formse in aliquo subjecto permanente, sed ad conver-

Dk Tkanssubstantiatione nionem totius entis, ut acU. tota substantia hujus convertatur in totam substantiam illius.

Brevius: Deus et Deus solus lutbet potestatem immediatam in ens in quantum est ens ad illud producendum per creationem (I\ q. 45, a. 5) ct ad illud immediate immutandum per transsubstantiationem.

Cf. ad 3um: « Virtute agentis infiniti (quod habet aetionem in tolum ens) potest talis conversio fieri, quia utrique formse et utrique materia est communis natura entis, et id quod est entitatis in una (scil. ossentia, subsistentia et existentia) potest Auctor entis convertere in id quod est entitatis in altera, sublato eo per quod ab illa distinguebatur ». Sic Auctor entis potest transsubstantiare lapidem in panem, lupum m agnum, agnum in angelum. non vero. ut infra dicetur, angelum in Deum.

Plura remanent dubia circa hanc demonstrationem, et melius est ca examinare ante solutionem objectionum :

1° An sit certum et evidens quod Ueus solus possit immediaie immutare ens in quantum ens. 2" Utrum S. Thomas proprie demonstret, an solum suadeat Deum posse transsubstantiare. 3° An possibilitas transsubstantiationis nequeat ex sola ratione positive demonstrari, sicut v. g. possibilitas Trinitatis.

Dubium !<■■»< Quare solus Deus possit lmmediate immutare ens in quantum ens. Videtur quod difficilius sit creare aliquid ex nihilo, quam convertere aliquod ens jam prseexistens in aliud.

Respondetur: Immediata immutatio entis in quantum est ens supponii eandem universalitatem in causa ac immediata productio hujusce effectus universalissimi. Nam, ut ait S. Thomas I\ q. 45, a. 5: « Oportet universaliores effectus in universaliores et priores causas reducere. Inter autem effectus. universalissimus est esse (vel ens in quantum ens, quod dicitur ab esse). Unde oportet quod esse in quantum hujusmodi, et non in quantum est tale esse, vel hoc esse, sit proprius effectus prima? et universalissimee causa: qua; est Deus ». Sicut ignis potest ignire, lux illuminare. Ipsum esse subsistens potest producere esse absolute. vel ens in quantum ens quod dicitur ab esse.

Sic solus Deus habet potestatem immediatam circa ens in quantum ens, id est: solus ille potest illud immediate producere, et immediate immutare, scU, non mediante alio effectu limitato. Ad hoc requintur causa universalissima.

Agens naturale non potest immutare ens, nisi mediante rnutatione formse in eadem materia. Tta imaginatio, qua non potest producere judicium intellectuale. non potest illud immediate immutare, sed tantum mediate. scil. mediante suo effectu proprio, nempe phantasmate.

Ex hoc pariter sequitur aliquid magni momenti ad discernibihtatem miraculi. contra diffusam objectionem: non congnoscimus omnes vires naturas. et proinde effectus qui dicitur miraculosus forte producitur a causis naturalibus ignotis (cf. opus nostrum de Revelatione, de discernibilitate miraculi : 1. n, c. XIX, a. 3, § IV).

DE Ht.KSKNTIA RBAU

Quomodo respondendum est huic objectioni ex principiis hu.lusce articuli ?

Ex principiis enuntiatis in nostro articulo, respondendum est : Non cogrwacimus positive quidquid potest natura creata, sed cognoscimus quid non potest; scil. non potest producere effectus proprios Dei, scil. effectus qui postulant causam universalissimam.

Sic solus Deus potest producere materiam, et animam spiritualem cum facultatibus suis superioribus, quia haj non possunt produci nisi per modum creationis ex nihilo, et proinde solus Deus potest virtute propria immediate immutare materiam primam, substantiam animaj v. g. in miraculo resurrectionis, rursus uniendo animam cum corpore, unione substantiali, non mediantibus dispositionibus accidentalibus praviis. Item solus Deus sua universalissima causalitate potest v. g. per lumen propheticum et gratiam immediate immutare ab intus intellectum nostrum et voluntatem, qui ordinantur ad universale verum et ad universale bonum. Ordo agentium debet correspondere ordini finium.

In his omnibus, sicut in transsubstantiatione, requiritur causa universalissima, quia universalissimi effectus reducendi sunt in universalissimam et primam causam.

Sic in omnibus rebus ens universale in prtedicando postulat ens universale in essendo et in causando, scil. postulat Deum, ut causam.

In hac igitur qutestione est aliquid omnino certum, scil. quod nulla creatura potest transsubstantiationem producere; et quod, si transsubstantiatio sit possibils, a solo Deo produci potest. Hoc est evidentissimum. Aliis verbis: transsubstantiatio certo superal omnes leges natura; tum cognitas, tum ignotas.

Dubium 2»m: An proprie demonstretur possibilitas transsubstantiationis.

Respondetur: Haac possibilitas saltem suadetur ab argumento S. Thomas, et simul ostenditur quod ha?c possibilitas improbari nequit. Cf. Cajetanum in a. 4, n. K fine. Quare enim auctor entis non posset convertere totam entitatem alicujus substantia? creataj in quamlibet aliam substantiam creatam, etiam lapidem in angelum? Id quod repugnat, est solum quod Deus convertat substantiam creatam in seipsum, in Deitatem, quia non potest dici quod ipse Ueus sit ex pane, vel ex alia substantia in ipsum conversa, quia sic Deus quodammodo dependeret ab ista substantia.

Imo satis evidens est quod transsubstantiatio potest esse vel productiva nova; substantiaa, vel non productiva si fiat in substantiam prasexistentem ut panis convertitur in corpus Christi prseesistens.

Et propter difficuitates infra considerandas, qua- remanent rationc hujusce prasexistentias corporis Christi, argumentum S. Thoma» forte potius suadet quam positive demonstrat possibilitatem transsubstantiationis.

I» TlMNSSUBSTANTIATIONE

Saltem ex hoc argumento habetur quod transsubstantiatio non poteal Hci impossibilis. Id est ejus possibilitas probatur saltem negative, BCil. supposita omnipotentia divina non potest probari impossibilitas transsubstantiationis.

Oubium 3um; An repugnet quod positive probetur transsubstantiationis possibilitas.

Respondetur: Non videtur repugnare, quia transsubstantiatio est solum miraculum primi ordinis, non est proprie mysterium essentialiter supernaturale, quia non pertinet immediate ad vitam Dei intimam, nec ad participationem ejus, sic differt a mysteriis Trinitatis, Incarnationis, vita; gratia; et gloriaj. Deus, ut auctor naturaa, sicut potest creare seu producere ens in quantum ens, potest pariter transsubstant.iare substantiam ligni in substantiam auri. Ad hoc producendum non requiritur quod Deus interveniat ut auctor gratiaj et glorise. sufficit quod interveniat ut auctor et dominator naturas. Unde non videtur repugnare, quod positive probetur possibilitas transsubstantiationis ; sed cum sit qua?stio difficillima. sufficit dicere quod ejus possibilitas improbari nequit, ut statim videndum est ex solutione difficultatum in fine articuli et postea ex solutione objectionum Scoti (cf. Cajetanum; del Prado, De Veritate fundamentali, p. 575-585; Billot, et P. V. Cachia, thesis pro doctoratu « De transsubstantiationis natura juxta sanctum Thomam et Scotum », Roma, Angelicum 1929).

Notandum est quod S. Thomas dicit in IV Sent. dist. n, q. 1, a. 3 quod Incarnatio est dignior tianssubstantiationc, et etiam creatio 1.

Solvuntur objectiones:

la difficultas posita a S. Thoma initio articuli:

Nequidem miraculose potest esse mutatio sine subjecto transmutato, sicut sine causa efficienti, sine specificatione, et sine finalitate. Atqui transsubstantiatio esset mutatio sine subjecto transmutato. Ergo t.ranssubstantiatio est impossibilis.

Respondetur secundum verba S. Thomas ad l"m: « Transsubstantiatio, ut conversio totius substantia panis, est sicut in subjecto in utraque substantia, sicut ordo et numerus ». Unde in forma: Distinguo l « Assumptio enim, inquit, humana naturaj terminatur ad personam Filii Dei, quffi est dignim quid quam corpus Chrlsti. ad quod termmatur trans-

""^Insuper ° creatio est maionx virtutls indicativa quam transsubstantiatio, tiui « mairis distat non ens simpliciter ab ente, quam hoc ens ab hoc ente ».

Attamen dicit IH», q. 75, a. 8. ad 3: « In hac conversione (transsubstantiatlone) sunt plura difficiHora (pro cognitione nostra) quam in creatione... » scil. non solum totalis conversio substantta panis. sed permanentia e3us acc den- Umn et v g. quod possint nutrire de quo q. 77, 3. 5, 6. Transsubstant.at.oms qurestio est multo magis complexa quam quajstio de creatione.

DB PRJMBNTIA ki:ai,i majorem: nequidem miraculose potest esse mutatio sine subjecto aut partialiter, aut totaliter transmutato, concedo; sine subjecto partialiter solum transmutato, nego.

Contradistinguo minorem: Transsubstantiatio esset mutatio sine subjecto partialiter tantum transmutato, concedo; sine subjecto totaliter transmutato seu converso, exceptis solis accidentibus, nego.

Explico: Mutatio supponit subjectum quod aliter se habet nunc et prius, sic creatio ex nihilo non est mutatio, quia non prseexistit subjectum, et propterea non potest esse instrumentum ad aliquid creandum. Sed subjectum mutationis in mutatione naturali, sive accidentali sive etiam substantiali, nonnlsi partialiter transmutatur, ad minus remanet materia quae communis est sub formis successivis.

Miraculose autem fleri potest mutatio in subjecto totaliter transmutato, seu converso in aliam substantiam.

Tunc nequidem in uno instanti datur mutatio sine subjecto, nam transsubstantiatio fit in instanti indivisibili, quod est primum instans pra;sentise corporis Christi, seu primum esse corporis Christi, et primum non esse substantia; panis; statim antea erat tempus divisibile in infinitum. Unde in hoc non apparet repugnantia. Ha;c mutatio omnino instantanea est in subjecto totaliter transmutato in aliud subjectum.

Et in transsubstantiatione servantur principia causalitatis efficientis et finalitatis et mutationis, quamvis totaliter convertatur et forma et materia panis.

Instantia: Sed principium mutationis: « non datur mutatio sine subjecto permanente » non est minus necessarium quam principium causalitatis efficientis et principium finalitatis; ergo deberet remanere quoddam subjectum quod aliter et aliter se haberet.

Respondetur: Notio causas et necessitatis causalis non dicitur univoce de quatuor causis, sed analogice, scil. proportionaliter ; insuper Deus, qui est supremum agens et ultimus finis, et habet suam formam propriam, scil. Deitatem, nullo modo potest esse causa materialis. Sic causa per posterius dicitur de materia, seu de subjecto mutationis, et pariter necessitas causalis. Proinde aliquid potest produci ex nihilo, seu ex nullo prasupposito subjecto, sed tunc creatio non est mutatio, quia non fuit subjectum prasexistens.

Transsubstantiatio e contra est quadam mutatio, sed totalis; et metaphysice loquendo non potest esse mutatio sine subjecto mutato, attamen subjectum istud potest miraculose totaliter transmutari seu converti. Saltem possibilitas hujusce totalis conversionis improbari nequit. Unde in fine responsionis ad lum dictum est: « Conversio est, sicut in subjecto, in utraque substantia, sicut ordo et numerus ».

Ad 2am dicitur: « In conversione totius substantiai non est accipere aliquod subjectum », scil. non esi aliquod subjectum quod remaneat saltem partialiter idem, sicut dum materia remanet sub formis successivis; sed est subjectum quod totaliter eonvertitur, nec annihilatur.

De Transsubstantiatione

Ad 3'"'1: Quid significant proprie hsec verba: « Id quod est entitatis in una substantia potest auctor entis convertere in id quod est entitatis in altera, sublato eo per quod ab illa distinguebatur » ? Hoc significat, ut bene explicat Cajetanus, quod id quod erat panis EST nunc corpus Christi, id est non annihilatur, et nequidem partialiter remanet, quia non remanet nec panis materia, nec ejus forma, nec ejus subsistentia, nec ejus existentia, sed quidquid entitatis erat in substantia panis nunc est corpus Christi praexistens.

Ut bene explicat Cajetanus a. 4, n. DC : Hoc est dicere : « Dum tota res qua; est panis convertitur in corpus Christi, formalis ratio naturce entis salvatur, formalis vero ratio proprii constitutivi et distinctivi panis non salvatur. Post conversionem enim panis in corpus Christi, panis entitas conversa entitas quwdam est, panis vero conversus panis non est. Sic enim veriflcatur quod sit conversio entitatis in entitatem, sublato eo per quod distinguebantur... (Sic) tota res convertitur in totam rem, ita quod nihil ejus secundum se remaneat, aut in nihilum decidat ».

Dicit ibidem Cajetanus : « Res conversa sic secundum communia quasi salvatur, quod iterum suscipit eorundem prcedicationem, secundum vero propria non subit eorundem pra;dicationem ».

Unde, ut notat Cajetanus, a. 4, n. Di, natura entis, in qua res quse convertitur communicat cum altera, remanet in illa altera, non in seipsa ( quia sic non converteretur in alteram rem ) , sed in sibi simili. E contra constitutivum proprium pauis non remanet nec in se, nec In suo simili, et propterea dicitur auferri.

Objectio: Separatio entitatis panis ab ejus differentia specifica fieri nequit, quia hsec differentia adhuc est ens.

Respondetur: Non fit ha;c separatio, quia non remanet ipsa entitas panis, tota ejus substantia convertitur, sed natura entis remanet in altera substantia, scil. corporis Christi, dum differentia specifica panis nullo modo remanet, nec in se, nec in altera simili.

Alia dubia per modum complementi solvenda sunt:

Dubium 4um: An veritas transsubstantiationis sit solum conclusio Iheologica, communiter recepta, et auctoritate Ecclesia; sancita.

Respondetur: Est plus quam conclusio theologica, est enim dogma (idei, cujus negatio esset hseresis et non solum propositio erronea. Hoc c onstat ex Concilio Tridentino (Denz. 877, et can. 2, 884): « Si quis negaverit hanc mirabilem conversionem... an. sit », et ex declaratione Pii VI, contra errores synodi Pistoriensis, cf . Denz. 1529 in qua dicitur : « Doctrina hujusce synodi prorsus omittit ullam mentionem facere transsubstantiationis... quam velut articulum fidei Tridentinum Concilium deflnivit (877, 884) et qua; in solemni fidei professione continetur (997) ».

Im;

Dl PK/KSKNTIA RKAI.l

Ibidem damnatur ha;c omissio « ut perniciosa, derogans expositioni veritatis catholics circa dogma transsubstantiationis ».

Unde tria sunt credenda: 1° praasentia realis corporis Christi; 2' nihil remanere de substantia panis; 3° transsubstantiatio.

Dubium SUnj An in theoria transsubstantiationis adductivas el non conversiva? proposita a Scoto, postea a S. R. Bellarmino, salvetur proprietas verborum quibus Concilia dogma transsubstantiationis enuntiant.

Respondetur negative (ct. Hugon, De Eucharistia, p. 361). Ha?c enim theoria admittit substitutionem substantiarum ; multum autem interest discrimen inter substitutionem et transsubstantiationem: nec dici potest aliquam substantiam converti eo quod altera ipsi succedit. Atqui adductio vei introductio corporis Christi secundum se nihil aliud important nisi substitutionem vei successionem unius substanti» loco alterius. Ergo non servatur proprietas verborum Conciliorum.

Notandum tamen est quod in hoc est qusdam differentia inter Scotum et S. R. Bellarminum. Scotus enim (IV Sent. disp. XI. q. 4) et pariter Occam (IV Sent., q. 6, dub.VTD, Gabriel Biel. (q. 1) dicunt: annihilatur substantia panis et corpus Christi adducitur. S. R. Bellarminus (De Eucharistia, 1. HI, c. XHI), licet annihilationem panis excludat, docet actionem adductivam, quia corpus Christi prmexistens non potest nisi adduci, sed tamen non localiter adducitur. Lugo fere eodem modo loquitur de actione introductiva corporis Christi. Ha; omnes explicationes conversionem reducunt ad actionem mere aocidentalem ; nam adducere, introducere, motum quidem exprimunt, sed nullatenus actionem conversivam substantiee. Sic non servatur proprietas verborum Conciliorum.

Denique, ut bene notat P. Billot (De Sacramentis, 4" ed.( p. 337, 360), multo melius loquendum est de transsubstantiatione conversiva, quam de transsubstantiatione reproductiva, nam corpus Christi prajexistens non potest iterum produci, quin in seipso mutetur. Servanda sunt omnino verba S. Thomse, in nostro articulo, ut optime ostendit Cajetanus, et inter recentiores P. del Prado, Cachia, Tanquerey, Van Noort. Herve. Sic vere servatur etiam proprietas verborum Concilii Tridentini.

Dubium 6"1": Utrum veritas deflnita transsubstantiationis fuerit solum ex revelatis deducta discursu proprie et objective illativo an formaliter implicite revelata

Respondetur communius: Ha?c veritas, proposita ad Ecclesia ut dogma credendum formaliter propter auctoritatem Dei revelantis, fuit revelata formaliter implicite, simul cum pra;sentia reali, et manifestata est per discursum explicativum, aut subjective illativum, non objective illativum. Est sententia communior.

l Scotus, Durandus. Occam coutendunt transsubstantiationem ex Sacra Scrlptura probari non posse.

Dk Transsijbstantiationf ld enim quod credendum est formaliter propter auctoritatem Dei rcvelantis debet esse simpliciter revelaturn, ad minus implicite, et non solum simpliciter ex revelatis d#du€tum ut nova veritas in se non revelata K

Propterea S. Thomas dixit in q. nostra 75, a. 2: « Positio secundum quam remanet substantia panis contrariatur forms sacramenti (expressa; in Sacra Scriptura), in qua dicitur: « Hoc est corpus meum », quod non esset verum, si substantia panis ibi remaneret: nunquam enim substantia panis est corpus Christi ». Imo ad verificanda consecrationis verba, oportet quod id quod erat panis sit corpus Christi, nam quando dicitur <■■ hoc », sic designatur id quod est sub speciebus et « annihilatio panis non significatur per verba consecrationis », ut dictum est art. 3. Bene dicit Gonet (disp. IV, n. 13): « Dum Christus dixit: " Hoc est corpus meum ", id quod manibus tenebat in principio dictionis erat panis, in fine corpus suum. Ergo, ut sint vera consecrationis verba, oportet ut panis sit conversus in corpus Christi >■ (cf. infra q. 78, a. 2).

Insuper et prsesertim Concilium Tridentinum (Denz. 877) declarat : « Quoniam autem Christus redemptor noster corpus suum id quod sub specie panis offerebat vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit idque nunc denuo sancta ha;c Synodus declarat, per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantia? panis in totam substantiam corporis Christi... Quse conversio convenienter et proprie a sancta Catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata ».

Quod autem heec sententia semper fuit Ecclcsicc sententia constat ex documentis anterioribus a Denzinger citatis n. 355, 416, 424, 430, 465, 544. Hoc constat etiam ex textibus Patrum. quorum quidarc citantur a S. Thoma in nostro articuio 4.

Cf. alios textus Patrum in Enchir. Patrist. Rouet de Journel, ubi cle transsubstantiatione: index theol. n. 489, et Dict. theol. « Eucharistie » c. 1140 ss., 1287-1302.

Unde Cajetanus respondet Scoto in art. 3, n. VIII et 4, invocando Traditionem (speciatim Ambrosium) secundum quam conversio necessaria est ut servetur veritas verborum consecrationis.

Cajetanus dicit quod secundum Traditionem transsubstantiatio est causa per se praasentia» realis 2.

i Sed notandum est quod Christus hjec revelavit modo non abstracto sed ironcreto, enuntiando verba consecrationis. In hoc speciatim considerandum est iiuod, cum conversio flat in instanti. Christus non poterat prius dicere: « hoc /it corpus meum », et postea: «hoc est corpus meum ». Sed enuntiavit explicite conversionem In facto e.isn ac prajsentiam realem. et impHcite convernionem in fieri.

Post autem errores negantium conversionem, Ecclesia debuit duas propo- Hltlones formulare scil. V"" cirea conversionem in fleri. 2»m circa conversionem In facto esse ac prssentiam realem.

■! IV Concilium Lateranense anno 1215 (Denz. 430) ait: « Corpus Christi sub Hpoclebus panis veraciter continetur transsubstantiato pane in corpus ». Nec. ut notat Cajetanus, Ecclesia imponeret fidem de transsubstantiatione si non onsct necessaria ad servandam veritatem verborum consecrationis.

DB !'H,i:skntia BXAU

Unde discursus quo manifestatur transsubstantiatio non est objective illativus, sed explicativus, aut ad plus subjective illativus; sic ostenditur quod negare conversionem est follere veritatem verborum consecrationis. ^Squivalenter exprimitur hase conversio in his verbis, sicut infallibilitas summi Pontificis ex cathedra loquentis aequivalenter exprimitur in verbis Domini : « Tu es Petrus et super hanc petram sdificabo Ecclesiam meam et ports inferi non prarvalebunt ». Verbum transsubstantiatio non apparet nisi saeculo XII l, sed antea saepe dicitur conversio, ad veritatem verborum consecrationis servandam.

Dubium ultimum: Quamam est relatio doctrina S. Thoma; circa transsubstantiationem cum principiis metaphysicae ab eo formulatis cf. del Prado 0. P. De veritate fundamentali, p. 575-585.

Ut apparebit ex solutione objectionum Scoti, connectitur doctrina thomistica de transsubstantiatione, 1" cum doctrina de ente analogice communi omnibus entibus; 2° cum doctrina de. substantia prima ereata, quse habet jus ad esse per se, quamvis non sit suum esse, sed realiter ab eo distinguatur, 3° cum doctrina de accidentibus realiter a substantia distinctis, quse per se habent aptitudinem ad esse in alio, ita tamen ut earum essentia realiter distinguatur ab eorum esse, seu inesse vel inhairere actualiter, 4" cum doctrina de relatione, quos non potest produci sine fundamento, quaeque non est mutua, « si extrema non sunt ejusdem ordinis » sic creatura refertur realiter ad Creatorem, non Creator realiter refertur ad creaturas (P, qu. 13, a. 7).

Examen diificultatum Scoti et aliorum.

Hoc examen utile est ad pofundius intelligendum quid sit transsubstantiatio juxta S. Thomam (cf. Scotum in TV, dist. XI, q. 3, ed Vives, t. XVII, 350 sq.).

1° Pro Scoto IV Sent. loc. cit. non necesse est affirmare conversionem, sufficit quod corpus Christi, sine deperditione proprii loci in cselo, acquirat quamdam prcesentiam ad species panis. qua; est quidam respectus quasi de genere ubi.

Respondetur: Non datur nova relatio sine fundamento; atqui fundamentum relationis prajsentiae realis est proprie conversio substantiae panis in corpus Christi, secundum Traditionem expressam in Patribus et in Conciliis. Id est: conversio et praesentia realis se habent ut fieri et factum esse. Sic ex ipsa conversione sequitur relatio quidem realis specierum panis ad corpus Christi, et relatio rationis corporis Christi ad has species panis. Non enim est relatio realis mutua, quia « duo ex- i Primum apparet in operibus Stephani de Bauge Augustodunensia ( t 1140) et authentice a C. Lateranensi IV (1215) recognoscitur (Denz. 355).

De Tkanssubstantiationk

Ircma non sunt unius ordinis »; imo dum species panis dependebant a pane converso in corpus Christi, corpus Christi nullo modo dependet a speciebus panis. Ita facultas visiva realiter refertur ad visibile a quo specificatur, dum res visibilis non realiter refertur ad facultatem visivam; nam res ista secundum se est extra ordinem cognitionis, et nihil acquirit ex hoc quod videtur, nec dependet a visu, sed visus ab ipsa.

Item est relatio realis creaturae ad Deum creatorem, non vero Creatoris ad creaturam ; cf . I*, q. 13, a. 7 : « quia extrema non sunt unius ordinis » : sicut res, in se consideratae, sunt extra ordinem cognitionis et non referuntur ad scientiam, sed scientia ad eas; ita Deus non refertur ad creaturas, sed creaturae ad ipsum. Est aliquid simile pro corpore Christi; sic juxta S. Thomam et Thomistas, ex transsubstantiatione, corpus Christi praexistens in cselo non acquirit relationem realem ad species panis, non perficitur, nec minuitur. Sed dicitur prasens in Eucharistia, propter relationem realem accidentium panis ad ipsum; hac relatio non potest esse sine suo fundamento, quod est conversio. Non enim produci potest realis relatio sine reali fundamento, v. g. filiatio sine generatione passiva ejus qui dicitur filius alterius, nec produci potest relatio similitudinis sine productione similis qualitatis.

Ut corpus Christi haberet relationem realem ad species panis, sicut pater ad filium, oporteret quod mutaretur, seu perficeretur, sicut v. g. pater perficitur active generando. Transsubstantiatio autem secundum Traditionem est actio divina, non in corpus Christi perficiendum aut adducendum, sed in panem convertendum. Cf. S. Thomam (IV Sent., d. XI, q. 1, a. 3, q. 1" ad 3«™) i.

2° Instat Scotus: Impossibilis est conversio substantia; panis in prasexistentem substantiam corporis Christi; quia non posset assignari lerminus productus ab ista conversione, si corpus Christi praaexistens nihil omnino ex ea acquirit. Nec verificatur in Eucharistia transsubstantiatio productiva, quia corpus Christi praeexistit. Ergo admittenda est transsubstantiatio adductiva. Nam transsubstantiatio non potest esse nisi productiva, vel adductiva. Ita plures theologi post Scotum.

Respondetur secundum Cajetanum in art. 4, n. V: Transsubstanl iatio adductiva non retinet nisi nomen transsubstantiationis, quas prius in Traditione dicitur conversio. Insuper terminus ad quem transsubstan-

I Ibid S Thomas dicit « relationem istam ordinis hujus successionis esse »ccundum rem quidem in ipso pane, qui mutatur, non autem i> corpore Christ. voro, nisi secundum rationem, quia ipsum immutatum manet». Cf. P. Cachia. tfcwb citata, p. 70. Idem auctor ait p. 69: « tota diversitas conceptioms de modo uuo Christus prsesens est inter utrumque Doctorem, in hoc reponenda est: dum 8 Thomas prasentiam Christi explicat per mutationem substantia? panis in corpus Christi, remanentibus dumtaxat speciebus panis, Scotus e contra.no UteH) cxplicare vult per mutationem inductam in ipso corpore Chnsti ».

1 III

Dl PR-BBKNTIA HKU.I liationis conversivaj certo non est corpus Christi de novo productum, quia pra»existebat et nihil novi acquirit, unde terminus ejus non est corpus Christi absolute, sed terminus iste sic exprimendura est : Id quod erat panis nunc est corpus Christi. Hoc pulchre ostenditur a Cajetano (loc. cit. n. V).

Dicit enim Ambrosiaster (De Sacramentis, 1. IV, c. 4): « Si tanta vis est in sermone Domini Jesu ut inciperet esse quod non erat, quanto magis operatorius est ut sint quaj erant et in aliud commutentur. Et sic quod erat panis jam corpus Christi est, quia sermo Christi creaturam mutat ».

Insuper instans conversionis est primum non esse panis, et primum esse corporis Christi sub speciebus panis, ratione conversionis.

Unde, in hoc instanti, terminus ad quem actionis transsubstantiativas qua> versatur, non circa corpus Christi, sed circa panem convertendum, hic terminus ad quem non est corpus Christi absolute (quia pra;existebat), sed hoc quod erat panis esse corpus Christi, ut patet exponendo pro illo instanti quod ista transsubstantiatio simul fit et facta est. Pariter dici potest: terminus est corpus Christi, non absolute in se, sed prout ex pane.

Brevius hoc sic probatur, ut ibidem n. V ait Cajetanus : « Ante consecrationem, corpus Chriati quidem erat, sed non verum erat dicere: id quod erat panis nunc est corpus Christi. In instanti vero consecrationis verum est dicere : id quod erat panis fit et est corpus Christi, prout transsubstantiatio instantanea simul fit et est. Unde terminus ejus ad quem non est corpus Christi absolute, sed nunc id quod erat panis est corpus Christi et immediate antea non erat ».

Cf. etiam Joannem a S. Thoma disp. XXVin, a. 2.

Et hoc est quod dicitur a S. Thoma in nostro articulo 4 ad 3 : « Id quod entitatis est in una substantia panis, potest auctor entis convertere in id quod est entitatis in altera, sublato eo per quod ab illa distinguebatur »; item a. 7: « Transsubstantiatio est instantanea », ita ut primum non esse panis sit primum esse corporis Christi in Eucharistia.

Alise sunt instantiaj (cf. Joannem a S. Thoma disp. XXVm, a. 2: solvuntur argumental.

l7istantia: Idem numero effectus dependere nequit a duabus causis totalibus et adsequatis. Atqui idem corpus Christi dependeret a duabus causis totalibus et adsequatis, id est a Beata Maria Virgine a qua natum est, et a transsubstantiatione. Ergo hoc est impossibile, transsubstantiatio nihil efficeret.

Respondetur : Distinguo majorem : idem numero eff ectus dependere nequit a duabus causis totalibus adsequatis, si ambse sunt creatas, aut si utraque producat de novo effectum suum, concedo; bene tamen, si una est creata, altera vera increata et non producat hunc effectum de novo, sed convertat aliquid in ipsum. Revera ita est, quia transsubstantiatio non producit corpus Christi absolute in se, sed prout est ex pane, melius

De Transsubstantiatione

1 I I convertit panem in ipsum (cf. thesim P. Cachia O. P. supra citata, p. 56).

Coiollaria oxliculi 4 apud Joannem a S. Thoma disp. XXVJU, a 3.

lum Corollarium: Per transsubstantiationem corpus Christi non mulatur physice. Cf. S. Thomam IV, d. XI, q. 1, a. 3, qla 1 : « Id in quod terminatur conversio nullo modo tfansmutatur » ; et in nostro art. 3, ad 1 et ad 2.

Per mutationem physicam enim intelligitur illa quse sit in aliquo subjecto communi utrique extremo. Atqui in transsubstantiatione constat tale subjectum non dari, sed tota entitas substantia panis (tam materia riuam forma) convertitur in corpus Christi. Ergo.

Similiter constat quod corpus Christi physice non mutatur, quia non est subjectum alicujus mutationis, nec substantialis, nec accidentalis ; est substantia panis quas convertitur in ipsum, et igitur corpus Christi, immotum in se permanens, terminat innumeras transsubstantiationes qua* fiunt quotidie, sicut culmen pyramidis prseexistens terminat novas lineas ad ipsum protractas. Corpus Christi, ut est ex pane recipit solum metaphysiee novam dependentiam a Deo, prout incipit de novo esse, non absolute, sed ex pane. In hoc, corpus Christi non esl subjectum mutationis physica», sed metaphysice dependet a Deo transsubstantiatore et a pane converso ut terminus conversionis ; et propter hoc impossibile est quod res creata transsubstantietur in ipsam substantiam Dei, qui non potest dependere ab alio.

Unde id quod in transsubstantiatione physice mutatur est solum substantia panis et vini. In hoc profunde differunt sententia S. Thomas ct sententia Scoti, quia pro Scoto praasentia realis corporis Christi explicatur per mutationem inductam, non in pane, sed in ipso corpore Christi. Propterea loquitur de transsubstantiatione adductiva, quaa non videtur nisi transsubstantiationis nomen retinere. Juxta S. Thomam, sunt accidentia panis quae, remanendo, acquirunt relationem realem ad corpus Christi, quod nunc habet relatiortem rationis ad ea, et dicitur pra?sens sub illis 3.

2um Corollarium: Transsubstantiatio prmsupponit subjectum convertendum in aliud, sic differt a creatione, sed in ea non est subjectum sub utroque extremo permanens. Id quod est commune duobus extremis est solum « natura entis » quaj illis duobus analogice convenit.

Id est: non necesse est quod maneat aliquid commune physice, sed nliquid commune analogice, id est aliquid simile.

Quia vero transsubstantiatio supponit subjectum transmutandum potest fieri per instrumentum, per verba consecratoria, quod est impos- l Xta quodammodo Deus, in omnibus rebus quas in esse conservat, dicitui Ol cst realiter praesens, secundum relationem realem rerum ad Deum, et relatlonem rationis Dei ad res creatas.

DK PK.KUKNTIA HKAM silrile pro ureatione, quia non pra;supponit subjectum disponendum ad effectum principalis agentis (I*, q. 45, a. 5).

3um Corollariitm: QuodHbet ens creatum converti potest in quodlibet creatum, non vero in Deum, nec a fortiori Deus in creaturam.

Ratio primi est quod natura analogica entis invenitur in qualibet creatura. Ratio vero secundi est quod Deus non potest esse terminus ad quem dependens ex creatura, v. g. ex pane.

4um Corollarium: contra Vasquez et Suarez: Transsubstantiatio posset esse sine accidentibus panis remanentibus ; qiiia natura entis est communis illis et accidentibus corporis Christi, unde ipsa accidentia panis possent converti in accidentia corporis Christi.

Sed tunc non esset prasentia realis corporis Christi sub aliquibus accidentibus visibilibus et prsexistentibus ; verificaretur tamen quod id quod erat panis sit nunc corpus Christi praexistens in cffilo. Sed tunc esset etiam transaccidentatio.

Dubium: An relatio corporis Christi ad substantiam panis, ex qua fit, sit realis.

Respondetur: Est relatio realis sed transcendentalis, sicut conversio passive sumpta in fieri et in facto esse est essentialiter relativa ad substantiam panis conversi et ad omnipotentiam Dei convertentis. Sic hmc relatio pertinet ad corpus Christi non absolute sumptum, sed ut est ex pane, et fundatur in conversione panis absque mutatione physica corporis Christi. Joannes a S. Thoma loc. cit. hoc asquivalenter affirmat. notando quod non est solum denominatio extrinseca (ut murus visus, Deus prassens in mundo), nec relatio rationis quaj sequitur considerationem mentis nostrse. Aiioquin enim esset periculum idealismi, seu considerandi ut quid rationis id quod revera est reale.

Ante considerationem mentis, realiter ex pane fii corpus ChnsU. Insuper: non potest esse transsubstantiatio in Deum. quia Deus realiter dependeret ab actione transsubstantiativa, et quodammodo ex pane. Corpus Christi potest sic dependere, attamen non ex hoc physice mutatur. quia non est mutationis subjectum, sed terminus.

1« Objectio: Sed relatio realis non potest existere, quin terminus ejus existat. Atqui substantia panis non amplius existit.

Respondetur: Distinguo antecedens: relatio realis pradicamentalis, concedo; transcendentalis, nego. Unde requiritur relatio realis transcendentalis in termino transsubstantiationis, sicut generatio passiva dicit relationem transcendentalem ad activam et fundat relationem pra?dicamentalem filiationis. Ita hfec anima separata habet realem relationem transcendentalem ad corpus suum non amplius existens.

De Transsubstantiatione

2" Objectio: Sed in generatione alicujus compositi non fit mentio compositi pnecedentis, nec relationis ad illud.

Respondetur: Non est paritas, nam in generatione forma compoitti pra-cedentis totaliter relinquitur, et per accidens se habet ad generatum, dum substantia panis non relinquitur sed convertitur, ita ut Oorpua Christi fiat prajsens sub accidentibus panis.

Notandum est quod realis relatio corporis Christi ad substantias panis in ipsum conversas, est non actualiter sed virtualiter multiplex, nliquo modo sicut in homine paternitas ejus est virtualiter multiplex prout respicit diversos filios suos.

Recapilulatio circa transsubstantiationem.

Optime igitur S. Thomas ordinavit primos articulos hujusce qua- Htionis: '

In a. 1° explicavit verba Revelationis circa prcesentiam realem, et dedit argumenta convenientise.

In a. 2° ostendit quod non remanet substantia panis post consecral ionem, tum quia non potest incipere prassentia realis corporis Christi nisi per conversionem substantias panis in ipsum, ut dicit Traditio; tum >iuia falsa essent verba consecrationis.

In a. 3° probat ex pradictis quod substantia panis non annihilatur, quia id quod convertitur iu aliud non annihilatur, et rursus afllrmat quod, nonnisi per conversionem panis in ipsum, corpus Christi potest (leri realiter prassens.

In a. 4° refert conclusionem pracedentium articulorum, et ostendit i|uod possibilitas transsubstantiationis improbari nequit, imo suadetur Hiiltem, quia auctor entis habet potestatem immediatam in ens in quanlum ens cujuslibet creaturm, et proinde potest illud convertere in sub- Htantiam alterius.

Sic corpus Christi prajexistens in caelo est velut culmen ad quod lorminantur incessanter transsubstantiationes in celebratione Missarum, est velut culmen pyramidis, immotum in se permanens, ad quod tcrminarentur novas linese e basi pyramidis protracta, vel est sicut sol permanens ad quem terminantur novi actus visionis hominum. Non enim Oorpus Christi praexistens physice mutatur ex innumeris transsubstanllationibua quas multiplicantur in tempore et terminantur ad ipsum.

A.RT. V. — UTHUM IN HOC SACHAMENTO REMANEANT PANIS ET VINI ACCIDENTIA POST CONVERSIONEM

Status quoastionls: Non quaeritur utrum remaneant sine subjecto; |l boc agendum est infra q. 77 qua? tota est de accidentibus euchari- ItialB sine subjecto remanentibus (cf. ibidem a. 1). Nunc quaeritur solum b remaaeant.

• <1»uhiuoii L»o«*mik. I)c Kucltaristla.

IM

Dk pk*:skntia kkali

Difiicultas est, 1" quod, remoto priori, removetur posterius; ergo remota substantia panis, removentur ejus accidentia. 2° Per accidentia judicamus de substantia realiter prcesente; esset ergo deceptio in sacramento veritatis si remanerent accidentia panis sine ejus substantia. 3" Tunc fides esset contra sensum et quodammodo contra rationem qua? habet ortum a sensu. Sensus enim judicaret esse panem, dum fides credit esse substantiam corporis Christi. 4° Id quod manet, conversione facta, est subjectum mutationis. Accidentia autem panis non possunt esse subjectum hujusce mutationis.

His diflicultatibus adjungendse sunt objectiones Cartesianorum l.

Responsio est: Facta consecratAone, omnia accidentia panis et vini remanent, ut sensu apparet. Nec est solum, ut voluerunt Cartesiani, subjectiva apparentia accidentium, sed realitas extramentalis eorum.

1° Probatur auctoritate Sacrse Scriptura et Traditionis, prout narratur apud Matth. XXVI, 26; Mc. XIV, 22; Lc. XXII, 9, quod, post consecrationem, Jesus « dedit discipulis suis » corpus suum non sub specie propria, sed sub speciebus panis. Ita pluries Summi Pontifices et Concilia declaraverunt quod realiter manent panis accidentia (cf. Denz. 416; 582): sub Martino V damnatur hsec propositio Joannis Wicleff: « Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem sacramento » ; in hac propositione dicitur non solum species panis, sed etiam accidentia panis. Item Denz. 884; Concilium Tridentinum: « manentibus dumtaxat speciebus panis et vini ». Sic id quod jam est certum secundum sensum, certius fit secundum infallibilem Ecclesise declarationem.

In suo opusculo : « De mente Ecclesias circa accidentia Eucharistue » Billuart docet: est dogma in Ecclesia receptum, remanere in Eucharistia accidentia solida sine proprio subjecto ». Insuper, ut infra dicetur, erroneum esset negare quod remaneant absque ullo subjecto substantiali.

Ex his Ecclesue declarationibus quid sit dicendum de cartesiana explicatione?

i Quoad positlonem Cartesianorum, cf. Billuart, de Eucharistia, disp. I, a. VI, § n. Carteslani qui essentiam corporis reponunt in trina extensione locali, in longum. latum et protundum, nullum agnoscunt accldens solidum et absolutum a substantia corporis distinctum. Unde ut explicent Eucharistia? mysterium, in quo flde certum est non manere substantiam panis et vini, manere tamen eorum species. non parum desudant et in varios dicendi modos abeunt.

Quidam dicunt Deum in sensibus nostris et in anima easdem impressiones per seipsum operari ad prasentiam Eucharistias quas operabatur panis et quas operaretur si adesset. Ita P. Magnan.

Alii dicunt remanere quidem accidentia panis non tamen sine subjecto sed in corpore Chrlsti subje.ctata. Ita Antonlus Lengrand. Contra quem Billuart scripsit opusculum speciale De mente Ecclesim circa accidentia Eucharistiae, 1714, Cf. de hac re in Revue thomiste 1901, mars, mai, juillet, tres articulod P. Lehu, O. P., contra P. Leray.

De Transsubstantiationk

— Pro Cartesio substantia corporum non distiguitur ab extennione, et igitur si non remanet substantia panis, nec remanet ejus extensio, ejus resistentia, ejus color etc.

Quomodo igitur explicantur apparenti»?

Primus modus dicendi Cartesianorum, scil. species panis sunt solum impressiones subjectivai, non potest ullo modo sustineri. Nam Concilium Tridentinum (sess. 13, can. 2) dicit: species panis et vini remanent. Atqui per species panis non possunt intelligi nisi accidentia absoluta panis, quia species illee, quaj secundum fidem remanent, sunt aliquid reale extramentale, non purum nihil; ipsum nihil enim non remanet, nec dividitur, nec alicujus rei potest esse species, nec sacramentum seu signum externum constituere.

Si nihil remanet ex parte objecti, sequitur quod Eucharistia non sit signum sensibile, nec igitur sacramentum, prasertim dum hostia consecrata clauditur in pyxide, tunc enim nihil est sensibile ex parte sensuum. Sequeretur etiam quod cum sacerdos tangit, frangit, manducat, porrigit hostiam, nihil reale tangat, frangat, manducet, porrigat, sed imaginarie tantum aut mere subjective, sicut somnians escis imaginariis reficitur. Denique sequeretur quod sensus nostri rite dispositi deciperentur circa proprium objectum debite propositum, quod negat Ecclesia et repugnat rationi. Ita optime Billuart.

Contra vero secundum modum dicendi Cartesianorum, scil. accidentia panis remanere, sed in corpore Christi sujectata, cf. infra q. 77, a. 1, ubi dicet S. Thomas : « Manif estum est quod hujusmodi accidentia non sunt in substantia corporis Christi sicut in subjecto, quia substantia humani corporis nullo modo potest his accidentibus affici, nec etiam est possibile quod corpus Christi gloriosum et impassibile existens alteretur ad suscipiendas hujusmodi qualitates ».

Sic enim corpus Christi fieret album, rotundum, sapidum etc, et denique corpus Christi immediate tangeretur, frangeretur, manducaretur, nec posset esse totum in qualibet parte hostia. Sed de hoc conf . infra q. 77.

2° In corpore nostri articuli S. Thomas ostendit convententiam permanentim accidentium panis tripliciter:

a) Rationabiliter per divinam providentiam hoc fit, quia non est consuetum hominibus, sed horribile, carnem hominis (sub specie carnis) comedere, et sanguinem bibere. Et ideo proponuntur nobis caro et sanguis Christi sumenda sub speciebus panis et vini.

b) Ne hoc sacramentum ab infidelibus irrideretur.

c) Ut dum invisibiliter corpus et sanguinem Domini nostri Ba mimus, hoc proficiat ad meritum fidei, prout fides est de non visis.

ne

1)10 PK.KSKNTIA KKALI

Hse tres rationes convenientia; non excludunt quod quidam eancti ut S. Catharina Senensis, in extasi, accipiant sanguinem Christi sub specie sanguinis fluentis ex latere ejus. Hoc est enim pro illis prajmium eorum magnae fidei; sic sacramentum non irndetur ab infidelibus, quia tunc est speciale privilegium; denique hoc non est horribile, sed dulcissimum in tali statu unionis cum Christo. Verum corpus Christi non est circumscriptive prasens, est ejus vivida apparentia; nam realis bilocatio est impossibilis : corpus Christi esset divisum a seipso si esset circumscriptive prasens in duobus locis distantibus, in calo et in terra.

Ad lum: Miraculose, virtute Dei, fieri potest ut remaneant posteriora, id est accidentia, prioribus sublatis, scil. sublata substantia, quia effectus plus dependet a causa prima quam a causa secunda.

Ad 2um : « In hoc sacramento nulla est deceptio ; sunt enim ibi secundum rei veritatem accidentia, quae sensibus dijudicantur. Intellectus autem, cujus est proprium objectum substantia, ut dicitur in m de Anima, c. 6 (lect. 11), per fidem a deceptione praservatur ».

Appendix: Responsio ad phranomenismum.

Responsio ad 2um attente explicanda est, quia hic ponitur quasstio: Qucenam est notio substantuv omnino necessaria ad servandum dogma transsubstantiationis et prossentiam realem. Quadruplex dubium hodie proponi potest:

1° An sufficiat notio substantiw, qu» habetur a sensu communi, seu a ratione naturali et qua; respondet definitioni nominali, scil. quid significat hoc nomen pro hominibus omnium populorum, prout a?quivalenter invenitur in omnibus linguis.

2" An requiratur notio magis phOosophica substantias?

3° An insufliciens sit notio substantia? proposita a nominalistis et empiristis, scil. collectio phamomenorum cum adjuncto nomine communi « substantia » ? Imo utrum hac notio repugnet dogmati.

4° An insufiiciens sit notio substantiae proposita a conceptualistis subjectivistis, ut Kantius, juxta quos, substantia est categoria subjectiva mentis nostrm sine valore reali.

Cf. Denz. 2026: damnatur hajc propositio modernistarum : « Dogmata fidei retinenda sunt tantum juxta sensum practicum, id est tanquam norma praeceptiva agendi, non tanquam norma credendi ».

Respondetur: Ad servandum dogma transsubstantiationis et prav sentiam realem, sufficit notio sensus communis seu rationis naturalis prout quid nominis confuse continet quid rei, seu prout definitio nomi-

DE Transsubstantiatione nalis supposita in omnibus linguis et correlativa conceptui confuso, confuse continet definitionem realem correlativam conceptui distincto.

Sed saepe ad objectiones solvendas non sufficit hsec notio sensus communis, oportet illam explicare, transeundo ad statum distinctum ojusdem conceptus. Haec est certo mens S. Thomae, qui sicut Aristoteles, semper transit a definitione nominali (etiamsi de ea non expresse loquatur), seu a conceptu confuso, ad conceptum distinctum. Et propterea Aristoteles (in Met. 1. 1, c. 6) valde laudat Socratem ex hoc quod in omnibus inquirebat definitiones (cf. Aristotelem, Post Analyt. 1. II, de venatione defvnitionum, et Met. Index ad verbum « definitio »).

Quaenam est igitur communis notio substantice et quomodo fit transitus ab ista notione confusa ad eandem ut distinctam ? In hoc est exemplum evolutionis dogmatis.

Communiter nomine substantiae designatur quodlibet ens per se seu in se subsistens, quod cognoscitur per suas varias proprietates. Sic omnes homines dicunt quod lapis, ferrum, aurum, panis sunt substantiae et saltem in confuso sic distinguunt substantiam a qualitatibus suis sensibilibus. Haec notio ad modum definitionis nominalis invenitur in quolibet vocabulario ordinario, nam in eo explicatio nominis est ejus definitio nominalis, scil. quid communiter significant homines dum hoc verbo vel nomine utuntur. Sensus communis seu ratio naturalis nondum affirmaret, v. g. quod substantia panis est tota in toto pane et tota in cjualibet parte ejus: sed si hoc afiirmatur ab aliquo philosopho, sensus communis non negat, imo hoc quodammodo intelligit.

Transitus autem a definitione nominali seu a conceptu confuso ad conceptum distinctum in definitione reali expressum fieri potest aut recte et methodice, aut absque methodo et etiam quandoque ad falsam definitionem perveniendo. Fit quidem methodice per rectam divisionem entis in categorias seu genera, et per progressivam divisionem generis supremi, necnon per comparationem rei definiendae cum similibus et dissimilibus. Aut iste transitus a definitione nominali ad aliam magis explicitam fit absque methodo et pervenit quandoque ad falsam definilionem, quae non cohaeret cum definitione nominali prius consideranda.

Quomodo S. Thomas transit a conceptu confuso substantiae ad distinctum? Dicit ad 2um nostri articuli, secundum Aristotelem IQ de Anima c. VI (lect. 11): Proprium objectum intellectus est substantia, scil. ens substantiale rerum sensibilium. Etenim ens ut ens non est quid per se sensibile, non est extensum, nec album, nec nigrum, nec calidum; non igitur per se cognoscitur a sensibus, nec ut sensibile commune, sicut rnagnitudo, nec ut sensibile, proprium, sicut color, sonus. Ens non est per »e sensibile, sed per se intelligibile, imo est id ratione cujus omnia fiunt intelligibilia in rebus sensibilibus. Unde hoc ab omnibus intelligi potest, il. omne ens, de quo dicitur proprie, non solum quo aliquid est, sed tiuod est, est unum et idem sub suis variis et successivis phcenomenis, v. g. sub suis qualitatibus permanentibus aut variabilibus, sub suis uctionibus, passionibus, relationibus, etc. Et hoc ens unum et idem sub

1 18 | De pr*sentia reali suis variis phcenomenis communiter vocatur substantia, seu ens in se existens, sic servatur et explicatur deflnitio nominalis substantia. Imo ex hoc sequitur principium substantia;, scil. « omne quod proprie est, est substantia », accidens est quo aliquid est, v. g. album aut calidum etc.

Proinde notio substantiae nihil aliud est quam quaedam nova determinatio notionis entis, et principium substantia pariter est nova determinatio principii identitatis: « ens est ens, non ens est non ens ». Ex eo enim sequitur quod omne ens est unum et idem sub suis phtenomenis, si phcenomena habeat. Dicitur si phcenomena sensibilia habeat, quia potest esse substantia, qua» sit omnino supra ordinem sensibilem, id est substantia mere spiritualis, ut Deus et angelus.

In quonam sensu substantia dicitur senslbilis per accidens?

Ex pradictis apparet quod substantia ut sic etiam rerum sensibilium non est per se sensibilis, sic differt a qualitatibus sensibilibus, ut sunt color, calor, sonus, et a sensibilibus communibus, ut sunt extensio, figura. Attamen, ut opthne explicat Aristoteles (De Anima, 1. n, c. VI, lect. 13), substantia est quid sensibile per accidens, sicut v. g. vita animalis, sicut causalitas efliciens rei resistentis, sicut finalitas v. g. oculi vel pedis, vel pennarum avis.

Sensibile per accidens definitur ab Aristotele, loc. cit. : « Id quod per se non cognoscitur a sensibus, sed quod statim ad occursum rei sensatm apprehenditur inteUectu fsine discursu). Sicut statim cum video aliquem loquentem vel movere seipsum, apprehendo per intellectum vitam ejus, unde possum dicere quod video eum vivere ». Canis e contra non percipit substantiam, nec vitam, nec ens, sed solum percipit extensum, coloratum, sonorum etc. Substantia est quid intelligibile tantum, ut idea rectrix qua* realiter dirigit evolutionem embryonis, est quasi lex intelligibilis hujusce realis evolutionis.

Et sicut vita viventis, ita substantia rei sensibilis est quid sensibile per accidens, et intelligibile per se, quod statim ad occursum rei sensataj apprehenditur ab intellectu, sine discursu. Attamen postea ad defendendam realitatem substantiae contra empiristas, aut contra subjectivistas fiunt discursus, qui sunt potius explicativi, seu subjective illativi quam objective illativi. Id est hi discursus ostendunt quod nominalismus et conceptualismus subjectivus non recte transeunt a definitione nominali ad realem, a conceptu confuso ad distinctum.

Unde tenet S. Thomas quod puer, dum incipit cognoscere per intellectum, cognoscit in confuso substantiam v. g. lactis; scil. per gustum sentit lac ut dulce, et per intellectum apprehendit lac ut ens, et ut ens unum et idem sub suis phamomenis. Intellectus autem prius cognoscit ens dulce ut ens, et postea ens duce ut dulce. Cognoscit 1" ens

De Transsubstantiatione

Miihstantiale in confuso; 2° accidentia in confuso; 3° substantiam distincte; 4° accidens distincte.

Haec est doctrina realismi moderati contra nominalismum empiri- Hlarum et contra conceptualismum subjectivum.

Secundum nominalismum empiristarum, substantia nihil aliud est quam coUectio phosnomenorum, secundum aliquam legem experimenlalem. Hoc est dicere quod objectum proprium intellectus non superat objectum proprium sensuum tum externorum tum internorum, in quibus coadunantur objecta diversorum sensuum externorum. Insuper tunc falsum esset dicere: panis est sapidus, quia hoc significaret: collectio horum phamomenorum est sapida, quod non est proprie verum; sicut collectio plurium hominum non est sapiens, ex eo quod unus eorum sapiens est. 'Sublato enim primo attributionis subjecto, id est substantia, falsa fiunt omnia judicia affirmativa in quibus per verbum est affirniatur realis identitas pradicati et subjecti.

Secundum conceptualismum subjectivistarum, substantia nihil aliud est quam quaidam subjectiva forma a priori mentis nostra sine valore ontologico. Tunc negatur omnino valor realis rationis. Et ideo oporteret ctiam negare valorem realem ipsius principii contradictionis vel identitatis, et dicere: circulus quadratus est quidem incogitabilis quoad nos, sed forte non est realiter impossibilis quoad se extra mentem nostram.

Dubitare vero de valore reali principii contradictionis est contra rationem naturalem (cf. D7 Met. Aristotelis), quse cum certitudine aflirmat quod circulus quadratus non solum est quid incogitabile quoad nos sed quAd realiter impossibile quoad se extra mentem, ita ut nec Deus omnipotens si existit, nec malum ingenium, de quo loquebatur Cartesius, possit facere circulum quadratum, vel montes sine vallibus, quidquid de hoc dubitaverit Cartesius. Unde plures quaasierunt a Kantio: an K;int possit simul esse Kant et non Kant; id est: an vere dubites de valore reali principii contradictionis *.

I IdealisUe responderent: est quidem pro nobis incogitabile quod circulus Muadratus sit realiter possibilis extra mentem. Sed ex hoc quod hoc est nobis Incogitabile. non sequitur quod hoc vere sit realiter impossibile extra mentem. Iloc nesclmus.

E contrario realismus traditionalis dicit: certissimum est quod realisatio olrculi quadrati extra animam est non solum incogitabilis quoad nos, sed rea- Htcr impossibilis quoad se.

Cf. Denz. 570, damnatur conceptio mere subjectiva principii contradictionis liroposita a Nicolao de Ultricuria: « Si aliquid est, aliquid est », sed forte nihil M»t ct omne fit.

D)B fU.i.SKNTIA RBAU

Unde ad inteUigentium transsubstantiationis et prassentia; realis sufficit notio substantite quw habetur a sensu communi, dummodo ha;c notio non adulteretur in sensu nominalismi vel subjectivismi. Ad solvendas autem objectiones requiritur quandoque notio magis explicita secundum sensum realismi traditionalis.

CoroUatima: Sic dogma non dependet ab aliquo systemate philosophico, sed exprimitur prius in notionibus sensus communis seu rationis naturalis, quaj non raro adulterantur a pluribus systematibus philosophicis et servantur imo explicantur et defenduntur a philosophia traditionali, quaj non est philosophia phamomenorum tantum seu pha;nomenismus, nec philosophia ipsius fieri, id est evolutionismus absolutus, sed est primario philosophia entis, seu ontologia, ita ut prima philosophia sit metaphysica qua; est de ente in quantum est ens. Hoc ostendunus longe in libro: « Le sens commun, la philosophie de 1'etre et les formules dogmatiques ».

His suppositis bene intelligitur articulus noster.

Ex hoc enim quod substantia non sit per se sensibilis, sequitur quod sensus non possunt cognoscere cessationem substantios panis per conversionem ejus in substantiam corporis Christi.

Ad intelligentiam responaionis ad 2"- dicendum est: nec intellectus noster potest hoc naturaliter cognoscere, quia ejus cognitio naturalis oritur a sensibilibus, et transsubstantiatio est miraculum invisibile (proinde non apologeticum) sed « intellectus noster per fidem a deceptione prasservatur » i.

Ad 3um; sic «fides non est contra sensum, sed est de eo quod sensus non attingit ». Quoad responsionem ad 4U™ cf. infra q. 77.

Chapter 18 of 84