Liber VI, Epistola 39
Ad Cyprianum Diaconum.
Reversum a schismate Joannem commendat, cui det annuos octo solidos.
Gregorius Cypriano diacono.
Joannem religiosum praesentium latorem, qui ex Histricorum schismate ad sinum sanctae Ecclesiae, Deo revelante, accepta ratione reversus est, dilectionem tuam, aequitate servata, habere necesse est in omnibus commendatum, atque ei in quibus causa poposcerit ecclesiasticam tuitionem impendere. Cui etiam pro stipendiorum suorum subsidio, ab hac quarta decima indictione, annis singulis tot solidos dare te volumus, quos tuis per omnia noveris rationibus imputandos.
Chapter 350 of 846