Liber VII, Epistola 44
Ad Cyprianum Diaconum.
Curet ne Theodorus maleficus, aut Messanensium clericorum aliquis Paulae adversetur.
Gregorius Cypriano diacono.
Questa nobis est Paula praesentium latrix, quemdam Theodorum ex Judaeo sibi nimis frustra inimicum existere; in tantum, ut, quod dici nefas est, iniquitate maleficiorum eam laedere moliatur, atque ab hominibus Ecclesiae Messanensis eumdem Theodorum contra hoc facinus fortius vindicari. Dilectio igitur tua studeat ut nullus ecclesiasticorum praedictae mulieri in hac causa tentet adversus existere. Sed ad investigandum hoc ipse, ut potueris, esto sollicitus. Et si 892 suprascriptus Theodorus tantae iniquitati obnoxius esse patuerit, ita hoc districta ultione per hos quorum interest facias vindicari, ut et Deus placari possit, et aliis exemplum coercitionis sit.
Chapter 421 of 846