Skip to the text

Liber VI, Epistola 49

Ad Palladium Episcopum.

Mittit reliquias ad dedicationem quatuor altarium in basilica quam Palladius construxerat.

Gregorius Palladio episcopo Santonis Galliae.

Veniens lator praesentium Leuparicus presbyter vester insinuavit nobis fraternitatem vestram ecclesiam in honorem beati Petri et Pauli apostolorum, necnon Laurentii atque Pancratii martyrum construxisse, atque illic tredecim altaria collocasse, ex quibus quatuor necdum dedicata comperimus remansisse, ob hoc quod suprascriptorum sanctorum reliquias illic collocare Deo annuente disponitis. Et quia reliquias sanctorum Petri et Pauli, necnon Laurentii atque Pancratii martyrum cum veneratione praebuimus, hortamur ut eas cum reverentia suscipere, et collocare, auxiliante Domino, debeatis: provisuri ante omnia ut servientibus ibidem non debeant alimoniarum deesse suffragia.

Chapter 360 of 846