Liber VI, Epistola 43
Ad Venantium Patricium.
Contristatum se de illius et Joannis episcopi discordia; huic reverentiam exhibeat, causasque suas agant, illaesa charitate.
Gregorius Venantio patricio exmonacho.
Multum ea quam direxistis jam nos contristatos invenit epistola, quod inter vos et Joannem fratrem et coepiscopum nostrum, de quorum desiderabamus gaudere concordia, scandalum prodiisse cognovimus. Quaevis enim causa fuisset, non usque ad hoc debuit furor erumpere, ut armati homines vestri, sicut audivimus, in Episcopium irruerent, et diversa hostili more mala committerent, atque vos haec res a paterna charitate interim divideret. Nunquid non poterat, quaelibet contentio fuerit, tranquille disponi, ut nec partium utilitas detrimentum, nec sentiret gratia laesionem? Cujus autem gravitatis, cujus sanctitatis, cujus mansuetudinis supradictus frater noster sit, non habemus incognitum. Ex qua re colligimus quia nisi vis eum doloris nimia coegisset, ad hanc rem de qua vos contristatos asseritis, ejus fraternitas 825 nullatenus pervenisset. Nos tamen, ut hoc eo scribente comperimus, illico ei scripsimus, admonentes ut et oblationes vestras sicut ante susciperet, et missas in domo vestra non solum celebrari permitteret, sed si velitis, etiam ipse perageret, causamque suam servata charitate exsequi debuisset. Et quia nullos discordes vel fieri volumus vel manere, eamdem adhortationem iterandam esse prospeximus. Unde necesse est, charissime fili, ut et vos sacerdotalem illi reverentiam exhibere, sicut decet filios, debeatis, nec ejus ad iracundiam animos provocetis. Nam cum quo fidam estis gratiam habituri, si vobis, quod absit, cum sacerdote fuerit discordia? Itaque animorum tumore deposito, sic agere causas quas habetis invicem studete, ut et charitas inter vos intemerata permaneat, et alterutra mansuete procuretur utilitas. (Cf. Joan. Diac. l. 3, n. 48.)
Chapter 354 of 846