Skip to the text

Liber VII, Epistola 24

Ad Candidum Presbyterum.

Christianos quatuor redimat, qui in Judaeorum servitio Narbonae detinebantur.

Gregorius Candido presbytero nostro per Gallias.

Dominicus praesentium portitor lacrymabiliter nobis innotuit quatuor fratres suos de captivitate a Judaeis redemptos esse, atque eos nunc Narbonae in eorumdem Judaeorum servitio detineri. Et quia omnino grave exsecrandumque est Christianos esse in servitio Judaeorum, dilectionem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut cum omni subtilitate et sollicitudine studeat perscrutari. Et si revera ita est, atque manifesta tibi veritate constiterit quia neque ipsi unde se redimant, neque suprascriptus portitor habet, eos studii tui sit redimere, sciens quia quidquid in eis dederis, tuis sine dubio rationibus imputabitur. Mense Junio, indictione 15. (Cf. Joan. Diac. l. VI, n. 44.)

Chapter 401 of 846