Skip to the text

Liber VI, Epistola 47

Ad Leonem Episcopum.

Reversum ab Histricorum schismate Joannem tueatur, et annuo refoveat subsidio.

Gregorius Leoni episcopo Fanensi.

Sicut schismatici pravo studio perdurantes, objurgandi detestandique sunt, sic, ad sinum matris Ecclesiae redeuntes, consolandi, et nihilominus refovendi. Quia igitur Joannes religiosus 827 praesentium lator, recepta ratione, ad unitatem sanctae Ecclesiae ab errore Histricorum Deo miserante conversus est; ea propter fraternitatem vestram hortari praevidimus, ut eum salva ratione habere debeat in omnibus commendatum, atque suo favore protegere. Cui etiam ne possit post conversionem alicui necessitati succumbere aliquid de Ecclesia illi praevidimus annis singulis consulendum. Quia ergo vestrae sanctitati se summopere petiit commendari, providendum vobis pro vestra mercede est ut, sicut diximus, vestris in omnibus solatiis fulciatur.

Chapter 358 of 846