Liber VI, Epistola 48
Ad Urbicum Abbatem.
Agathonem in monasterio suscipiat, si illius uxor similiter converti voluerit.
Gregorius Urbico abbati monasterii sancti Hermetis, quod in Panormo situm est.
Quisquis divina inspiratione compunctus, relictis saeculi hujus actionibus, ad Deum converti festinat, ita et cum charitate suscipiendus est, et blandis per omnia consolationibus refovendus, ut in ea quam elegit, Deo adjuvante, delectetur modis omnibus conversatione persistere. Quia igitur Agatho praesentium lator in monasterio dilectionis tuae converti desiderat, hortamur ut cum omni eum dulcedine dilectioneque suscipias, atque ad aeternam vitam ejus desirium assidua adhortatione succendas, et circa animae ipsius salutem diligenter studeas esse sollicitus, quatenus dum in Dei nostri servitio, te admonente, devota mente perstiterit, et illi prosit saeculum reliquisse, et tibi ejus conversio proficiat ad mercedem. Quem tamen ita suscipiendum esse cognosce, si et uxor ipsius similiter converti voluerit. Nam dum unum utrorumque corpus conjugii copulatione sit factum, incongruum est partem converti, et partem in saeculo remanere (Cf. Grat. 27, q. 2, c. 25).
Chapter 359 of 846