Skip to the text

Liber I, Epistola 32

Ad Philippum Comitem Excubitorum.

Episcopatui cur tandem consenserit exponit; Italiae causas commendat.

Gregorius Philippo, comiti excubitorum.

In quantum homo discutere et investigare judicia superna non sufficit, in tantum sub eis 521 debet cervicem cordis inflectere; ut quia id quod sibi tribuitur quo judicio disponatur ignorat, nec ad appetendum locum procax insistere, nec ad repellendum contumax debet inveniri. Unde indignus ego ad suscipienda episcopatus onera, jussioni omnipotentis Dei vestraeque voluntati me subdidi, cui me praeesse largitate magis gratiae quam judicii aestimatione voluistis. Potens est enim Deus, propter quem me indignum diligitis, hanc vobis in perpetuum recompensare mercedem, ut gratiam quam indignis famulis ejus impenditis, apud eum invenire multiplicius valeatis. Causas vero Italiae vestra, quaeso, excellentia habeat commendatas, ut dum vos petentibus libenter impenditis, omne quod a Deo petitis quantocius impetretis. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 54.)

Chapter 32 of 846