Skip to the text

Liber VIII, Epistola 3

Ad Donum Episcopum Messanensem.

Nusquam vendendum humandi corporis locum. Restituenda quaedam mancipia.

Gregorius Dono episcopo Messanae.

Filius noster Faustinus, vir eloquentissimus, ad nos veniens questus nobis est, quod pater ejus quondam Peltrasius aliqua vestrae Ecclesiae sepulturae suae gratia juris alieni reliquerit. Et quidem quid de hac re saeculi leges habeant et ipse novit, et nos audivimus, quia haeres ad solvendum cogitur, si auctor ejus aliena legaverit ( Vide Leg. CUM ALIENAM, de Legatis. ) Sed quia fraternitatem vestram lege Dei, non autem lege saeculi novimus vivere, valde mihi injustum videtur ut calix electrinus, et puer qui cujusdam Ecclesiae in possessione ejus positae dioeceseos Consentinae Ecclesiae esse perhibetur, a tua fraternitate teneatur. Cum enim et vir reverendissimus Palumbus, nunc episcopus, tunc vero archidiaconus, ita fuisse testatus est, vos omnino ejus fidei credere, et aliena restituere debuistis. Fibulam vero auream, quam praedictus vir moriens pariter reliquit, considerare, ut arbitror, debuistis, quae esset summa ejus substantiae, si quid esset unde hi quos reliquerat sustentari 897 debuissent, et tunc pro sepultura ejus accipere. Quamvis nostrum institutum noveris, nos antiquam consuetudinem nostram a nostra Ecclesia omnino vetuisse, nec cuiquam assensum praebere ut loca humandi corporis pretio possint adipisci. Nam si gentiles, ut arbitramur, viri Sichimitae Abrahae pro Sara mortua atque in loco proprio humanda sepulturam gratis obtulerunt, et vix magna ejus importunitate coacti sunt ut pretium de loco sepulturae perciperent (Genes. XXIII, 6), nos qui episcopi dicimur de humandis fidelium corporibus pensa facere quid debemus. Hoc ergo fraternitatis vestrae judicio committimus.

Et hoc quoque nobis praedictus eloquentissimus vir questus est Sisinnium defensorem Ecclesiae tuae irrationabiliter juri suo mancipia competentia detinere. De quibus etiam judicio sanctae memoriae Maximiani episcopi ut ea detentor redderet esse asserit definitum, sed eorum restitutionem hactenus voluntarie distulisse. Hortamur ergo fraternitatem tuam ut si manifeste causa jam judicata est, quae statuta sunt compleantur; alioquin, deputato exsecutore ad fratris et coepiscopi nostri Secundini partes facere judicium convenire, ut dum cujus sint juris mancipia de quibus quaestio vertitur ejus fuerit sententia declaratum, nec hic praejudicium, nec ille videatur invidiam sustinere.

Chapter 425 of 846