Skip to the text

Liber VII, Epistola 39

Ad Joannem Episcopum.

Exortam inter abbates duos de agrorum finibus contentionem, ipso praesente, agrimensore adhibito finiendam.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Ne religiosorum virorum corda saecularium rerum intentio a mutua, quod absit, charitate disjungat, magna est sollicitudine studendum, ut facillimum finem res possit in altercationem deducta percipere. Quia, ergo, indicante Caesario, abbate monasterii sancti Petri, quod in loco est qui Baïas dicitur constitutum, comperimus inter eum et Joannem abbatem monasterii sanctae Luciae, in Syracusana civitate constituti, gravem esse exortam de quibusdam finibus quaestionem, ne ipsa inter eos valeat contentio prolongari, certamina eorum agrimensoris definitione prospeximus finienda. Et ideo scripsimus Fantino defensori, ut Joannem agrimensorem, qui de Romana urbe Panormum profectus est, illuc ad fraternitatem vestram debeat destinare. Hortamur ergo ut cum eo ad loca de quibus est contentio debeatis accedere, et utraque parte cominus constituta, loca quae in lite sunt vestra faciatis praesentia terminari, quadraginta tamen annorum utrique parti praescriptione servata. Quaecunque vero definita fuerint, ita servari fraternitas vestra sollicite studioseque provideat, ut denuo nec jurgium exinde aliquod excitari, nec querela aliqua ad nos valeat pervenire.

Caesarius abbas venerabilis, quia noster olim fuerit, fraternitatem vestram credimus non latere, et ideo eum vobis salva aequitate in omnibus commendamus. Et quia in saecularibus causis omnino inexpertus est, vestra eum sollicitudine necesse est adjuvari; sic tamen, ut in cunctis, sic ut decet, rationem et justitiam conservetis.

Chapter 416 of 846